< Jeremiæ 26 >
1 In principio regni Ioakim filii Iosiæ regis Iuda, factum est verbum istud a Domino, dicens:
猶大王約史雅的兒子約雅金即位之初,上主有這話傳給耶肋米亞說:「
2 Hæc dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini, et loqueris ad omnes civitates Iuda, de quibus veniunt ut adorent in domo Domini, universos sermones, quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos: noli subtrahere verbum,
上主這樣說:你去站在上主殿宇的庭院裏,對猶大各城凡來到上主殿內朝拜的人,說我命你對他們應說的一切話,一句也不可減少。
3 si forte audiant et convertantur unusquisque a via sua mala: et pœniteat me mali quod cogito facere eis propter malitiam studiorum eorum.
或許他們會聽從,終於各自離棄自己的邪道,使我後悔而不降曾因他們行事邪惡,給他們想降的災禍。
4 Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus: Si non audieritis me ut ambuletis in lege mea, quam dedi vobis
你應對他們說:上主這樣說:假使你們不聽從我,不遵行我給你們當面頒佈的法律,
5 ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum, quos ego misi ad vos de nocte consurgens, et dirigens, et non audistis:
不聽信我不斷給你們派來,而你們不聽從我的僕人──先知們的話,
6 Dabo domum istam sicut Silo, et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terræ.
我必使這殿像史羅一樣,使這城成為舉世萬民詛咒的對象。」
7 Et audierunt sacerdotes, et prophetæ, et omnis populus Ieremiam loquentem verba hæc in domo Domini.
司祭和先知以及全體人民,都聽見耶肋米亞在上主殿裏宣布了這些話。
8 Cumque complesset Ieremias loquens omnia, quæ præceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes, et prophetæ, et omnis populus, dicens: Morte moriatur.
當耶肋米亞講完了上主命他向全體人民應說的一切話以後,司祭和先知以及全體人民就拿住他說:「你真該死!
9 Quare prophetavit in nomine Domini, dicens: Sicut Silo erit domus hæc: et urbs ista desolabitur, eo quod non sit habitator? Et congregatus est omnis populus adversus Ieremiam in domo Domini.
為什麼你奉上主的名預言說:這殿必要像史羅,這城必要荒蕪,而沒有人居住呢! 」全體人民都在上主的殿裏集合起來反對耶肋米亞。
10 Et audierunt principes Iuda verba hæc: et ascenderunt de domo regis in domum Domini, et sederunt in introitu portæ domus Domini novæ.
猶大的民事官員聽到發生了這事,便從王宮上到上主殿裏,坐在上主殿宇的新門口。
11 Et locuti sunt sacerdotes et prophetæ ad principes, et ad omnem populum, dicentes: Iudicium mortis est viro huic: quia prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistis auribus vestris.
司祭和先知便對官員和全體人民說:「這人該死,因為他預言反對這城,你們也親耳聽見了。」
12 Et ait Ieremias ad omnes principes, et ad universum populum, dicens: Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam, et ad civitatem hanc omnia verba quæ audistis.
耶肋米亞遂答覆官員和全體人民說:「是上主派我預言你們剛纔聽到一切反對這殿和這城的話。
13 Nunc ergo bonas facite vias vestras, et studia vestra, et audite vocem Domini Dei vestri: et pœnitebit Dominum mali, quod locutus est adversum vos.
現在你們應該改善你們的品行和作為,聽從上主你們天主的勸告,上主就必會後悔自己曾決意要給你們降的災禍。
14 Ego autem ecce in manibus vestris sum: facite mihi quod bonum et rectum est in oculis vestris:
至於我,看,我已在你們手裏,你們看看怎樣好,怎樣對,就怎麼對待我。
15 Verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos, et contra civitatem istam, et habitatores eius. In veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba hæc.
但你們卻要切實知道:你們若殺害我,便是給自己和這城與其中的居民招來無辜的血債,因為實是上主派了我來,給你們當面宣布這一切話。」
16 Et dixerunt principes, et omnis populus ad sacerdotes et ad prophetas: Non est viro huic iudicium mortis: quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos.
官員和全體人民於是對司祭和先知說:「這人不該死,因為他是奉上主我們天主的名,向我們發言。」
17 Surrexerunt ergo viri de senioribus terræ: et dixerunt ad omnem cœtum populi, loquentes:
且有地方上的一些長老也相繼起來,對集合在場的全體人民說:「
18 Michæas de Morasthi fuit propheta in diebus Ezechiæ regis Iuda, et ait ad omnem populum Iuda, dicens: Hæc dicit Dominus exercituum: Sion quasi ager arabitur: et Ierusalem in acervum lapidum erit: et mons domus in excelsa silvarum.
在猶大王希則克雅時日內,有摩勒舍特人米該亞先知,曾對全體猶大人民發言說:萬軍的上主這樣說:「熙雍要變為耕,耶路撒冷將成為廢墟,聖殿的山必化為樹木叢生的丘陵。
19 Numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Iuda, et omnis Iuda? Numquid non timuerunt Dominum, et deprecati sunt faciem Domini? Et pœnituit Dominum mali, quod locutus fuerat adversum eos. Itaque nos facimus malum grande contra animas nostras.
猶大王希則克雅和猶大又何曾將他處死﹖豈不是敬畏上主,求上主開恩,致使上主反悔不降自己對他們曾決意要降的災禍嗎﹖為什麼我們要自找苦受,做這窮凶極惡的事﹖」
20 Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini, Urias filius Semei de Cariathiarim: et prophetavit adversus civitatem istam, et adversus terram hanc iuxta omnia verba Ieremiæ.
此外,有一人,克黎雅特耶阿陵人舍瑪雅的兒子烏黎雅,也曾奉上主的名說過預言。他說預言反對這城和這地,與耶肋米亞的話完全一樣。
21 Et audivit rex Ioakim, et omnes potentes, et principes eius verba hæc: et quæsivit rex interficere eum. Et audivit Urias, et timuit, fugitque et ingressus est Ægyptum.
當時的約雅金與其所有軍政官員聽到了他的話,王就設法要殺他。烏黎雅聽見了就害怕,逃往埃及去了。
22 Et misit rex Ioakim viros in Ægyptum, Elnathan filium Achobor, et viros cum eo in Ægyptum.
約雅金王遂派人到埃及去,即派阿革波爾的兒子厄耳納堂和隨從他的一些人到埃及去,
23 Et eduxerunt Uriam de Ægypto: et adduxerunt eum ad regem Ioakim, et percussit eum gladio: et proiecit cadaver eius in sepulchris vulgi ignobilis.
從埃及引渡烏黎雅,解送給約雅金王,王把他斬了,將他的屍體拋在平民的公墓裏。
24 Igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Ieremia, ut non traderetur in manus populi, et interficerent eum.
惟有沙番的兒子阿希甘一手衛護耶肋米亞,不讓他交在人民手中,遭受殺害。