< Hiezechielis Prophetæ 40 >
1 In vigesimo quinto anno transmigrationis nostræ, in exordio anni, decima mensis, quartodecimo anno postquam percussa est civitas: in ipsa hac die facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc.
我們充軍後第二十五年,京城被毀後第十四年,年初,月之初十日,就在這一天,上主的手臨於我。
2 In visionibus Dei adduxit me in terram Israel, et dimisit me super montem excelsum nimis: super quem erat quasi ædificium civitatis vergentis ad Austrum.
在神視中領我來到以色列地,把我放在最高的山上,山的南方有座像城的建築物。
3 Et introduxit me illuc: et ecce vir, cuius erat species quasi species æris, et funiculus lineus in manu eius, et calamus mensuræ in manu eius: stabat autem in porta.
他領我到了那裏,看,有一個人,面色似銅,手中拿著一條麻繩和測量竿。他站在門樓旁。
4 Et locutus est ad me idem vir: Fili hominis vide oculis tuis, et auribus tuis audi, et pone cor tuum in omnia, quæ ego ostendam tibi: quia ut ostendantur tibi adductus es huc: annuncia omnia, quæ tu vides, domui Israel.
那人對我說:「人子,你要用眼看,用耳聽,留意我向你指示的一切,因為我引你到這裏來,為叫你看見;凡你所見的,你要告訴以色列家族。」
5 Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique, et in manu viri calamus mensuræ sex cubitorum, et palmo: et mensus est latitudinem ædificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno.
看,在殿外四周有一道圍牆。那人手中拿的測量竿長六肘──肘是一肘加一掌──他用竿量了牆:寬一竿,高一竿。
6 Et venit ad portam quæ respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus eius: et mensus est limen portæ calamo uno latitudinem, id est, limen unum calamo uno in latitudine:
他來到面朝東的門樓,上了石級,量了門限,寬一竿;
7 et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum: et inter thalamos, quinque cubitos:
量了守衛房:長一竿,寬一竿;房與房之間相離五肘;內裏門廊的門限,為一竿。
8 et limen portæ iuxta vestibulum portæ intrinsecus, calamo uno.
又量了內裏的門廊,
9 Et mensus est vestibulum portæ octo cubitorum, et frontem eius duobus cubitis: vestibulum autem portæ erat intrinsecus.
為八肘,壁柱厚二肘,門廊是在內裏。
10 Porro thalami portæ ad viam Orientalem, tres hinc et tres inde: mensura una trium, et mensura una frontium ex utraque parte.
東門樓的守衛房,這邊三間,那邊三間;三間的尺寸相同,兩邊壁柱的尺寸也相同。
11 Et mensus est latitudinem liminis portæ, decem cubitorum: et longitudinem portæ, tredecim cubitorum:
量了門口的寬度,為十肘;門的通道為十三肘寬。
12 Et marginem ante thalamos cubiti unius: et cubitus unus finis utrimque: thalami autem, sex cubitorum erant hinc et inde.
守衛房前面有柵欄,兩邊各突出一肘。守衛房各邊為六肘。
13 Et mensus est portam a tecto thalami, usque ad tectum eius, latitudinem vigintiquinque cubitorum: ostium contra ostium.
量了門樓,由守衛房頂到對面守衛房頂,寬二十五肘;門與門相對。
14 Et fecit frontes per sexaginta cubitos: et ad frontem atrium portæ undique per circuitum.
量了門廊,為二十肘;通過門廊,即是外院。
15 Et ante faciem portæ, quæ pertingebat usque ad faciem vestibuli portæ interioris, quinquaginta cubitos.
由門樓的前面到內裏門廊的前面,共五十肘。
16 Et fenestras obliquas in thalamis, et in frontibus eorum, quæ erant intra portam undique per circuitum: similiter autem erant et in vestibulis fenestræ per gyrum intrinsecus, et ante frontes pictura palmarum.
門樓四周,在守衛房和牆壁上,有向內斜帶櫺的窗戶;走廊四周也有這樣向內的窗戶。壁柱上有棕櫚枝。
17 Et eduxit me ad atrium exterius, et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum: triginta gazophylacia in circuitu pavimenti.
