< Osee Propheta 14 >
1 Convertere Israel ad Dominum Deum tuum: quoniam corruisti in iniquitate tua.
2 Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum: et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum: et reddemus vitulos labiorum nostrorum.
3 Assur non salvabit nos, super equum non ascendemus, nec dicemus ultra: Dii nostri opera manuum nostrarum: quia eius, qui in te est, misereberis pupilli.
4 Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee: quia aversus est furor meus ab eis.
5 Ero quasi ros, Israel germinabit sicut lilium, et erumpet radix eius ut Libani.
6 Ibunt rami eius, et erit quasi oliva gloria eius: et odor eius ut Libani.
7 Convertentur sedentes in umbra eius: vivent tritico, et germinabunt quasi vinea: memoriale eius sicut vinum Libani.
8 Ephraim quid mihi ultra idola? ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem: ex me fructus tuus inventus est.
9 Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet hæc? quia rectæ viæ Domini, et iusti ambulabunt in eis: prævaricatores vero corruent in eis.