< Job 35 >
1 Igitur Eliu hæc rursum locutus est:
エリフはまた答えて言った、
2 Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: Iustior sum Deo?
「あなたはこれを正しいと思うのか、あなたは『神の前に自分は正しい』と言うのか。
3 Dixisti enim: Non tibi placet quod rectum est: vel quid tibi proderit, si ego peccavero?
あなたは言う、『これはわたしになんの益があるか、罪を犯したのとくらべてなんのまさるところがあるか』と。
4 Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum.
わたしはあなたおよび、あなたと共にいるあなたの友人たちに答えよう。
5 Suspice cælum et intuere, et contemplare æthera quod altior te sit.
天を仰ぎ見よ、あなたの上なる高き空を望み見よ。
6 Si peccaveris, quid ei nocebis? et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum?
あなたが罪を犯しても、彼になんのさしさわりがあるか。あなたのとがが多くても、彼に何をなし得ようか。
7 Porro si iuste egeris, quid donabis ei, aut quid de manu tua accipiet?
またあなたは正しくても、彼に何を与え得ようか。彼はあなたの手から何を受けられるであろうか。
8 Homini, qui similis tui est, nocebit impietas tua: et filium hominis adiuvabit iustitia tua.
あなたの悪はただあなたのような人にかかわり、あなたの義はただ人の子にかかわるのみだ。
9 Propter multitudinem calumniatorum clamabunt: et eiulabunt propter vim brachii tyrannorum.
しえたげの多いために叫び、力ある者の腕のゆえに呼ばわる人々がある。
10 Et non dixit: Ubi est Deus, qui fecit me, qui dedit carmina in nocte,
しかし、ひとりとして言う者はない、『わが造り主なる神はどこにおられるか、彼は夜の間に歌を与え、
11 Qui docet nos super iumenta terræ, et super volucres cæli erudit nos?
地の獣よりも多く、われわれを教え、空の鳥よりも、われわれを賢くされる方である』と。
12 Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum.
彼らが叫んでも答えられないのは、悪しき者の高ぶりによる。
13 Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur.
まことに神はむなしい叫びを聞かれない。また全能者はこれを顧みられない。
14 Etiam cum dixeris: Non considerat: iudicare coram illo, et expecta eum.
あなたが彼を見ないと言う時はなおさらだ。さばきは神の前にある。あなたは彼を待つべきである。
15 Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde.
今彼が怒りをもって罰せず、罪とがを深く心にとめられないゆえに
16 Ergo Iob frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat.
ヨブは口を開いてむなしい事を述べ、無知の言葉をしげくする」。