他引我到了外院;看,有廊房,在庭院四周修的有舖道,舖道上有廊房三十間。
18 Et pavimentum in fronte portarum secundum longitudinem portarum erat inferius.
在各門樓旁邊也有舖道,同門樓一樣長,這是低舖道。
19 Et mensus est latitudinem a facie portæ inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus, centum cubitos ad Orientem, et ad Aquilonem.
他由下門樓前面,量到內院門樓前面,共一百肘寬。然後他向北走去。
20 Portam quoque, quæ respiciebat viam Aquilonis atrii exterioris, mensus est tam in longitudine, quam in latitudine.
看,在外院有一座面朝北的門樓。他量的門樓的寬和長。
21 Et thalamos eius tres hinc, et tres inde: et frontem eius, et vestibulum eius secundum mensuram portæ prioris, quinquaginta cubitorum longitudinem eius, et latitudinem viginti quinque cubitorum.
守衛房,兩邊各有三間;壁柱和走廊,如上面所有的尺寸一樣:五十肘長,二十五肘寬。
22 Fenestræ autem eius, et vestibulum, et sculpturæ secundum mensuram portæ, quæ respiciebat ad Orientem: et septem graduum erat ascensus eius, et vestibulum ante eam.
窗戶、走廊、棕櫚枝、如朝東的門樓所有的尺寸一樣。上去的台階有七級,直達面前的走廊。
23 Et porta atrii interioris contra portam Aquilonis, et Orientalem: et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos.
外北門的對面有一座通內院的門樓,與東門樓一樣;量了門樓與門樓的距離,為一百肘。
24 Et eduxit me ad viam australem, et ecce porta, quæ respiciebat ad Austrum: et mensus est frontem eius, et vestibulum eius iuxta mensuras superiores.
他又領我往南走,看,朝南有一座門樓;他量了壁柱和走廊,尺寸與前面的相同。
25 Et fenestras eius, et vestibula in circuitu, sicut fenestras ceteras: quinquaginta cubitorum longitudine, et latitudine vigintiquinque cubitorum.
走廊四周也有窗戶,一如上述的窗戶。門樓五十肘長,二十五肘寬。
26 Et in gradibus septem ascendebatur ad eam: et vestibulum ante fores eius: et cælatæ palmæ erant, una hinc, et altera inde in fronte eius.
上去的台階有七級,直達面前的走廊;兩邊的壁柱上都有棕櫚枝。
27 Et porta atrii interioris in via australi: et mensus est a porta usque ad portam in via australi, centum cubitos.
通內院朝南也有一座門樓。量了二門樓之間的距離,為一百肘。
28 Et introduxit me in atrium interius ad portam australem: et mensus est portam iuxta mensuras superiores.
他領我由南門走進內院,量了南門樓,尺寸與上述者相同。
29 Thalamum eius, et frontem eius, et vestibulum eius eisdem mensuris: et fenestras eius, et vestibulum eius in circuitu quinquaginta cubitos longitudinis, et latitudinis vigintiquinque cubitos.
守衛房、壁柱和走廊,一如上述的尺寸;走廊四周也有窗戶;門樓五十肘長,二十五肘寬。
30 Et vestibulum per gyrum longitudine vigintiquinque cubitorum, et latitudine quinque cubitorum.
四周共五十肘長,二十五肘寬。
31 Et vestibulum eius ad atrium exterius, et palmas eius in fronte: et octo gradus erant, quibus ascendebatur per eam.
門廊面向外院,壁柱上也有棕櫚枝。上去台階有八級。
32 Et introduxit me in atrium interius per viam orientalem: et mensus est portam secundum mensuras superiores.
他引我到了面朝東的內院門樓,量了門樓,尺寸有如上述。
33 Thalamum eius, et frontem eius, et vestibulum eius sicut supra: et fenestras eius, et vestibula eius in circuitu, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine vigintiquinque cubitorum.
