< Job 15 >

1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:
respondens autem Eliphaz Themanites dixit
2 Numquid sapiens respondebit quasi ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum?
numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum
3 Arguis verbis eum, qui non est æqualis tibi, et loqueris quod tibi non expedit.
arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expedit
4 Quantum in te est evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo.
quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo
5 Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium.
docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantium
6 Condemnabit te os tuum, et non ego: et labia tua respondebunt tibi.
condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi
7 Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus?
numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus
8 Numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit eius sapientia?
numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia
9 Quid nosti quod ignoremus? quid intelligis quod nesciamus?
quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus
10 Et senes, et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui.
et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui
11 Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent.
numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent
12 Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos?
quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos
13 Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo huiuscemodi sermones?
quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermones
14 Quid est homo, ut immaculatus sit, et ut iustus appareat natus de muliere?
quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere
15 Ecce inter sanctos eius nemo immutabilis, et cæli non sunt mundi in conspectu eius.
ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eius
16 Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem?
quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem
17 Ostendam tibi, audi me: quod vidi narrabo tibi.
ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi
18 Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos.
sapientes confitentur et non abscondunt patres suos
19 Quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos.
quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos
20 Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis eius.
cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius
21 Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.
sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur
22 Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium.
non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium
23 Cum se moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies.
cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies
24 Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem, qui præparatur ad prælium.
terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium
25 Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est.
tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est
26 Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est.
cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est
27 Operuit faciem eius crassitudo, et de lateribus eius arvina dependet.
operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet
28 Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ.
habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactae
29 Non ditabitur, nec perseverabit substantia eius, nec mittet in terra radicem suam.
non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam
30 Non recedet de tenebris: ramos eius arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui.
non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui
31 Non credet frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit.
non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit
32 Antequam dies eius impleantur, peribit: et manus eius arescent.
antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet
33 Lædetur quasi vinea in primo flore botrus eius, et quasi oliva proiiciens florem suum.
laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum
34 Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt.
congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt
35 Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus eius præparat dolos.
concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolos

< Job 15 >