< Iohannem 2 >
1 Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Iesu ibi.
사흘 되던 날에 갈릴리 가나에 혼인이 있어 예수의 어머니도 거기 계시고
2 Vocatus est autem et Iesus, et discipuli eius ad nuptias.
예수와 그 제자들도 혼인에 청함을 받았더니
3 Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: Vinum non habent.
포도주가 모자란지라 예수의 어머니가 예수에게 이르되 `저희에게 포도주가 없다' 하니
4 Et dicit ei Iesus: Quid mihi, et tibi est, mulier? Nondum venit hora mea.
예수께서 가라사대 `여자여, 나와 무슨 상관이 있나이까? 내 때가 아직 이르지 못하였나이다'
5 Dicit mater eius ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite.
그 어머니가 하인들에게 이르되 `너희에게 무슨 말씀을 하시든지 그대로 하라!' 하니라
6 Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Iudæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas.
거기 유대인의 결례를 따라 두 세 통 드는 돌항아리 여섯이 놓였는지라
7 Dicit eis Iesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.
예수께서 저희에게 이르시되 항아리에 물을 채우라 하신즉 아구까지 채우니
8 Et dicit eis Iesus: Haurite nunc, et ferte architriclinio. Et tulerunt.
이제는 떠서 연회장에게 갖다 주라 하시매 갖다 주었더니
9 Ut autem gustavit architriclinius aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinius,
연회장은 물로 된 포도주를 맛보고 어디서 났는지 알지 못하되 물떠온 하인들은 알더라 연회장이 신랑을 불러
10 et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit: et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.
말하되 `사람마다 먼저 좋은 포도주를 내고 취한 후에 낮은 것을 내거늘 그대는 지금까지 좋은 포도주를 두었도다' 하니라
11 Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilææ: et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.
예수께서 이 처음 표적을 갈릴리 가나에서 행하여 그 영광을 나타내시매 제자들이 그를 믿으니라
12 Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater eius, et fratres eius, et discipuli eius: et ibi manserunt non multis diebus.
그 후에 예수께서 그 어머니와 형제들과 제자들과 함께 가버나움으로 내려가 거기 여러 날 계시지 아니하시니라
13 Et prope erat Pascha Iudæorum, et ascendit Iesus Ierosolymam:
유대인의 유월절이 가까운지라 예수께서 예루살렘으로 올라가셨더니
14 et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.
성전 안에서 소와 양과 비둘기 파는 사람들과 돈 바꾸는 사람들의 앉은 것을 보시고
15 Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit.
노끈으로 채찍을 만드사 양이나 소를 다 성전에서 내어 쫓으시고 돈 바꾸는 사람들의 돈을 쏟으시며 상을 엎으시고
16 Et his, qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum Patris mei, domum negotiationis.
비둘기 파는 사람들에게 이르시되 `이것을 여기서 가져가라 내 아버지의 집으로 장사하는 집을 만들지 말라' 하시니
17 Recordati sunt vero discipuli eius quia scriptum est: Zelus domus tuæ comedit me.
제자들이 성경 말씀에 주의 전을 사모하는 열심이 나를 삼키리라 한 것을 기억하더라
18 Responderunt ergo Iudæi, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis quia hæc facis?
이에 유대인들이 대답하여 예수께 말하기를 `네가 이런 일을 행하니 무슨 표적을 우리에게 보이겠느뇨?'
19 Respondit Iesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.
예수께서 대답하여 가라사대 `너희가 이 성전을 헐라 내가 사흘 동안에 일으키리라'
20 Dixerunt ergo Iudæi: Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud?
유대인들이 가로되 `이 성전은 사십 육 년 동안에 지었거늘 네가 삼일 동안에 일으키겠느뇨?' 하더라
21 Ille autem dicebat de Templo corporis sui.
그러나 예수는 성전된 자기 육체를 가리켜 말씀하신 것이라
22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius, quia hoc dicebat, et crediderunt Scripturæ, et sermoni, quem dixit Iesus.
죽은 자 가운데서 살아나신 후에야 제자들이 이 말씀하신 것을 기억하고 성경과 및 예수의 하신 말씀을 믿었더라
23 Cum autem esset Ierosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine eius, videntes signa eius, quæ faciebat.
유월절에 예수께서 예루살렘에 계시니 많은 사람이 그 행하시는 표적을 보고 그 이름을 믿었으나
24 Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,
예수는 그 몸을 저희에게 의탁지 아니하셨으니 이는 친히 모든 사람을 아심이요
25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine.
또 친히 사람의 속에 있는 것을 아시므로 사람에 대하여 아무의 증거도 받으실 필요가 없음이니라