< Leviticus 11 >
1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
2 Dicite filiis Israel: Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ:
dicite filiis Israhel haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae
3 Omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis.
omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus comedetis
4 Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis.
quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et inter inmunda reputabitis
5 Chœrogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est.
chyrogryllius qui ruminat ungulamque non dividit inmundus est
6 Lepus quoque: nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit.
lepus quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit
7 Et sus: qui cum ungulam dividat, non ruminat.
et sus qui cum ungulam dividat non ruminat
8 Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.
horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis quia inmunda sunt vobis
9 Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est. Omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis.
haec sunt quae gignuntur in aquis et vesci licitum est omne quod habet pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis
10 Quidquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis,
quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in aquis moventur et vivunt abominabile vobis
11 execrandumque erit, carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis.
et execrandum erit carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis
12 Cuncta quæ non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt.
cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt
13 Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: Aquilam, et gryphem, et haliæetum,
haec sunt quae de avibus comedere non debetis et vitanda sunt vobis aquilam et grypem et alietum
14 et milvum ac vulturem iuxta genus suum,
milvum ac vulturem iuxta genus suum
15 et omne corvini generis in similitudinem suam,
et omne corvini generis in similitudinem suam
16 struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem iuxta genus suum:
strutionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum
17 bubonem, et mergulum, et ibin,
bubonem et mergulum et ibin
18 et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem,
cycnum et onocrotalum et porphirionem
19 herodionem, et charadrion iuxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem.
erodionem et charadrion iuxta genus suum opupam quoque et vespertilionem
20 Omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes, abominabile erit vobis.
omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes abominabile erit vobis
21 Quidquid autem ambulat quidem super quattuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quæ salit super terram,
quicquid autem ambulat quidem super quattuor pedes sed habet longiora retro crura per quae salit super terram
22 comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula iuxta genus suum.
comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac lucusta singula iuxta genus suum
23 Quidquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis:
quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes execrabile erit vobis
24 et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum:
et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit inmundus usque ad vesperum
25 et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis.
et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis occasum
26 Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit: et qui tetigerit illud, contaminabitur.
omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam nec ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur
27 Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quæ incedunt quadrupedia, immundum erit: qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum.
quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quae incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur usque ad vesperum
28 Et qui portaverit huiuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum: quia omnia hæc immunda sunt vobis.
et qui portaverit huiuscemodi cadavera lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum quia omnia haec inmunda sunt vobis
29 Hæc quoque inter polluta reputabuntur de his, quæ moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula iuxta genus suum,
hoc quoque inter polluta reputabitur de his quae moventur in terra mustela et mus et corcodillus singula iuxta genus suum
30 mygale, et chamæleon, et stellio, et lacerta, et talpa:
migale et cameleon et stelio ac lacerta et talpa
31 omnia hæc immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum:
omnia haec inmunda sunt qui tetigerit morticina eorum inmundus erit usque ad vesperum
32 et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia: et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur.
et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur
33 Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est.
vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit polluetur et idcirco frangendum est
34 Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit: et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit.
omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit super eum aqua inmundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase inmundum erit
35 Et quidquid de morticinis huiuscemodi ceciderit super illud, immundum erit: sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt.
et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi erunt
36 Fontes vero et cisternæ, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur.
fontes vero et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit qui morticinum eorum tetigerit polluetur
37 Si ceciderit super sementem, non polluet eam.
si ceciderint super sementem non polluent eam
38 Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur.
sin autem quispiam aqua sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit ilico polluetur
39 Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver eius tetigerit, immundus erit usque ad vesperum:
si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui cadaver eius tetigerit inmundus erit usque ad vesperum
40 et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit; lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.
et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum
41 Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum.
omne quod reptat super terram abominabile erit nec adsumetur in cibum
42 Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est.
quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est
43 Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis.
nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam eorum ne inmundi sitis
44 Ego enim sum Dominus Deus vester: sancti estote, quia ego Sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram.
ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram
45 Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de Terra Ægypti, ut essem vobis in Deum: sancti eritis, quia ego Sanctus sum.
ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum
46 Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animæ viventis, quæ movetur in aqua, et reptat in terra,
ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis quae movetur in aqua et reptat in terra
47 ut differentias noveritis mundi, et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis.
ut differentias noveritis mundi et inmundi et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis