< Isaiæ 63 >

1 Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? Iste Formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suæ. Ego, qui loquor iustitiam, et Propugnator sum ad salvandum.
quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra iste formonsus in stola sua gradiens in multitudine fortitudinis suae ego qui loquor iustitiam et propugnator sum ad salvandum
2 Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari?
quare ergo rubrum est indumentum tuum et vestimenta tua sicut calcantium in torculari
3 Torcular calcavi solus, et de Gentibus non est vir mecum: calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea: et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi.
torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea et omnia indumenta mea inquinavi
4 Dies enim ultionis in corde meo: annus redemptionis meæ venit.
dies enim ultionis in corde meo annus redemptionis meae venit
5 Circumspexi, et non erat auxiliator: quæsivi et non fuit qui adiuvaret: et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi.
circumspexi et non erat auxiliator quaesivi et non fuit qui adiuvaret et salvavit mihi brachium meum et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi
6 Et conculcavi populos in furore meo, et inebriavi eos in indignatione mea, et detraxi in terram virtutem eorum.
et conculcavi populos in furore meo et inebriavi eos in indignatione mea et detraxi in terra virtutem eorum
7 Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus, quæ reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israel, quæ largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum.
miserationum Domini recordabor laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis Dominus et super multitudinem bonorum domui Israhel quae largitus est eis secundum indulgentiam suam et secundum multitudinem misericordiarum suarum
8 Et dixit: Verumtamen populus meus est, filii non negantes: et factus est eis Salvator.
et dixit verumtamen populus meus est filii non negantes et factus est eis salvator
9 In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et Angelus faciei eius salvavit eos: in dilectione sua, et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et elevavit eos cunctis diebus sæculi.
in omni tribulatione eorum non est tribulatus et angelus faciei eius salvavit eos in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos et portavit eos et levavit eos cunctis diebus saeculi
10 Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt Spiritum Sancti eius: et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos.
ipsi autem ad iracundiam provocaverunt et adflixerunt spiritum Sancti eius et conversus est eis in inimicum et ipse debellavit eos
11 Et recordatus est dierum sæculi Moysi, et populi sui: Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui? Ubi est qui posuit in medio eius Spiritum Sancti sui?
et recordatus est dierum saeculi Mosi populi sui ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui ubi est qui posuit in medio eius spiritum Sancti sui
12 Qui eduxit ad dexteram Moysen brachio maiestatis suæ, qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum:
qui eduxit ad dexteram Mosen brachio maiestatis suae qui scidit aquas ante eos ut faceret sibi nomen sempiternum
13 Qui eduxit eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem:
qui duxit eos per abyssos quasi equum in deserto non inpingentem
14 Quasi animal in campo descendens, Spiritus Domini ductor eius fuit: sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriæ.
quasi animal in campo descendens spiritus Domini ductor eius fuit sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriae
15 Attende de cælo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriæ tuæ: ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum, et miserationum tuarum? Super me continuerunt se.
adtende de caelo et vide de habitaculo sancto tuo et gloriae tuae ubi est zelus tuus et fortitudo tua multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum super me continuerunt se
16 Tu enim Pater noster, et Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos: tu Domine Pater noster, Redemptor noster, a sæculo nomen tuum.
tu enim pater noster et Abraham nescivit nos et Israhel ignoravit nos tu Domine pater noster redemptor noster a saeculo nomen tuum
17 Quare errare nos fecisti Domine de viis tuis? Indurasti cor nostrum ne timeremus te? Convertere propter servos tuos, tribus hereditatis tuæ.
quare errare nos fecisti Domine de viis tuis indurasti cor nostrum ne timeremus te convertere propter servos tuos tribus hereditatis tuae
18 Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum: hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam.
quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam
19 Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos.
facti sumus quasi in principio cum non dominareris nostri neque invocaretur nomen tuum super nos

< Isaiæ 63 >