< Esdræ 10 >
1 Sic ergo orante Esdra, et implorante eo, et flente, et iacente ante templum Dei, collectus est ad eum de Israel cœtus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum, et flevit populus fletu multo.
2 Et respondit Sechenias filius Iehiel de filiis Ælam, et dixit Esdræ: Nos prævaricati sumus in Deum nostrum, et duximus uxores alienigenas de populis terræ: et nunc, si est pœnitentia in Israel super hoc,
3 percutiamus fœdus cum Domino Deo nostro, ut proiiciamus universas uxores, et eos qui de his nati sunt iuxta voluntatem Domini, et eorum qui timent præceptum Domini Dei nostri: secundum legem fiat.
4 Surge, tuum est decernere, nosque erimus tecum: confortare, et fac.
5 Surrexit ergo Esdras, et adiuravit principes Sacerdotum et Levitarum, et omnem Israel ut facerent secundum verbum hoc, et iuraverunt.
6 Et surrexit Esdras ante domum Dei, et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib, et ingressus est illuc, panem non comedit, et aquam non bibit: lugebat enim transgressionem eorum, qui venerant de captivitate.
7 Et missa est vox in Iuda et in Ierusalem omnibus filiis transmigrationis, ut congregarentur in Ierusalem:
8 et omnis qui non venerit in tribus diebus iuxta consilium principum et seniorum, auferetur universa substantia eius, et ipse abiicietur de cœtu transmigrationis.
9 Convenerunt igitur omnes viri Iuda, et Beniamin in Ierusalem tribus diebus, ipse est mensis nonus, vigesimo die mensis: et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato, et pluviis.
10 Et surrexit Esdras sacerdos, et dixit ad eos: Vos transgressi estis, et duxistis uxores alienigenas ut adderetis super delictum Israel.
11 Et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum, et facite placitum eius, et separamini a populis terræ, et ab uxoribus alienigenis.
12 Et respondit universa multitudo, dixitque voce magna: Iuxta verbum tuum ad nos, sic fiat.
13 Verumtamen quia populus multus est, et tempus pluviæ, et non sustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum (vehementer quippe peccavimus in sermone isto)
14 constituantur principes in universa multitudine: et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatem, et iudices eius donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc.
15 Igitur Ionathan filius Azahel, et Iaasia filius Thecue, steterunt super hoc, et Messollam et Sebethai Levites adiuverunt eos:
16 Feceruntque sic filii transmigrationis. Et abierunt Esdras Sacerdos, et viri principes familiarum in domos patrum suorum, et omnes per nomina sua, et sederunt in die primo mensis decimi ut quærerent rem.
17 Et consummati sunt omnes viri, qui duxerant uxores alienigenas, usque ad diem primam mensis primi.
18 Et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas. De filiis Iosue filii Iosedec, et fratres eius, Maasia, et Eliezer, et Iarib, et Godolia.
19 Et dederunt manus suas ut eiicerent uxores suas, et pro delicto suo arietem de ovibus offerrent.
20 Et de filiis Emmer, Hanani, et Zebedia.
21 Et de filiis Harim, Maasia, et Elia, et Semeia, et Iehiel, et Ozias.
22 Et de filiis Pheshur, Elioenai, Maasia, Ismael, Nathanael, Iozabed, et Elasa.
23 Et de filiis Levitarum, Iozabed, et Semei, et Celaia, ipse est Calita, Phataia, Iuda, et Eliezer.
24 Et de cantoribus, Eliasib. Et de ianitoribus, Sellum, et Telem, et Uri.
25 Et ex Israel, de filiis Pharos, Remeia, et Iesia, et Melchia, et Miamin, et Eliezer, et Melchia, et Banea.
26 Et de filiis Ælam, Mathania, Zacharias, et Iehiel, et Abdi, et Ierimoth, et Elia.
27 Et de filiis Zethua, Elioenai, Eliasib, Mathania, et Ierimuth, et Zabad, et Aziza.
28 Et de filiis Bebai, Iohanan, Hanania, Zabbai, Athalai.
29 Et de filiis Bani, Mosollam, et Melluch, et Adaia, Iasub, et Saal, et Ramoth.
30 Et de filiis Phahath Moab, Edna, et Chalal, Banaias, et Maasias, Mathanias, Beseleel, Bennui, et Manasse.
31 Et de filiis Herem, Eliezer, Iosue, Melchias, Semeias, Simeon,
32 Beniamin, Maloch, Samarias.
33 Et de filiis Hasom, Mathanai, Mathatha, Zabad, Eliphelet, Iermai, Manasse, Semei.
34 De filiis Bani, Maadi, Amram, et Uel,
35 Baneas, et Badaias, Cheliau,
36 Vania, Marimuth, et Eliasib,
37 Mathanias, Mathanai, et Iasi,
38 et Bani, et Bennui, Semei,
39 et Salmias, et Nathan, et Adaias,
40 et Mechnedebai, Sisai, Sarai,
41 Ezrel, et Selemiau, Semeria,
42 Sellum, Amaria, Ioseph.
43 De filiis Nebo, Iehiel, Mathathias, Zabad, Zabina, Ieddu, et Ioel, et Banaia.
44 Omnes hi acceperant uxores alienigenas, et fuerunt ex eis mulieres, quæ pepererant filios.