< Iohannem 4 >
1 Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisæi quod Iesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Ioannes,
예수의 제자를 삼고 세례를 주는 것이 요한보다 많다 하는 말을 바리새인들이 들은 줄을 주께서 아신지라
2 (quamquam Iesus non baptizaret, sed discipuli eius)
(예수께서 친히 세례를 주신 것이 아니요 제자들이 준 것이라)
3 reliquit Iudæam, et abiit iterum in Galilæam.
유대를 떠나사 다시 갈릴리로 가실새
4 Oportebat autem eum transire per Samariam.
사마리아로 통행하여야 하겠는지라
5 Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar: iuxta prædium, quod dedit Iacob Ioseph filio suo.
사마리아에 있는 수가라 하는 동네에 이르시니 야곱이 그 아들 요셉에게 준 땅이 가깝고
6 Erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta.
거기 또 야곱의 우물이 있더라 예수께서 행로에 곤하여 우물 곁에 그대로 앉으시니 때가 제 육시쯤 되었더라
7 Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Iesus: Da mihi bibere.
사마리아 여자 하나가 물을 길러 왔으매 예수께서 물을 좀 달라 하시니
8 (Discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent.)
이는 제자들이 먹을 것을 사러 동네에 들어갔음이러라
9 Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu Iudæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana? Non enim coutuntur Iudæi Samaritanis.
사마리아 여자가 가로되 `당신은 유대인으로서 어찌하여 사마리아 여자 나에게 물을 달라 하나이까?' 하니 이는 유대인이 사마리아인과 상종치 아니함이러라
10 Respondit Iesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: Da mihi bibere: tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.
예수께서 대답하여 가라사대 `네가 만일 하나님의 선물과 또 네게 물좀 달라 하는 이가 누구인줄 알았더면 네가 그에게 구하였을 것이요 그가 생수를 네게 주었으리라'
11 Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam?
여자가 가로되 `주여, 물 길을 그릇도 없고 이 우물은 깊은데 어디서 이 생수를 얻겠삽나이까?
12 Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii eius, et pecora eius?
우리 조상 야곱이 이 우물을 우리에게 주었고 또 여기서 자기와 자기 아들들과 짐승이 다 먹었으니 당신이 야곱보다 더 크니이까?'
13 Respondit Iesus, et dixit ei: Omnis, qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum:
예수께서 대답하여 가라사대 `이 물을 먹는 자마다 다시 목마르려니와
14 qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in æternum: sed aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. (aiōn , aiōnios )
내가 주는 물을 먹는 자는 영원히 목마르지 아니하리니 나의 주는 물은 그 속에서 영생하도록 솟아나는 샘물이 되리라' (aiōn , aiōnios )
15 Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam: neque veniam huc haurire.
여자가 가로되 `주여, 이런 물을 내게 주사 목마르지도 않고 또 여기 물 길러 오지도 않게 하옵소서'
16 Dicit ei Iesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc.
가라사대 `가서 네 남편을 불러오라'
17 Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. Dicit ei Iesus: Bene dixisti, quia non habeo virum:
여자가 대답하여 가로되 나는 남편이 없나이다 예수께서 가라사대 네가 남편이 없다 하는 말이 옳도다
18 quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixisti.
네가 남편 다섯이 있었으나 지금 있는 자는 네 남편이 아니니 네 말이 참되도다
19 Dicit ei mulier: Domine, video quia Propheta es tu.
여자가 가로되 `주여, 내가 보니 선지자로소이다
20 Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Ierosolymis est locus, ubi adorare oportet.
우리 조상들은 이 산에서 예배하였는데 당신들의 말은 예배 할 곳이 예루살렘에 있다 하더이다'
21 Dicit ei Iesus: Mulier crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Ierosolymis adorabitis Patrem.
예수께서 가라사대 `여자여, 내말을 믿으라! 이 산에서도 말고 예루살렘에서도 말고 너희가 아버지께 예배할 때가 이르리라
22 Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quia salus ex Iudæis est.
너희는 알지 못하는 것을 예배하고 우리는 아는 것을 예배하노니 이는 구원이 유대인에게서 남이니라
23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum.
아버지께 참으로 예배하는 자들은 신령과 진정으로 예배할 때가 오나니 곧 이 때라 아버지께서는 이렇게 자기에게 예배하는 자들을 찾으시느니라
24 Spiritus est Deus: et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.
하나님은 영이시니 예배하는 자가 신령과 진정으로 예배할지니라'
25 Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit, (qui dicitur Christus.) cum ergo venerit ille, nobis annunciabit omnia.
여자가 가로되 `메시야 곧 그리스도라 하는 이가 오실 줄을 내가 아노니 그가 오시면 모든 것을 우리에게 고하시리이다'
26 Dicit ei Iesus: Ego sum, qui loquor tecum.
예수께서 이르시되 `네게 말하는 내가 그로라!' 하시니라
27 Et continuo venerunt discipuli eius: et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit: Quid quæris, aut Quid loqueris cum ea?