守衛房、壁柱和走廊,尺寸有如上述;走廊四周也有窗戶。門樓長五十肘,寬二十五肘。
34 Et vestibulum eius, id est, atrii exterioris: et palmæ cælatæ in fronte eius hinc et inde: et in octo gradibus ascensus eius.
門廊面向外院;兩邊壁柱上也有棕櫚枝。上去的台階有八級。
35 Et introduxit me ad portam, quæ respiciebat ad Aquilonem: et mensus est secundum mensuras superiores.
他引我到了北門樓,量了門樓,尺寸有如上述。
36 Thalamum eius, et frontem eius, et vestibulum eius, et fenestras eius per circuitum, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine vigintiquinque cubitorum.
守衛房、壁柱和走廊,四周也有窗戶;門樓長五十肘,寬二十五肘。
37 Et vestibulum eius respiciebat ad atrium exterius: et cælatura palmarum in fronte eius hinc et inde: et in octo gradibus ascensus eius.
門廊面向外院;兩邊壁柱上也有棕櫚枝。上去的台階有八級。
38 Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum: ibi lavabant holocaustum.
在門樓的門廊兩旁,各有一間有門的廂房,在裏面洗滌全燔祭牲。
39 Et in vestibulo portæ, duæ mensæ hinc, et duæ mensæ inde: ut immoletur super eas holocaustum, et pro peccato, et pro delicto.
在門廊兩邊,每邊有兩張桌子,在上面宰殺全燔祭、贖罪祭和贖過祭犧牲。
40 Et ad latus exterius, quod ascendit ad ostium portæ, quæ pergit ad Aquilonem, duæ mensæ: et ad latus alterum ante vestibulum portæ, duæ mensæ.
在登上門廊的入口處的北面,靠外的一面有兩張桌子,在門廊的另一面也有兩張桌子。
41 Quattuor mensæ hinc, et quattuor mensæ inde: per latera portæ octo mensæ erant, super quas immolabant.
門樓旁邊,每邊有四張桌子,共八張,在上面宰殺祭牲。
42 Quattuor autem mensæ ad holocaustum, de lapidibus quadris extructæ: longitudine cubiti unius et dimidii: et latitudine cubiti unius et dimidii: et altitudine cubiti unius: super quas ponant vasa, in quibus immolatur holocaustum, et victima.
又有四張為全燔祭用的桌子,都是四方石頭砌成的:長一肘半,寬一肘半,高一肘;上面放宰殺全燔祭犧牲和其他祭牲的用具。
43 Et labia earum palmi unius, reflexa intrinsecus per circuitum: super mensas autem carnes oblationis.
屋內四周釘有一掌長的掛鉤,桌上放有祭肉。
44 Et extra portam interiorem gazophylacia cantorum in atrio interiori, quod erat in latere portæ respicientis ad Aquilonem: et facies eorum contra viam Australem, una ex latere portæ Orientalis, quæ respiciebat ad viam Aquilonis.
他領我走到內院,看見在內院中,有兩座廂房:一座靠北門的廂房,面朝南;一座看南門的廂房,面朝北。
45 Et dixit ad me: Hoc est gazophylacium, quod respicit viam Meridianam, sacerdotum erit, qui excubant in custodiis templi.
他對我說:「那面朝南的廂房是為在殿內供職的司祭之用,
46 Porro gazophylacium, quod respicit ad viam Aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris. Isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei.
那面朝北的廂房是為在祭壇前供職的司祭之用,他們是肋未的後代中,走近祭壇供職的匝多克的子孫。」
47 Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum, et latitudine centum cubitorum per quadrum: et altare ante faciem templi.
他量了庭院:長一百肘,寬一百肘,為四方形;在殿前有一祭壇。
48 Et introduxit me in vestibulum templi: et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde: et latitudinem portæ trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde.
他領我進了聖殿的門廊,量了門廊的壁柱,兩邊各有五肘。門寬十四肘,牆壁每邊三肘。
49 Longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum, et latitudinem undecim cubitorum, et octo gradibus ascendebatur ad eam. Et columnæ erant in frontibus: una hinc, et altera inde.
門廊長二十肘,寬十二肘;上去的台階有十級。靠著壁柱,有二柱,每邊一柱。