< Genesis 10 >
1 Hæ sunt generationes filiorum Noe, Sem, Cham, et Iapheth: natique sunt eis filii post diluvium.
2 Filii Iapheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Iavan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.
3 Porro filii Gomer: Ascenez et Riphath et Thogorma.
4 Filii autem Iavan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.
5 Ab his divisæ sunt insulæ Gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.
6 Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.
7 Filii Chus: Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma: Saba, et Dadan.
8 Porro Chus genuit Nemrod: ipse cœpit esse potens in terra,
9 et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.
10 Fuit autem principium regni eius Babylon, et Arach, et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.
11 De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.
12 Resen quoque inter Niniven et Chale: hæc est civitas magna.
13 At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, Nephthuim,
14 et Phetrusim, et Chasluim: de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.
15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum, Hethæum,
16 et Iebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum,
17 Hevæum, et Aracæum: Sinæum,
18 et Aradium, Samaræum et Amathæum: et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum.
19 Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.
20 Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.
21 De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Iapheth maiore.
22 Filii Sem: Ælam et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.
23 Filii Aram: Us, et Hul, et Gether, et Mes.
24 At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.
25 Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus eius divisa sit terra: et nomen fratris eius Iectan.
26 Qui Iectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Iare,
27 et Aduram, et Uzal, et Decla,
28 et Ebal, et Abimael, Saba,
29 et Ophir, et Hevila, et Iobab. Omnes isti, filii Iectan.
30 Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.
31 Isti filii Sem secundum cognationes et linguas, et regiones in gentibus suis.
32 Hæ familiæ Noe iuxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium.