< Leviticus 18 >

1 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2 Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester:
loquere filiis Israhel et dices ad eos ego Dominus Deus vester
3 iuxta consuetudinem Terræ Ægypti, in qua habitastis, non facietis: et iuxta morem Regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis.
iuxta consuetudinem terrae Aegypti in qua habitastis non facietis et iuxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis
4 Facietis iudicia mea, et præcepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester.
facietis iudicia mea et praecepta servabitis et ambulabitis in eis ego Dominus Deus vester
5 Custodite leges meas atque iudicia, quæ faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus.
custodite leges meas atque iudicia quae faciens homo vivet in eis ego Dominus
6 Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem eius. Ego Dominus.
omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet turpitudinem eius ego Dominus
7 Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuæ non discooperies: mater tua est, non revelabis turpitudinem eius.
turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discoperies mater tua est non revelabis turpitudinem eius
8 Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies: turpitudo enim patris tui est.
turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui est
9 Turpitudinem sororis tuæ ex patre, sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis.
turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi vel foris genita est non revelabis
10 Turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis: quia turpitudo tua est.
turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est
11 Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis.
turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri tuo et est soror tua non revelabis
12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies: quia caro est patris tui.
turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris tui
13 Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro sit matris tuæ.
turpitudinem sororis matris tuae non revelabis eo quod caro sit matris tuae
14 Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem eius, quæ tibi affinitate coniungitur.
turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius quae tibi adfinitate coniungitur
15 Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est, nec discooperies ignominiam eius.
turpitudinem nurus tuae non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam eius
16 Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis: quia turpitudo fratris tui est.
turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est
17 Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ eius non revelabis. Filiam filii eius, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam eius: quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est.
turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus est
18 Sororem uxoris tuæ in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente.
sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente
19 Ad mulierem, quæ patitur menstrua, non accedes, nec revelabis fœditatem eius.
ad mulierem quae patitur menstrua non accedes nec revelabis foeditatem eius
20 Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis.
cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis
21 De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen Dei tui ego Dominus
22 Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est.
cum masculo non commisceberis coitu femineo quia abominatio est
23 Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet iumento, nec miscebitur ei: quia scelus est.
cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est
24 Nec polluamini in omnibus his, quibus contaminatæ sunt universæ gentes, quas ego eiiciam ante conspectum vestrum,
ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum
25 et quibus polluta est terra: cuius ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos.
et quibus polluta est terra cuius ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos
26 Custodite legitima mea atque iudicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos.
custodite legitima mea atque iudicia et non faciat ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud vos
27 Omnes enim execrationes istas fecerunt accolæ terræ qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam.
omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos et polluerunt eam
28 Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quæ fuit ante vos.
cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit gentem quae fuit ante vos
29 Omnis anima, quæ fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui.
omnis anima quae fecerit de abominationibus his quippiam peribit de medio populi sui
30 Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester.
custodite mandata mea nolite facere quae fecerunt hii qui fuerunt ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester

< Leviticus 18 >