< Isaiæ 24 >

1 Ecce Dominus dissipabit terram, et nudabit eam, et affliget faciem eius, et disperget habitatores eius.
ecce Dominus dissipabit terram et nudabit eam et adfliget faciem eius et disperget habitatores eius
2 Et erit sicut populus, sic sacerdos: et sicut servus, sic dominus eius: sicut ancilla, sic domina eius: sicut emens, sic ille qui vendit: sicut fœnerator, sic is qui mutuum accipit: sicut qui repetit, sic qui debet.
et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus eius sicut ancilla sic domina eius sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debet
3 Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur. Dominus enim locutus est verbum hoc.
dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur Dominus enim locutus est verbum hoc
4 Luxit, et defluxit terra, et infirmata est: defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terræ.
luxit et defluxit terra et infirmata est defluxit orbis infirmata est altitudo populi terrae
5 Et terra infecta est ab habitatoribus suis: quia transgressi sunt leges, mutaverunt ius, dissipaverunt fœdus sempiternum.
et terra interfecta est ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges mutaverunt ius dissipaverunt foedus sempiternum
6 Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores eius: ideoque insanient cultores eius, et relinquentur homines pauci.
propter hoc maledictio vorabit terram et peccabunt habitatores eius ideoque insanient cultores eius et relinquentur homines pauci
7 Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui lætabantur corde.
luxit vindemia infirmata est vitis ingemuerunt omnes qui laetabantur corde
8 Cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætantium, conticuit dulcedo citharæ.
cessavit gaudium tympanorum quievit sonitus laetantium conticuit dulcedo citharae
9 Cum cantico non bibent vinum: amara erit potio bibentibus illam.
cum cantico non bibent vinum amara erit potio bibentibus illam
10 Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus nullo introeunte.
adtrita est civitas vanitatis clausa est omnis domus nullo introeunte
11 Clamor erit super vino in plateis: deserta est omnia lætitia: translatum est gaudium terræ.
clamor erit super vino in plateis deserta est omnis laetitia translatum est gaudium terrae
12 Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas.
relicta est in urbe solitudo et calamitas opprimet portas
13 Quia hæc erunt in medio terræ, in medio populorum: quomodo si paucæ olivæ, quæ remanserunt, excutiantur ex olea: et racemi, cum fuerit finita vindemia.
quia haec erunt in medio terrae in medio populorum quomodo si paucae olivae quae remanserunt excutiantur ex olea et racemi cum fuerit finita vindemia
14 Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari.
hii levabunt vocem suam atque laudabunt cum glorificatus fuerit Dominus hinnient de mari
15 Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum: in insulis maris nomen Domini Dei Israel.
propter hoc in doctrinis glorificate Dominum in insulis maris nomen Domini Dei Israhel
16 A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Iusti. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi, væ mihi: prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt.
a finibus terrae laudes audivimus gloriam iusti et dixi secretum meum mihi secretum meum mihi vae mihi praevaricantes praevaricati sunt et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt
17 Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terræ.
formido et fovea et laqueus super te qui habitator es terrae
18 Et erit: Qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam: et qui se explicaverit de fovea, tenebitur laqueo: quia cataractæ de excelsis apertæ sunt, et concutientur fundamenta terræ.
et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo quia cataractae de excelsis apertae sunt et concutientur fundamenta terrae
19 Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra,
confractione confringetur terra contritione conteretur terra commotione commovebitur terra
20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis: et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adiiciet ut resurgat.
agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgat
21 Et erit: In die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso: et super reges terræ, qui sunt super terram.
et erit in die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso et super reges terrae qui sunt super terram
22 Et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere: et post multos dies visitabuntur.
et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum et cludentur ibi in carcerem et post multos dies visitabuntur
23 Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion, et in Ierusalem, et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.
et erubescet luna et confundetur sol cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus

< Isaiæ 24 >