< Hiezechielis Prophetæ 42 >

1 Et eduxit me in atrium exterius per viam ducentem ad Aquilonem, et introduxit me in gazophylacium, quod erat contra separatum ædificium, et contra ædem vergentem ad Aquilonem.
他带我出来向北,到外院,又带我进入圣屋;这圣屋一排顺着空地,一排与北边铺石地之屋相对。
2 In facie longitudinis, centum cubitos ostii Aquilonis: et latitudinis quinquaginta cubitos,
这圣屋长一百肘,宽五十肘,有向北的门。
3 contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus iuncta porticui triplici.
对着内院那二十肘宽之空地,又对着外院的铺石地,在第三层楼上有楼廊对着楼廊。
4 Et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens viæ cubiti unius. Et ostia eorum ad Aquilonem:
在圣屋前有一条夹道,宽十肘,长一百肘。房门都向北。
5 Ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora: quia supportabant porticus, quæ ex illis eminebant de inferioribus, et de mediis ædificii.
圣屋因为楼廊占去些地方,所以上层比中下两层窄些。
6 Tristega enim erant, et non habebant columnas, sicut erant columnæ atriorum: propterea eminebant de inferioribus, et de mediis a terra cubitis quinquaginta.
圣屋有三层,却无柱子,不像外院的屋子有柱子;所以上层比中下两层更窄。
7 Et peribolus exterior secundum gazophylacia, quæ erant in via atrii exterioris ante gazophylacia: longitudo eius quinquaginta cubitorum.
圣屋外,东边有墙,靠着外院,长五十肘。
8 Quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum: et longitudo ante faciem templi, centum cubitorum.
靠着外院的圣屋长五十肘。殿北面的圣屋长一百肘。
9 Et erat subter gazophylacia hæc introitus ab Oriente ingredientium in ea de atrio exteriori.
在圣屋以下,东头有进入之处,就是从外院进入之处。
10 In latitudine periboli atrii, quod erat contra viam Orientalem, in faciem ædificii separati, et erant ante ædificium gazophylacia.
向南在内院墙里有圣屋,一排与铺石地之屋相对,一排顺着空地。
11 Et via ante faciem eorum iuxta similitudinem gazophylaciorum, quæ erant in via Aquilonis: secundum longitudinem eorum, sic et latitudo eorum: et omnis introitus eorum, et similitudines, et ostia eorum
这圣屋前的夹道与北边圣屋的夹道长宽一样;出入之处与北屋门的样式相同。
12 secundum ostia gazophylaciorum, quæ erant in via respiciente ad Notum: ostium in capite viæ: quæ via erat ante vestibulum separatum per viam Orientalem ingredientibus.
正在墙前、夹道的东头,有门可以进入,与向南圣屋的门一样。
13 Et dixit ad me: Gazophylacia Aquilonis, et gazophylacia Austri, quæ sunt ante ædificium separatum: hæc sunt gazophylacia sancta: in quibus vescuntur sacerdotes, qui appropinquant ad Dominum in Sancta Sanctorum: ibi ponent Sancta Sanctorum, et oblationem pro peccato, et pro delicto: locus enim sanctus est.
他对我说:“顺着空地的南屋北屋,都是圣屋;亲近耶和华的祭司当在那里吃至圣的物,也当在那里放至圣的物,就是素祭、赎罪祭,和赎愆祭,因此处为圣。
14 Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius: et ibi reponent vestimenta sua, in quibus ministrant, quia sancta sunt: vestienturque vestimentis aliis, et sic procedent ad populum.
祭司进去出了圣所的时候,不可直到外院,但要在圣屋放下他们供职的衣服,因为是圣衣;要穿上别的衣服才可以到属民的外院。”
15 Cumque complesset mensuras domus interioris, eduxit me per viam portæ, quæ respiciebat ad viam Orientalem: et mensus est eam undique per circuitum.
他量完了内殿,就带我出朝东的门,量院的四围。
16 Mensus est autem contra ventum Orientalem calamo mensuræ, quingentos calamos in calamo mensuræ per circuitum.
他用量度的竿量四围,量东面五百肘,
17 Et mensus est contra ventum Aquilonis quingentos calamos in calamo mensuræ per gyrum.
用竿量北面五百肘,
18 Et ad ventum Australem mensus est quingentos calamos in calamo mensuræ per circuitum.
用竿量南面五百肘,
19 Et ad ventum Occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensuræ.
又转到西面,用竿量五百肘。
20 Per quattuor ventos mensus est murum eius undique per circuitum, longitudinem quingentorum cubitorum, et latitudinem quingentorum cubitorum dividentem inter sanctuarium et vulgi locum.
他量四面,四围有墙,长五百肘,宽五百肘,为要分别圣地与俗地。

< Hiezechielis Prophetæ 42 >