< Job 41 >
1 An extrahere poteris leviathan hamo, et fune ligabis linguam eius?
2 Numquid pones circulum in naribus eius, aut armilla perforabis maxillam eius?
3 Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia?
4 Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum?
5 Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis?
6 Concident eum amici, divident illum negotiatores?
7 Numquid implebis sagenas pelle eius, et gurgustium piscium capite illius?
8 Pone super eum manum tuam: memento belli, nec ultra addas loqui.
9 Ecce, spes eius frustrabitur eum, et videntibus cunctis præcipitabitur.
10 Non quasi crudelis suscitabo eum: quis enim resistere potest vultui meo?
11 Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? omnia quæ sub cælo sunt, mea sunt.
12 Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis.
13 Quis revelabit faciem indumenti eius? et in medium oris eius quis intrabit?
14 Portas vultus eius quis aperiet? per gyrum dentium eius formido.
15 Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus.
16 Una uni coniungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas:
17 Una alteri adhærebit, et tenentes se nequaquam separabuntur.
18 Sternutatio eius splendor ignis, et oculi eius, ut palpebræ diluculi.
19 De ore eius lampades procedunt, sicut tædæ ignis accensæ.
20 De naribus eius procedit fumus, sicut ollæ succensæ atque ferventis.
21 Halitus eius prunas ardere facit, et flamma de ore eius egreditur.
22 In collo eius morabitur fortitudo, et faciem eius præcedit egestas.
23 Membra carnium eius cohærentia sibi: mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur.
24 Cor eius indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus.
25 Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur.
26 Cum apprehenderit eum gladius, subsitere non poterit neque hasta, neque thorax:
27 Reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum, æs.
28 Non fugabit eum vir sagittarius, in stipulam versi sunt ei lapides fundæ.
29 Quasi stipulam æstimabit malleum, et deridebit vibrantem hastam.
30 Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum.
31 Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt.
32 Post eum lucebit semita, æstimabit abyssum quasi senescentem.
33 Non est super terram potestas, quæ comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret.
34 Omne sublime videt, ipse est rex super universos filios superbiæ.