< Job 20 >
1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:
2 Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.
3 Doctrinam, qua me arguis, audiam, et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi.
4 Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram:
5 Quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti.
6 Si ascenderit usque ad cælum superbia eius, et caput eius nubes tetigerit:
7 Quasi sterquilinium in fine perdetur: et qui eum viderant, dicent: Ubi est?
8 Velut somnium avolans non invenietur, transiet sicut visio nocturna.
9 Oculus, qui eum viderat, non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus.
10 Filii eius atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum.
11 Ossa eius implebuntur vitiis adolescentiæ eius, et cum eo in pulvere dormient.
12 Cum enim dulce fuerit in ore eius malum, abscondet illud sub lingua sua.
13 Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo.
14 Panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.
15 Divitias, quas devoravit, evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus.
16 Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperæ.
17 (Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis, et butyri.)
18 Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur: iuxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.
19 Quoniam confringens nudavit pauperes: domum rapuit, et non ædificavit eam.
20 Nec est satiatus venter eius: et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit.
21 Non remansit de cibo eius, et propterea nihil permanebit de bonis eius.
22 Cum satiatus fuerit, arctabitur, æstuabit, et omnis dolor irruet super eum.
23 Utinam impleatur venter eius, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum.
24 Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum æreum:
25 Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua: vadent, et venient super eum horribiles.
26 Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis eius: devorabit eum ignis, qui non succenditur, affligetur relictus in tabernaculo suo.
27 Revelabunt cæli iniquitatem eius, et terra consurget adversus eum.
28 Apertum erit germen domus illius, detrahetur in die furoris Dei.
29 Hæc est pars hominis impii a Deo, et hereditas verborum eius a Domino.