< Iosue 18 >

1 Congregatique sunt omnes filii Israel in Silo, ibique fixerunt tabernaculum testimonii, et fuit eis Terra subiecta.
這地方即然已被征服,以色列子民的全會眾就都聚集到史羅,在那裏整起了會慕。
2 Remanserant autem filiorum Israel septem tribus, quæ necdum acceperant possessiones suas.
以色列子民中,還有七個支派沒有分到產業。
3 Ad quos Iosue ait: Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam Terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis?
若蘇厄對以色列子民說:「你們遲遲不去,承受上主你們祖先的天主賜與你們的土地,要到時候呢﹖
4 Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et pergant atque circumeant Terram, et describant eam iuxta numerum uniuscuiusque multitudinis: referantque ad me quod descripserint.
你們應由每反派推選三人,我好派他們去走遍全境,按照各支派應得的產業,畫成圖樣,然後回來見我。
5 Dividite vobis Terram in septem partes: Iudas sit in terminis suis ab australi plaga, et domus Ioseph ab Aquilone.
他們應將那地分成七份,猶大保有自己在南方的土地,若瑟家族保有自己在北方的土地。
6 Mediam inter hos Terram in septem partes describite: et huc venietis ad me, ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem:
你們應將那地畫成七份,把圖樣帶來見我,使我好在這裏,於上主我們的天主面前,為你們抽籤。
7 quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum hereditas. Gad autem et Ruben, et dimidia tribus Manasse iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad Orientalem plagam: quas dedit eis Moyses famulus Domini.
肋未人在你們中間不應有產業,因為上主司祭的品位,就是他們的產業。至於加得、勒烏本和默納協和默納協半個支派,在約旦河東岸已分得了產業,那是上主的僕人梅瑟分給他們的。」
8 Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, præcepit eis Iosue, dicens: Circuite Terram, et describite eam, ac revertimini ad me: ut hic coram Domino, in Silo, mittam vobis sortem.
這些人準備出發時,若蘇厄吩咐這些去繪圖的人說:「你們去走遍這地,畫成圖樣,然後回來見我,我要在史羅在上主面前為你們抽籤。」
9 Itaque perrexerunt: et lustrantes eam, in septem partes diviserunt, scribentes in volumine. Reversique sunt ad Iosue in castra Silo.
這些人就去走遍全境,將所有城市分成七分,寫在書冊上,回到史羅營中呈給若蘇厄。
10 Qui misit sortes coram Domino in Silo, divisitque Terram filiis Israel in septem partes.
若蘇厄便在史羅於上主面前,為他們抽籤,在那裏按照他們的分法,將地畫分給了以色列子民。
11 Et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias suas, ut possiderent Terram inter filios Iuda et filios Ioseph.
本雅明支派安他們的家族,抽籤分得的產業,是在猶大子孫和若瑟子孫中間。
12 Fuitque terminus eorum contra Aquilonem a Iordane: pergens iuxta latus Iericho septentrionalis plagæ, et inde contra Occidentem ad montana conscendens, et perveniens ad solitudinem Bethaven,
北邊邊界起自約旦河,沿耶利哥北邊的山坡往上,至西面山地,直達貝特阿文曠野;
13 atque pertransiens iuxta Luzam ad Meridiem, ipsa est Bethel: descenditque in Ataroth addar in montem, qui est ad Meridiem Beth horon inferioris:
再由此經路次,沿路即貝特耳南山坡下,下至阿塔洛特阿達爾,與在下貝特曷龍南部的山相接,
14 Et inclinatur circuiens contra mare ad Meridiem montis qui respicit Beth horon contra Africum: suntque exitus eius in Cariath baal, quæ vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Iuda. Hæc est plaga contra mare, ad Occidentem.
西邊的邊界由此轉彎,折向南方,由貝特曷龍對面的山向南折,直到猶大人的克黎雅特巴爾,即克黎雅特耶阿陵城:這是西界。
15 A Meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus contra mare, et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa.
南界是從克黎雅特耶阿陵的邊界起,向加斤伸展,直到乃費托亞水泉;
16 Descenditque in partem montis, qui respicit Vallem filiorum Ennom: et est contra septentrionalem plagam in extrema parte Vallis Raphaim. Descenditque in Geennom (id est, Vallem Ennom) iuxta latus Iebusæi ad Austrum: et pervenit ad Fontem Rogel,
由此往下直到位於勒法因不原北部,本希農山谷對面的山角;然後往下,經希農山谷,下至耶步斯人山腰南部,直到洛革耳泉;
17 transiens ad Aquilonem, et egrediens ad Ensemes, id est, Fontem Solis:
由此轉北,出舍默士水泉,直至阿杜明山坡對面的革里羅特,再下至勒烏本人波罕的盤石;
18 et pertransit usque ad tumulos, qui sunt e regione Ascensus Adommim: descenditque ad Abenboen, id est, lapidem Boen filii Ruben: et pertransit ex latere Aquilonis ad campestria: descenditque in planitiem,
由此經貝特阿辣巴對面山腰的北部,直下到阿辣巴,
19 et prætergreditur contra Aquilonem Beth hagla: suntque exitus eius contra linguam maris salsissimi ab Aquilone in fine Iordanis ad australem plagam:
再經貝特曷拉山脊向北,止於鹽海北端,約旦河南口,:這是南界。
20 qui est terminus illius ab Oriente. Hæc est possessio filiorum Beniamin per terminos suos in circuitu, et familias suas.
東邊以約旦河為界以上是本雅明子孫,按照家族,分得土地的四面邊界。
21 Fueruntque civitates eius, Iericho et Beth hagla et Vallis Casis,
本雅明支派子孫按照家族,分得的城市:有耶利哥、貝特曷革拉、厄默各刻漆茲、
22 Beth Araba et Samaraim et Bethel,
背叛貝特阿辣巴、責瑪辣因、貝特耳、
23 et Avim et Aphara et Ophera,
阿威、帕辣、敖斐辣、
24 villa Emona et Ophni et Gabee: civitates duodecim, et villæ earum.
革法爾阿摩尼、敖弗尼和革巴:共計十二座城和所屬村鎮。
25 Gabaon et Rama et Beroth,
基貝紅、辣瑪、貝洛特、
26 et Mesphe et Caphara et Amosa,
米茲培、革非辣摩匝勒、
27 et Recem, Iarephel, et Tharela,
耿依爾耳、塔辣拉、
28 et Sela, Eleph, et Iebus, quæ est Ierusalem, Gabaath et Cariath: civitates quattuordecim, et villæ earum. Hæc est possessio filiorum Beniamin iuxta familias suas.
責拉、厄肋夫、耶步斯即耶路撒冷、基貝亞和克黎雅特耶阿陵:共計十四座城和所屬村鎮:以上是本雅明子孫,按照家族分得的產業。

< Iosue 18 >