< Isaiæ 9 >
1 Primo tempore alleviata est terra Zabulon, et terra Nephthali: et novissimo aggravata est via maris trans Iordanem Galilææ Gentium.
primo tempore adleviata est terra Zabulon et terra Nepthalim et novissimo adgravata est via maris trans Iordanem Galileae gentium
2 Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam: habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.
populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis
3 Multiplicasti gentem, et non magnificasti lætitiam. Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe, sicut exultant victores capta præda, quando dividunt spolia.
multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam laetabuntur coram te sicut laetantur in messe sicut exultant quando dividunt spolia
4 Iugum enim oneris eius, et virgam humeri eius, et sceptrum exactoris eius superasti sicut in die Madian.
iugum enim oneris eius et virgam umeri eius et sceptrum exactoris eius superasti sicut in die Madian
5 Quia omnis violentia prædatio cum tumultu, et vestimentum mistum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis.
quia omnis violenta praedatio cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine erit in conbustionem et cibus ignis
6 PARVULUS enim NATUS est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum eius: et vocabitur nomen eius, Admirabilis, Consiliarius, Deus fortis, pater futuri sæculi, princeps pacis.
parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen eius Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis
7 Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis: super solium David, et super regnum eius sedebit: ut confirmet illud, et corroboret in iudicio et iustitia, amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.
multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc
8 Verbum misit Dominus in Iacob, et cecidit in Israel.
verbum misit Dominus in Iacob et cecidit in Israhel
9 Et sciet omnis populus Ephraim: et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes:
et sciet populus omnis Ephraim et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes
10 Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus ædificabimus: sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus.
lateres ceciderunt sed quadris lapidibus aedificabimus sycomoros succiderunt sed cedros inmutabimus
11 Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum, et inimicos eius in tumultum vertet:
et elevabit Dominus hostes Rasin super eum et inimicos eius in tumultum vertet
12 Syriam ab Oriente, et Philisthiim ab Occidente: et devorabunt Israel toto ore. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta:
Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente et devorabunt Israhel toto ore in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta
13 et populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum exercituum non inquisierunt.
et populus non est reversus ad percutientem se et Dominum exercituum non inquisierunt
14 Et disperdet Dominus ab Israel caput et caudam, incurvantem et refrenantem die una.
et disperdet Dominus ab Israhel caput et caudam incurvantem et refrenantem die una
15 Longævus et honorabilis, ipse est caput: et propheta docens mendacium, ipse est cauda.
longevus et honorabilis ipse est caput et propheta docens mendacium ipse cauda est
16 Et erunt, qui beatificant populum istum, seducentes: et qui beatificantur, præcipitati.
et erunt qui beatificant populum istum seducentes et qui beatificantur praecipitati
17 Propter hoc super adolescentulis eius non lætabitur Dominus: et pupillorum eius, et viduarum non miserebitur: quia omnis hypocrita est et nequam, et universum os locutum est stultitiam. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta.
propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur quia omnis hypocrita est et nequam et universum os locutum est stultitiam in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta
18 Succensa est enim quasi ignis impietas, veprem et spinam vorabit: et succendetur in densitate saltus, et convolvetur superbia fumi.
succensa est enim quasi ignis impietas veprem et spinam vorabit et succendetur in densitate saltus et convolvetur superbia fumi
19 In ira Domini exercituum conturbata est terra, et erit populus quasi esca ignis: vir fratri suo non parcet.
in ira Domini exercituum conturbata est terra et erit populus quasi esca ignis vir fratri suo non parcet
20 Et declinabit ad dexteram, et esuriet: et comedet ad sinistram, et non saturabitur: unusquisque carnem brachii sui vorabit: Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen, simul ipsi contra Iudam.
et declinabit ad dexteram et esuriet et comedet ad sinistram et non saturabitur unusquisque carnem brachii sui vorabit Manasses Ephraim et Ephraim Manassen simul ipsi contra Iudam
21 In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta.
in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta