< Job 11 >
1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:
納阿瑪人左法爾發言說:
2 Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus iustificabitur?
難道喋喋不休,就不需要答覆﹖難道多嘴多舌的人,就證明有理﹖
3 Tibi soli tacebunt homines? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis?
你的空談,豈能叫人緘默﹖你如此謾罵,難道無人使你羞愧﹖
4 Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo.
你說過:「我的品行是純潔的,我在你眼中是清白的。」
5 Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi,
但願天主講話,開口答覆你!
6 Ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex eius, et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo, quam meretur iniquitas tua.
將智慧的秘密,-即那難以理解的事-啟示給你,那麼你便知道,天主還忽略了你的一些罪過。
7 Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?
你豈能探究天主的奧秘,或洞悉全能者的完美﹖
8 Excelsior cælo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? (Sheol )
完美高於諸天,你能作什麼﹖深於陰府,你能知道什麼﹖ (Sheol )
9 Longior terra mensura eius, et latior mari.
其量長過大地,闊於海洋。
10 Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei?
天主若經過,誰能扣留他﹖他若下了逮捕令,誰能阻擋他﹖
11 Ipse enim novit hominum vanitatem, et videns iniquitatem, nonne considerat?
他洞悉人的虛偽,明察人的罪行,且無不注意。
12 Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.
如此,愚蠢者纔可獲得智慧,野性驢駒纔能變為馴良。
13 Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas.
你若居心正直,向他伸開你的雙手;
14 Si iniquitatem, quæ est in manu tua, abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia:
你若將手中的罪惡除掉,不容不義留在你的帳幕內;
15 Tunc levare poteris faciem tuam absque macula, et eris stabilis, et non timebis.
那麼你定能仰首無愧,一定站立穩定,一無所懼;
16 Miseriæ quoque oblivisceris, et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis.
你必能忘卻痛苦,縱然想起,也必似水流去;
17 Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam: et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.
你的壽命如日中之光華,縱有陰暗,仍如晨曦。
18 Et habebis fiduciam, proposita tibi spe, et defossus securus dormies.
因有希望,你纔感覺安全;因有保護,你纔坦然躺臥;
19 Requiesces, et non erit qui te exterreat: et deprecabuntur faciem tuam plurimi.
你躺臥,無人敢來擾亂你,反而有多人來奉承你。
20 Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis, et spes illorum abominatio animæ.
然而惡人的眼必要昏花,他們安身之所必全毀壞,他們的希望只在吐出最後的一口氣。