< Isaiæ 26 >
1 In die illa cantabitur canticum istud in terra Iuda: Urbs fortitudinis nostræ Sion salvator, ponetur in ea murus et antemurale.
2 Aperite portas, et ingrediatur gens iusta, custodiens veritatem.
3 Vetus error abiit: servabis pacem: pacem, quia in te speravimus.
4 Sperastis in Domino in sæculis æternis, in Domino Deo forti in perpetuum.
5 Quia incurvabit habitantes in excelso, civitatem sublimem humiliabit. Humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem.
6 Conculcabit eam pes, pedes pauperis, gressus egenorum.
7 Semita iusti recta est, rectus callis iusti ad ambulandum.
8 Et in semita iudiciorum tuorum Domine sustinuimus te: nomen tuum, et memoriale tuum in desiderio animæ.
9 Anima mea desideravit te in nocte: sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum feceris iudicia tua in terra, iustitiam discent habitatores orbis.
10 Misereamur impio, et non discet iustitiam: in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini.
11 Domine exaltetur manus tua, et non videant: videant, et confundantur zelantes populi: et ignis hostes tuos devoret.
12 Domine dabis pacem nobis: omnia enim opera nostra operatus es nobis.
13 Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te, tantum in te recordemur nominis tui.
14 Morientes non vivant, gigantes non resurgant: propterea visitasti et contrivisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum.
15 Indulsisti genti Domine, indulsisti genti: numquid glorificatus es? Elongasti omnes terminos terræ.
16 Domine in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis.
17 Sicut quæ concipit, cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis: sic facti sumus a facie tua Domine.
18 Concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum: salutes non fecimus in terra, ideo non ceciderunt habitatores terræ.
19 Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent: expergiscimini, et laudate qui habitatis in pulvere: quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.
20 Vade populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio.
21 Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum: et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos.