< Hiezechielis Prophetæ 24 >
1 Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens:
九年十月十日,上主的話傳給我說:「
2 Fili hominis scribe tibi nomen diei huius, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Ierusalem hodie.
人子,你要記下今天的日期,就是在今天這一日,巴比倫王開始圍困耶路撒冷。
3 Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Pone ollam; pone, inquam, et mitte in eam aquam.
你要向叛逆的家族講一個寓言,給他們說:吾主上主這樣說:你要安放一口鍋,安好後,裏面倒上水,
4 Congere frusta eius in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena.
把肉塊、後腿和肩上的好肉放到鍋裏,用最好的骨頭填滿,
5 Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea: efferbuit coctio eius, et discocta sunt ossa illius in medio eius.
再放上最好的羊肉,然後在鍋下堆起木柴,烹煮肉塊,連其中的骨頭也煮爛。
6 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Væ civitati sanguinum, ollæ, cuius rubigo in ea est, et rubigo eius non exivit de ea: per partes et per partes suas eiice eam, non cecidit super eam sors.
因此吾主上主這樣說:負血債的城,有銹而銹不退的鍋,是有禍的! 從鍋中一塊一塊地取出來,不必拈鬮。
7 Sanguis enim eius in medio eius est, super limpidissimam petram effudit illum: non effudit illum super terram ut possit operiri pulvere.
因為在其中所流的血,是流在光滑的石崖上,而沒有流在土中,用塵土掩蓋;
8 Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer: dedi sanguinem eius super petram limpidissimam ne operiretur.
為的是激起我的憤怒,施行報復,所以我也使她的血流在光滑的石頭上,不得掩蓋。
9 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Væ civitati sanguinum, cuius ego grandem faciam pyram.
因此吾主上主這樣說:負血債的城是有禍的! 我要親自使火堆擴大。
10 Congere ossa, quæ igne succendam: consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent.
你再加添木柴,點上火,把肉塊煮化,把湯熬乾,把骨頭烤焦;
11 Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat æs eius: et confletur in medio eius inquinamentum eius, et consumatur rubigo eius:
然後把空鍋放在火炭上燒熱,把銅燒紅,把其中的污穢燒淨,把鍋銹燒盡。
12 multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo eius, neque per ignem.
但因鍋銹過多,雖用盡氣力,火也燒不掉。
13 Immunditia tua execrabilis: quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis: sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te.
這就是你淫行的污穢,我原設法使你潔淨,你卻不願意潔淨;那麼,直到我在你身上來洩盡我的憤怒,你的污穢得不到潔淨。
14 Ego Dominus locutus sum: Veniet, et faciam: non transeam, nec parcam, nec placabor: iuxta vias tuas, et iuxta adinventiones tuas iudicabo te, dicit Dominus.
我上主言出必行,決不退縮,決不憐恤,決不翻悔。我必照你的行徑,照你的行為審判你──吾主上主的斷語。」
15 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
上主的話傳給我說:「
16 Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga: et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrymæ tuæ.
人子,看,我要把你眼中所喜悅的猝然奪去,但你不可哀悼,不可哭泣,不可流淚,
17 Ingemisce tacens, mortuorum luctum non facies: corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis, nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes.
只可默默歎息,卻不可哀悼死者。頭上仍纏著頭巾,腳上仍穿著鞋,不可遮蓋鬍鬚,也不可吃喪食。」
18 Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere: fecique mane sicut præceperat mihi.
早晨我向百姓講了這事,晚上我的妻子便死了;次日早晨我便照吩咐給我的作了。
19 Et dixit ad me populus: Quare non indicas nobis quid ista significent, quæ tu facis?
百姓問我說:「你能不能告訴我們:你這樣作對我們有什麼意思﹖」
20 Et dixi ad eos: Sermo Domini factus est ad me, dicens:
我回答他們說:「上主的話傳給我說:
21 Loquere domui Israel: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra: filii vestri, et filiæ vestræ, quas reliquistis, gladio cadent.
你要告訴以色列家族:吾主上主這樣說:看,我要把我的聖所,即你們所誇耀的勢力,眼目所喜愛,心靈所繫戀的地方,加以褻瀆,你們所遺留下的子女要死於刀下。
22 Et facietis sicut feci: Ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis.
那時你們要作我所作的:不遮蓋你們的鬍鬚,不吃喪食,
23 Coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus: non plangetis neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum.
你們的頭仍纏著頭巾,腳仍穿著鞋,不舉哀,不哭泣,但因你們的罪惡而消沉,而彼此傷歎。
24 Eritque Ezechiel vobis in portentum: iuxta omnia, quæ fecit, facietis cum venerit istud: et scietis quia ego Dominus Deus.
厄則克耳為你們是一個預兆:當那事來到時,你們要照他所作的去作。那時你們必承認我是上主。」「
25 Et tu fili hominis ecce in die, qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt animæ eorum, filios, et filias eorum:
人子,在我從他們中取去他們的堡壘,即他們所誇耀的喜樂,眼目所喜愛,心靈所繫戀的子女的那一天,
26 In die illa cum venerit fugiens ad te, ut annunciet tibi:
那天必有一個逃難的來到你這裏,報告你這消息。
27 In die, inquam, illa aperietur os tuum cum eo, qui fugit: et loqueris, et non silebis ultra: erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus.
在那一天你要向那逃難的開口說話,不再作啞吧。這樣,你為他們是一個預兆,那時他們將承認我是上主。」