< Isaiæ 14 >
1 Prope est ut veniat tempus eius, et dies eius non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Iacob, et eliget adhuc de Israel, et requiescere eos faciet super humum suam: adiungetur advena ad eos, et adhærebit domui Iacob.
上主必要憐恤雅各伯,再揀選以色列,使他們安居在自己的國土;外方人要與他們聯合,加入雅各伯的家族。
2 Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum: et possidebit eos domus Israel super terram Domini in servos et ancillas: et erunt capientes eos, qui se ceperant, et subiicient exactores suos.
選民要接受他們,要帶領他們回歸故里;以色列家族,在上主的國土內,要佔有他們為奴婢;於是以色列人要俘擄那俘擄過他們的人,要統治壓迫他們的人。
3 Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute dura, qua ante servisti:
當上主賜你擺脫困苦、憂患和你受的苦役時,那天,
4 sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices: Quomodo cessavit exactor, quievit tributum?
你要對巴比倫王高唱這首諷刺詩說:怎麼,暴虐者住手了!強橫止息了!
5 Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium,
邪惡者的棍棒,統治者的權杖,已為上主折斷,
6 cædentem populos in indignatione, plaga insanabili, subiicientem in furore gentes, persequentem crudeliter.
就是那懷著怒氣,三番五次痛擊過萬民,在忿恨中以無情的殘虐,蹂躪過萬邦的棍杖。
7 Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est et exultavit:
大地安謐寧靜,人人興高采烈;
8 abietes quoque lætatæ sunt super te, et cedri Libani: ex quo dormisti, non ascendet qui succidat nos.
連松樹和黎巴嫩的香柏也都因你而喜慶:「自從你仆倒後,再沒有誰上我們這裏來砍伐!」
9 Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui, suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terræ surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum. (Sheol )
地下的陰府為了你而激動,為歡迎你的來臨;並為了你,喚醒幽魂及地上所有的貴卿,使列國的君王由自己的寶座上起立; (Sheol )
10 Universi respondebunt, et dicent tibi: Et tu vulneratus es sicut et nos, nostri similis effectus es.
眾人都開口對你說:「連你也衰弱得和我們一樣啊!你也與我們相同啊!」
11 Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum: subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. (Sheol )
你的豪華,你琴瑟的樂聲,也墮入了陰府;你下面舖的是蛆,上面蓋的是蟲。 (Sheol )
12 Quomodo cecidisti de cælo Lucifer, qui mane oriebaris? Corruisti in terram, qui vulnerabas gentes?
朝霞的兒子--晨星!你怎會從天墜下﹖傾覆萬邦者!你怎麼也被砍倒在地﹖
13 Qui dicebas in corde tuo: In cælum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis,
你心中曾說過:「我要直沖霄漢,高置我的御座在天主的星宿以上;我要坐在盛會的山上,極北之處;
14 Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo.
我要升越雲表,與至高者相平衡!」
15 Verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci: (Sheol )
然而你卻下到了陰府,深淵的極處。 (Sheol )
16 qui te viderint, ad te inclinabuntur, teque prospicient: Numquid iste est vir, qui conturbavit terram, qui concussit regna,
看見你的,必注視你,仔細端詳你說:「這不是那使大地戰慄,列國動盪,
17 qui posuit orbem desertum, et urbes eius destruxit, vinctis eius non aperuit carcerem?
化世界為荒野,摧毀城邑,不為俘囚開放監獄的人嗎﹖」
18 Omnes reges gentium universi dormierunt in gloria, vir in domo sua.
萬邦的君王都在榮耀中安葬,各在自己的陰宅裏;
19 Tu autem proiectus es de sepulchro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his, qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum.
但是你卻被拋於墳外,像一個叫人厭惡的流產胎兒,為刀箭殺戮的死者所掩蓋,有如遭踐踏的死屍。連那些被拋在石坑裏的,
20 Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura: tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in æternum semen pessimorum.
你也不得與他們一同埋葬,因為你破壞了你的國土,殘殺了你的人民:惡人的後代永不為人所提念。
21 Præparate filios eius occisioni in iniquitate patrum suorum: non consurgent, nec hereditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum.
你們應為他們的兒子準備屠場,因為他們的父親有了罪孽;他們決不能再興起,佔據大地,而使地面滿是荒涼。
22 Et consurgam super eos, dicit Dominus exercituum: et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Dominus.
我要起來攻擊他們--萬軍上主的斷語--我要抹去巴比倫的名號、遺民、後裔和子孫--上主的斷語。
23 Et ponam eam in possessionem ericii, et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum.
我要使她成為刺蝟的領土和池沼,我以毀滅的掃帚將她掃淨--萬軍上主的斷語。
24 Iuravit Dominus exercituum, dicens: Si non, ut putavi, ita erit: et quo modo mente tractavi,
萬軍的上主起誓說:「實在,我怎樣想,必怎樣實現;我怎樣計劃,必怎樣成功:
25 sic eveniet: Ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum: et auferetur ab eis iugum eius, et onus illius ab humero eorum tolletur.
我要在我的國土內粉碎亞述,在我的山嶺上將她踐踏;她的重擔必要由他們肩上卸下。」
26 Hoc consilium, quod cogitavi super omnem terram, et hæc est manus extenta super universas gentes.
這是對全地所決定的計劃,這是向萬邦所伸展的手臂,
27 Dominus enim exercituum decrevit: et quis poterit infirmare? Et manus eius extenta: et quis avertet eam?
因為萬軍的上主已決定,誰能阻止﹖他的手已伸出,誰能使它收回﹖
28 In anno, quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud:
在阿哈次駕崩那年有以下這個神諭:「
29 ne lætaris Philisthæa omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui: de radice enim colubri egredietur regulus, et semen eius absorbens volucrem.
全體培肋舍特啊! 你不要因為打擊你的棍棒折斷了就喜悅,因為由蛇的根子將生出毒蝮,而牠的子息必是飛龍。
30 Et pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent: et interire faciam in fame radicem tuam, et reliquias tuas interficiam.
貧苦的人在我的牧場上必得飼養,窮困的人要泰然安息;但是我要以饑荒餓死你的餘生,殺絕你的遺民。
31 Ulula porta, clama civitas: prostrata est Philisthæa omnis: ab Aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiet agmen eius.
門啊! 哀號罷!城啊!悲鳴罷!全體培肋舍特啊!戰慄罷!因為有煙從北而來,在她的隊伍中沒有落伍者。」
32 Et quid respondebitur nunciis gentis? Quia Dominus fundavit Sion, et in ipso sperabunt pauperes populi eius.
然而要怎樣答覆外邦的使者﹖「上主建立了熙雍,使他民族中的憂患者,在那裏獲得保護。」