< Genesis 2 >

1 Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum.
igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum
2 Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.
conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat
3 Et benedixit diei septimo; et sanctificavit illum: quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.
et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret
4 Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram:
istae generationes caeli et terrae quando creatae sunt in die quo fecit Dominus Deus caelum et terram
5 Et omne virgultum agri antequam orietur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram:
et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque herbam regionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus Deus super terram et homo non erat qui operaretur terram
6 Sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ.
sed fons ascendebat e terra inrigans universam superficiem terrae
7 Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem eius spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem.
formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae et factus est homo in animam viventem
8 Plantaverat autem Dominus Deus Paradisum voluptatis a principio: in quo posuit hominem quem formaverat.
plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaverat
9 Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave: lignum etiam vitæ in medio Paradisi, lignumque scientiæ boni et mali.
produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali
10 Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum Paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.
et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad inrigandum paradisum qui inde dividitur in quattuor capita
11 Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum:
nomen uni Phison ipse est qui circuit omnem terram Evilat ubi nascitur aurum
12 et aurum terræ illius optimum est: ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus.
et aurum terrae illius optimum est ibique invenitur bdellium et lapis onychinus
13 Et nomen fluvii secundi Gehon: ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ.
et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit omnem terram Aethiopiae
14 Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.
nomen vero fluminis tertii Tigris ipse vadit contra Assyrios fluvius autem quartus ipse est Eufrates
15 Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in Paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum:
tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur et custodiret illum
16 Præcepitque ei dicens: Ex omni ligno Paradisi comede:
praecepitque ei dicens ex omni ligno paradisi comede
17 De ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas. In quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.
de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas in quocumque enim die comederis ex eo morte morieris
18 Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adiutorium simile sibi.
dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem sui
19 Formatis igitur, Dominus Deus, de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen eius.
formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et universis volatilibus caeli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animae viventis ipsum est nomen eius
20 Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ: Adæ vero non inveniebatur adiutor similis eius.
appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia caeli et omnes bestias terrae Adam vero non inveniebatur adiutor similis eius
21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis eius, et replevit carnem pro ea.
inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea
22 Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit eam ad Adam.
et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam
23 Dixitque Adam: Hoc nunc, os ex ossibus meis, et caro de carne mea: hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.
dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea haec vocabitur virago quoniam de viro sumpta est
24 Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ: et erunt duo in carne una.
quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
25 Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor eius: et non erubescebant.
erant autem uterque nudi Adam scilicet et uxor eius et non erubescebant

< Genesis 2 >