< Iohannem 16 >
1 Hæc locutus sum vobis, ut non scandalizemini.
2 Absque synagogis facient vos: sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se præstare Deo.
3 Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.
4 Sed hæc locutus sum vobis: ut cum venerit hora eorum reminiscamini, quia ego dixi vobis.
5 Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram: Et nunc vado ad eum, qui misit me; et nemo ex vobis interrogat me, Quo vadis?
6 Sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.
7 Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos.
8 Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de iustitia, et de iudicio.
9 De peccato quidem: quia non crediderunt in me.
10 De iustitia vero: quia ad Patrem vado: et iam non videbitis me:
11 De iudicio autem: quia princeps huius mundi iam iudicatus est.
12 Adhuc multa habeo vobis dicere: sed non potestis portare modo.
13 Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Non enim loquetur a semetipso: sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annunciabit vobis.
14 Ille me clarificabit: quia de meo accipiet, et annunciabit vobis.
15 Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: quia de meo accipiet, et annunciabit vobis.
16 Modicum, et iam non videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me: quia vado ad Patrem.
17 Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: Quid est hoc, quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem?
18 Dicebant ergo: Quid est hoc, quod dicit, Modicum? nescimus quid loquitur.
19 Cognovit autem Iesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quæritis inter vos quia dixi, Modicum, et non videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me.
20 Amen, amen dico vobis: quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit: vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
21 Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius: cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressuræ propter gaudium: quia natus est homo in mundum.
22 Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum: et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
23 Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: siquid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
24 Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
25 Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annunciabo vobis.
26 In illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis:
27 Ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi.
28 Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.
29 Dicunt ei discipuli eius: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis.
30 Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi.
31 Respondit eis Iesus: Modo creditis?
32 Ecce venit hora, et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis: et non sum solus, quia Pater mecum est.
33 Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.