< Genesis 7 >
1 Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu, et omnis domus tua in arcam: te enim vidi iustum coram me in generatione hac.
ヱホバ、ノアに言たまひけるは汝と汝の家皆方舟に入べし我汝がこの世の人の中にてわが前に義を視たればなり
2 Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam: de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam.
諸の潔き獸を牝牡七宛汝の許に取り潔らぬ獸を牝牡二
3 Sed et de volatilibus cæli septena et septena, masculum et feminam: ut salvetur semen super faciem universæ terræ.
亦天空の鳥を雌雄七宛取て種を全地の面に生のこらしむべし
4 Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ.
今七日ありて我四十日四十夜地に雨ふらしめ我造りたる萬有を地の面より拭去ん
5 Fecit ergo Noe omnia, quæ mandaverat ei Dominus.
ノア、ヱホバの凡て己に命じたまひし如くなせり
6 Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram.
地に洪水ありける時にノア六百歳なりき
7 Et ingressus est Noe et filii eius, uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii.
ノア其子等と其妻および其子等の妻と倶に洪水を避て方舟にいりぬ
8 De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni, quod movetur super terram,
潔き獸と潔らざる獸と鳥および地に匍ふ諸の物
9 duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noe.
牝牡二宛ノアに來りて方舟にいりぬ神のノアに命じたまへるが如し
10 Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram.
かくて七日の後洪水地に臨めり
11 Anno sexcentesimo vitæ Noe, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt:
ノアの齡の六百歳の二月即ち其月の十七日に當り此日に大淵の源皆潰れ天の戸開けて
12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
雨四十日四十夜地に注げり
13 In articulo diei illius ingressus est Noe, et Sem, et Cham, et Iapheth filii eius: uxor illius, et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam:
此日にノアとノアの子セム、ハム、ヤペテおよびノアの妻と其子等の三人の妻諸倶に方舟にいりぬ
14 ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque iumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universæ aves, omnesque volucres
彼等および諸の獸其類に從ひ諸の家畜其類に從ひ都て地に匍ふ昆蟲其類に從ひ諸の禽即ち各樣の類の鳥皆其類に從ひて入りぬ
15 ingressæ sunt ad Noe in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitæ.
即ち生命の氣息ある諸の肉なる者二宛ノアに來りて方舟にいりぬ
16 Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus: et inclusit eum Dominus deforis.
入たる者は諸の肉なる者の牝牡にして皆いりぬ神の彼に命じたまへるが如しヱホバ乃ち彼を閉置たまへり
17 Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram: et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra.
洪水四十日地にありき是において水増し方舟を浮めて方舟地の上に高くあがれり
18 Vehementer enim inundaverunt: et omnia repleverunt in superficie terræ: porro arca ferebatur super aquas.
而して水瀰漫りて大に地に増しぬ方舟は水の面に漂へり
19 Et aquæ prævaluerunt nimis super terram: opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo.
水甚大に地に瀰漫りければ天下の高山皆おほはれたり
20 Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.
水はびこりて十五キユビトに上りければ山々おほはれたり
21 Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram: universi homines,
凡そ地に動く肉なる者鳥家畜獸地に匍ふ諸の昆蟲および人皆死り
22 et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt.
即ち凡そ其鼻に生命の氣息のかよふ者都て乾土にある者は死り
23 Et delevit omnem substantiam, quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli: et deleta sunt de terra: remansit autem solus Noe, et qui cum eo erant in arca.
斯地の表面にある萬有を人より家畜昆蟲天空の鳥にいたるまで盡く拭去たまへり是等は地より拭去れたり唯ノアおよび彼とともに方舟にありし者のみ存れり
24 Obtinueruntque aquæ terram centum quinquaginta diebus.
水百五十日のあひだ地にはびこりぬ