< Job 14 >
1 Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.
2 Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet.
3 Et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in iudicium?
4 Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es?
5 Breves dies hominis sunt: numerus mensium eius apud te est: constituisti terminos eius, qui præteriri non poterunt.
6 Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies eius.
7 Lignum habet spem: si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami eius pullulant.
8 Si senuerit in terra radix eius, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
9 Ad odorem aquæ germinabit, et faciet comam quasi cum primum plantatum est:
10 Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus atque consumptus, ubi quæso est?
11 Quomodo si recedant aquæ de mari, et fluvius vacuefactus arescat:
12 Sic homo cum dormierit, non resurget, donec atteratur cælum, non evigilabit, nec consurget de somno suo.
13 Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei? (Sheol )
14 Putasne mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus, quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea.
15 Vocabis me, et ego respondebo tibi: operi manuum tuarum porriges dexteram.
16 Tu quidem gressus meos dinumerasti, sed parce peccatis meis.
17 Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam.
18 Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo.
19 Lapides excavant aquæ, et alluvione paulatim terra consumitur: et hominem ergo similiter perdes.
20 Roborasti eum paululum ut in perpetuum transiret: immutabis faciem eius, et emittes eum.
21 Sive nobiles fuerint filii eius, sive ignobiles, non intelliget.
22 Attamen caro eius dum vivet dolebit, et anima illius super semetipso lugebit.