< Jeremiæ 40 >

1 Sermo, qui factus est ad Ieremiam a Domino, postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militiæ de Rama, quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium, qui migrabant de Ierusalem et Iuda, et ducebantur in Babylonem.
隊長乃步匝辣當從辣瑪釋放耶肋米亞以後,上主又有話傳給先知─俘虜中──
2 Tollens ergo princeps militiæ Ieremiam, dixit ad eum: Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum,
衛隊長提出耶肋米亞後,便對他說:「雅威你的天主對這地方,曾預言過這番災禍,
3 et adduxit: et fecit Dominus sicut locutus est, quia peccastis Domino, et non audistis vocem eius, et factus est vobis sermo hic.
如今果然來了;雅威照他所說的做了;因為你們犯罪相反雅威,沒有聽他的聲音,所以為你們纔發生了這樣的事。
4 Nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis, quæ sunt in manibus tuis: si placet tibi ut venias mecum in Babylonem, veni: et ponam oculos meos super te: si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem, reside: ecce omnis terra in conspectu tuo est: quod elegeris, et quo placuerit tibi ut vadas, illuc perge.
現在,你看,今天我給你除去手上的鎖鏈;你若看著同我一起到巴比倫去好,就去,我必另眼看待你;你若看著同我一起到巴比倫去不好,沒有關係;你看,整個大地擺在你面前,你看著那裏好,去那裏相宜,就到那裏去罷。
5 Et mecum noli venire: sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan, quem præposuit rex Babylonis civitatibus Iuda: habita ergo cum eo in medio populi: vel quocumque placuerit tibi ut vadas, vade. Dedit quoque ei magister militiæ cibaria, et munuscula, et dimisit eum.
你若願住下,可回到巴比倫王委任管理猶大城鎮的沙番的孫子,阿希甘的兒子革達里雅那裏去,與他一同住在民間;或是到看著相宜去的任何地方去。」衛隊長便給了他乾糧和禮物,打發他走了。
6 Venit autem Ieremias ad Godoliam filium Ahicam in Masphath, et habitavit cum eo in medio populi, qui relictus fuerat in terra.
耶肋米亞來到米茲帕阿希甘的兒子革達里雅那裏,與他一同住在當地的遺民間。
7 Cumque audissent omnes principes exercitus, qui dispersi fuerant per regiones, ipsi et socii eorum, quod præfecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam terræ, et quod commendasset ei viros, et mulieres, et parvulos, et de pauperibus terræ, qui non fuerant translati in Babylonem,
在鄉間殘存的各部隊首領和他們的屬下,聽說巴比倫王委派了阿希甘的兒子革達里雅管理當地,任命他照顧當地未遷徙至巴比倫去的男女、幼童和窮人,
8 venerunt ad Godoliam in Masphath: et Ismahel filius Nathaniæ, et Iohanan et Ionathan filii Caree, et Sareas filius Thanehumeth, et filii Ophi, qui erant de Netophathi, et Iezonias filius Maachathi, ipse et viri eorum.
便親自和自己的屬下來到米茲帕革達里雅那裏;前來的,有乃塔尼雅的兒子依市瑪耳,卡勒亞的兒子約哈南,堂胡默特的兒子色辣雅,乃托法人厄法依的兒子們和瑪阿加人的兒子雅匝尼雅。
9 Et iuravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan, et comitibus eorum, dicens: Nolite timere servire Chaldæis, habitate in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis.
沙番的孫子,阿希甘的兒子革達里雅對他們和部屬起誓說:「你們不要怕奉加色丁人;住在本地,臣屬於巴比倫王,於你們必利。
10 Ecce ego habito in Masphath ut respondeam præcepto Chaldæorum, qui mittuntur ad nos: vos autem colligite vindemiam, et messem, et oleum, et condite in vasis vestris, et manete in urbibus vestris, quas tenetis.
至於我,看,我願住在米茲帕,為對付到我們這裏來的加色丁人;你們只管儲藏酒、油和夏季的出產,安放在器皿內,住在所佔的城市裏。」
11 Sed et omnes Iudæi, qui erant in Moab, et in filiis Ammon, et in Idumæa, et in universis regionibus, audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Iudæa, et quod præposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan:
散居在摩阿布,阿孟子民間,厄東地以及其他各地的一切猶太人,也聽說巴比倫王給猶大留下了遺民,派了沙番的孫子,阿希甘的兒子革達里雅管理他們,
12 reversi sunt, inquam, omnes Iudæi de universis locis, ad quæ profugerant, et venerunt in Terram Iuda ad Godoliam in Masphath: et collegerunt vinum, et messam multam nimis.
所有的猶太人就從自己飄流所至之地回來,來到猶大地類茲帕革達里雅那裏,收得了大量的酒和夏季的出產。
13 Iohanan autem filius Caree, et omnes principes exercitus, qui dispersi fuerant in regionibus, venerunt ad Godoliam in Masphath.
卡勒亞的兒子約哈南,和在鄉間所有部隊的首領,都到米茲帕革達里雅那裏,
14 Et dixerunt ei: Scito quod Baalis rex filiorum Ammon misit Ismahel filium Nathaniæ percutere animam tuam. Et non credidit eis Godolias filius Ahicam.
對他說:「你是否知道:阿孟子民的君王巴里斯派遣乃塔尼雅的兒子依市瑪耳來殺害你﹖」但是阿希甘的兒子革達里雅不相信他們的話。
15 Iohanan autem filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Masphath, loquens: Ibo, et percutiam Ismahel filium Nathaniæ nullo sciente, ne interficiat animam tuam, et dissipentur omnes Iudæi, qui congregati sunt ad te, et peribunt reliquiæ Iuda.
卡勒亞的兒子約哈南私下在米茲帕對革達里雅提議說:「讓我去殺了乃塔尼雅的兒子依市瑪耳,沒有人會知道;為什麼要讓他來謀害你的性命,集合在你身邊的一切猶太人又遭離散,猶大遺民再遭滅亡﹖」
16 Et ait Godolias filius Ahicam ad Iohanan filium Caree: Noli facere verbum hoc: falsum enim tu loqueris de Ismahel.
阿希甘的兒子革達里雅答覆卡勒亞的兒子約哈南說:「不要作這件事,因為你論依市瑪耳所說的,只不過是流言。」

< Jeremiæ 40 >