< Job 7 >
1 Militia est vita hominis super terram: et sicut dies mercenarii, dies eius.
2 Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui:
3 Sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi.
4 Si dormiero, dicam: Quando consurgam? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras.
5 Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris, cutis mea aruit, et contracta est.
6 Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe.
7 Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona.
8 Nec aspiciet me visus hominis: oculi tui in me, et non subsistam.
9 Sicut consumitur nubes, et pertransit: sic qui descenderit ad inferos, non ascendet. (Sheol )
10 Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus eius.
11 Quapropter et ego non parcam ori meo, loquar in tribulatione spiritus mei: confabulabor cum amaritudine animæ meæ.
12 Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere?
13 Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo:
14 Terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties.
15 Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.
16 Desperavi, nequaquam ultra iam vivam: parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
17 Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum?
18 Visitas eum diluculo, et subito probas illum:
19 Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam?
20 Peccavi, quid faciam tibi o custos hominum? quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?
21 Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? ecce, nunc in pulvere dormiam: et si mane me quæsieris, non subsistam.