이 때에 제자들이 돌아와서 예수께서 여자와 말씀하시는 것을 이상히 여겼으나 무엇을 구하시나이까? 어찌하여 저와 말씀하시나이까? 묻는 이가 없더라
28 Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus:
여자가 물동이를 버려두고 동네에 들어가서 사람들에게 이르되
29 Venite, et videte hominem, qui dixit mihi omnia quæcumque feci: Numquid ipse est Christus?
`나의 행한 모든 일을 내게 말한 사람을 와 보라! 이는 그리스도가 아니냐?' 하니
30 Exierunt ergo de civitate, et veniebant ad eum.
저희가 동네에서 나와 예수께로 오더라
31 Interea rogabant eum discipuli, dicentes: Rabbi, manduca.
그 사이에 제자들이 청하여 가로되 `랍비여, 잡수소서'
32 Ille autem dicit eis: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.
가라사대 `내게는 너희가 알지 못하는 먹을 양식이 있느니라'
33 Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare?
제자들이 서로 말하되 `누가 잡수실 것을 갖다 드렸는가' 한대
34 Dicit eis Iesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem eius, qui misit me, ut perficiam opus eius.
예수께서 이르시되 `나의 양식은 나를 보내신 이의 뜻을 행하며 그의 일을 온전히 이루는 이것이니라
35 Nonne vos dicitis, Quod adhuc quattuor menses sunt, et messis venit? Ecce, dico vobis: Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt iam ad messem.
너희가 넉 달이 지나야 추수할 때가 이르겠다 하지 아니하느냐? 내가 너희에게 이르노니 눈을 들어 밭을 보라 희어져 추수하게 되었도다
36 Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam: ut, et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit. (aiōnios )
거두는 자가 이미 삯도 받고 영생에 이르는 열매를 모으나니 이는 뿌리는 자와 거두는 자가 함께 즐거워 하게 하려 함이니라 (aiōnios )
37 In hoc enim est verbum verum: quia alius est qui seminat, et alius est qui metit.
그런즉 한 사람이 심고 다른 사람이 거둔다 하는 말이 옳도다
38 Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.
내가 너희로 노력지 아니한 것을 거두러 보내었노니 다른 사람들은 노력하였고 너희는 그들의 노력한 것에 참예하였느니라'
39 Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quæcumque feci.
여자의 말이 그가 나의 행한 모든 것을 내게 말하였다 증거하므로 그 동리 중에 많은 사마리아인이 예수를 믿는지라
40 Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.
사마리아인들이 예수께 와서 자기들과 함께 유하기를 청하니 거기서 이틀을 유하시매
41 Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem eius.
예수의 말씀을 인하여 믿는 자가 더욱 많아
42 Et mulieri dicebant: Quia iam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.
그 여자에게 말하되 `이제 우리가 믿는 것은 네 말을 인함이 아니니 이는 우리가 친히 듣고 그가 참으로 세상의 구주신 줄 앎이니라' 하였더라
43 Post duos autem dies exiit inde: et abiit in Galilæam.
이틀이 지나매 예수께서 거기를 떠나 갈릴리로 가시며
44 Ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia Propheta in sua patria honorem non habet.
친히 증거하시기를 `선지자가 고향에서는 높임을 받지 못한다' 하시고
45 Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Ierosolymis in die festo: et ipsi enim venerant ad diem festum.
갈릴리에 이르시매 갈릴리인들이 그를 영접하니 이는 자기들도 명절에 갔다가 예수께서 명절 중 예루살렘에서 하신 모든 일을 보았음이더라
46 Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cuius filius infirmabatur Capharnaum.
예수께서 다시 갈릴리 가나에 이르시니 전에 물로 포도주를 만드신 곳이라 왕의 신하가 있어 그 아들이 가버나움에서 병들었더니
47 Hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium eius: incipiebat enim mori.
그가 예수께서 유대로부터 갈릴리에 오심을 듣고 가서 청하되 내려오셔서 내 아들의 병을 고쳐 주소서 하니 저가 거의 죽게 되었음이라
48 Dixit ergo Iesus ad eum: Nisi signa, et prodigia videritis, non creditis.
예수께서 가라사대 `너희는 표적과 기사를 보지 못하면 도무지 믿지 아니하리라'
49 Dicit ad eum regulus: Domine, descende prius quam moriatur filius meus.
신하가 가로되 `주여, 내 아이가 죽기 전에 내려오소서'
50 Dicit ei Iesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni, quem dixit ei Iesus, et ibat.
예수께서 가라사대 `가라, 네 아들이 살았다' 하신대 그 사람이 예수의 하신 말씀을 믿고 가더니
51 Iam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nunciaverunt dicentes, quia filius eius viveret.
내려가는 길에서 그 종들이 오다가 만나서 아이가 살았다 하거늘
52 Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Et dixerunt ei: Quia heri hora septima reliquit eum febris.
그 낫기 시작한 때를 물은즉 어제 제 칠시에 열기가 떨어졌나이다 하는지라
53 Cognovit ergo pater, quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus: Filius tuus vivit: et credidit ipse, et domus eius tota.
아비가 예수께서 네 아들이 살았다 말씀하신 그 때인 줄 알고 자기와 그 온 집안이 다 믿으니라
54 Hoc iterum secundum signum fecit Iesus, cum venisset a Iudæa in Galilæam.
이것은 예수께서 유대에서 갈릴리로 오신 후 행하신 두 번째 표적이니라