< Genesis 19 >

1 Veneruntque duo Angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis: adoravitque pronus in terram,
黃昏時,那兩位使者來到了索多瑪,羅特正坐在索多瑪城門口,他一看見他們,就起身前去迎接,俯伏在地,
2 et dixit: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi: lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt: Minime, sed in platea manebimus.
說:「請二位先生下到你們僕人家中住一夜,洗洗你們的腳;明天早起,再趕你們的路。」他們答說:「不,我們願在街上過宿。」
3 Compulit illos oppido ut diverterent ad eum: ingressisque domum illius fecit convivium, et coxit azyma: et comederunt.
但因羅特極力邀請,他們才轉身跟著進了他的家。羅特為他們備辦了宴席,烤了無酵餅;他們就吃了。
4 Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus simul.
他們尚未就寢,閤城的人即索多瑪男人,不論年輕年老的,沒有例外,全都來圍住他的家,
5 Vocaveruntque Lot, et dixerunt ei: Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte? educ illos huc, ut cognoscamus eos.
向羅特喊說:「今晚來到你這裏的那兩個男人在那裏﹖給我們領出來,叫我們好認識他們。」
6 Egressus ad eos Lot, post tergum occludens ostium, ait:
羅特就出來,隨手關上門,到門口見他們,
7 Nolite, quæso, fratres mei, nolite malum hoc facere.
說:「我的弟兄們! 請你們切不可作惡。
8 Habeo duas filias, quæ necdum cognoverunt virum: educam eas ad vos, et abutimini eis sicut vobis placuerit, dummodo viris istis nihil mali faciatis, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei.
看,我有兩個女兒,尚未認識過男人,容我領出她們來,任憑你們對待她們;只是這兩個男人,既然來到舍下,請你們不要對他們行事。」
9 At illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus: Ingressus es, inquiunt, ut advena; numquid ut iudices? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime: iamque prope erat ut effringerent fores.
他們反說:「滾開! 」繼而說:「來這裏的這個外方人,居然做起判官來! 現在我們待你比他們還要厲害。」他們遂用力向羅特衝去,一齊向前要打破那門。
10 Et ecce miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Lot, clauseruntque ostium:
那兩個人卻伸出手來,將羅特拉進屋內,關上了門;
11 et eos, qui foris erant, percusserunt cæcitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent.
又使那些在屋門口的男人,無論大小都迷了眼,找不著門口。
12 Dixerunt autem ad Lot: Habes hic quempiam tuorum? generum, aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac:
那兩個人對羅特說:「你這裏還有什麼人﹖帶你的女婿、兒女,以及城中你所有的人,離開這地方,
13 delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos ut perdamus illos.
因為我們要毀滅這地方;由於在上主面前控告他們的聲音實在大,所以上主派遣我們來毀滅這地方。」
14 Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias eius, et dixit: Surgite, egredimini de loco isto: quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.
羅特遂出去,告訴要娶他女兒的兩個女婿說:「起來,離開這地方,因為上主要毀滅這城! 」但他的兩個女婿卻以為他在開玩笑。
15 Cumque esset mane, cogebant eum Angeli, dicentes: Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes: ne et tu pariter pereas in scelere civitatis.
天一亮,兩位使者就催促羅特說:「起來,快領你的妻子和你這裏的兩個女兒逃走,免得你因這城的罪惡同遭滅亡。」
16 Dissimulante illo, apprehenderunt manum eius, et manum uxoris, ac duarum filiarum eius, eo quod parceret Dominus illi.
羅特仍遲延不走;但因為上主憐恤他,那兩個人就拉著他的手,他妻子的和他兩個女兒的手領出城外。
17 Eduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem: ibique locuti sunt ad eum, dicentes: Salva animam tuam: noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione: sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas.
二人領他們到城外,其中一個說:「快快逃命,不要往後看,也不要在平原任何地方站住;該逃往山中,免得同遭滅亡。」
18 Dixitque Lot ad eos: Quæso domine mi,
羅特對他們說:「啊! 不,我主!
19 quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et moriar:
你僕人既蒙你垂愛,又蒙你大顯仁慈,得以保全我的性命;但是現在我不能逃往山中,怕遇見災禍死去。
20 Est civitas hæc iuxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea: numquid non modica est, et vivet anima mea?
看這座城很近,容我逃往那裏,那只是一座小城;請容我逃往那裏;那不只是一座小城嗎﹖在那裏我可保全性命。」
21 Dixitque ad eum: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es.
其中一個對他說:「好罷! 連在這事上我也顧全你的臉面,我必不消滅你提及的這座城。
22 Festina, et salvare ibi: quia non potero facere quidquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor.
你趕快逃往那裏,因為你不到那裏,我不能行事。」為此那城稱為左哈爾。
23 Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor.
羅特到了左哈爾時,太陽已升出地面;
24 Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo:
上主遂使硫磺和火,從天上上主那裏,降於索多瑪和哈摩辣,
25 et subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terræ virentia.
毀滅了這幾座城市和整個平原,以及城中所有的居民和地上的草木。
26 Respiciensque uxor eius post se, versa est in statuam salis.
羅特的妻子因回頭觀看,立即變為鹽柱。
27 Abraham autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino,
亞巴郎清晨起來,到了以前他立在上主面前的地方,
28 intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius: viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.
向索多瑪和哈摩辣,以及整個平原一帶眺望,看見那地煙火上騰,也如燒窯一般。
29 Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahæ, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat.
當天主毀滅平原諸城,消滅羅特所住的城市時,想起了亞巴郎,由滅亡中救了羅特。
30 Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, duæ quoque filiæ eius cum eo (timuerat enim manere in Segor) et mansit in spelunca ipse, et duæ filiæ eius cum eo.
羅特因為怕住在左哈爾,便與他的兩個女兒離開左哈爾,上了山住在那裏;他和兩個女兒同住在一個山洞裏。
31 Dixitque maior ad minorem: Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra qui possit ingredi ad nos iuxta morem universæ terræ.
長女對幼女說:「我們的父親已經老了,地上又沒有男人依照世界上的禮俗來與我們親近。
32 Veni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen.
來讓我們用酒將父親灌醉,與他同睡:這樣我們可由父親傳生後代﹖」
33 Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa: Et ingressa est maior, dormivitque cum patre: at ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit.
那天夜裏,她們就用酒將父親灌醉;長女遂進去與父親同睡;女兒幾時臥下,幾時起來,他都不知道。
34 Altera quoque die dixit maior ad minorem: Ecce dormivi heri cum patre meo, demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro.
第二天,長女對幼女說:「看,昨夜我與父親同睡了,今夜我們再用酒灌醉他,你好進去與他同睡,由我們的父親傳生後代。」
35 Dederunt etiam et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia, dormivit cum eo: et ne tunc quidem sensit quando concubuerit, vel quando illa surrexerit.
那天夜裏,她們又用酒將父親灌醉,幼女遂進去與他同睡;女兒幾時臥下,幾時起來,他都不知道。
36 Conceperunt ergo duæ filiæ Lot de patre suo.
這樣,羅特的兩個女兒都由父親懷了孕。
37 Peperitque maior filium, et vocavit nomen eius Moab: ipse est pater Moabitarum usque in præsentem diem.
長女生了一個兒子,給他起名叫摩阿布,是現今摩阿人的始祖。
38 Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen eius Ammon, id est, filius populi mei: ipse est pater Ammonitarum usque hodie.
幼女也生了一個兒子,給他起名叫本阿米,是現今阿孟子民的始祖。

< Genesis 19 >