< Exodus 36 >

1 Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus Sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus.
fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus
2 Cumque vocasset eos Moyses, et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,
cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui dederat Deus sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus
3 tradidit eis universa donaria filiorum Israel. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat.
tradidit eis universa donaria filiorum Israhel qui cum instarent operi cotidie mane vota populus offerebat
4 Unde artifices venire compulsi,
unde artifices venire conpulsi
5 dixerunt Moysi: Plus offert populus quam necessarium est.
dixerunt Mosi plus offert populus quam necessarium est
6 Iussit ergo Moyses præconis voce cantari: Nec vir nec mulier quidquam offerat ultra in opere Sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis,
iussit ergo Moses praeconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis
7 eo quod oblata sufficerent et superabundarent.
eo quod oblata sufficerent et superabundarent
8 Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita:
feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita
9 quarum una habebat in longitudine vigintiocto cubitos, et in latitudine quattuor. Una mensura erat omnium cortinarum.
quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor una mensura erat omnium cortinarum
10 Coniunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit.
coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit
11 Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinæ unius ex utroque latere, et in ora cortinæ alterius similiter,
fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere et in ora cortinae alterius similiter
12 ut contra se invicem venirent ansæ, et mutuo iungerentur.
ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur
13 Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum.
unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum
14 Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi:
fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi
15 unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quattuor: unius mensuræ erant omnia saga:
unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor unius mensurae erant omnia saga
16 quorum quinque iunxit seorsum, et sex alia separatim.
quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim
17 Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem iungerentur.
fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem iungerentur
18 Et fibulas æneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret.
et fibulas aeneas quinquaginta quibus necteretur tectum et unum pallium ex omnibus sagis fieret
19 Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis: aliudque desuper velamentum de pellibus ianthinis.
fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus ianthinis
20 Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes.
fecit et tabulas tabernaculi de lignis setthim stantes
21 Decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius: et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.
decem cubitorum erat longitudo tabulae unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebat
22 Binæ incastraturæ erant per singulas tabulas, ut altera alteri iungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis.
binae incastraturae erant per singulas tabulas ut altera alteri iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi
23 E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra Austrum,
e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum
24 cum quadraginta basibus argenteis. Duæ bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturæ laterum in angulis terminantur.
cum quadraginta basibus argenteis duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastraturae laterum in angulis terminantur
25 Ad plagam quoque tabernaculi, quæ respicit ad Aquilonem, fecit viginti tabulas,
ad plagam quoque tabernaculi quae respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas
26 cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas.
cum quadraginta argenteis basibus duas bases per singulas tabulas
27 Contra Occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi, quæ mare respicit, fecit sex tabulas,
contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi quae mare respicit fecit sex tabulas
28 et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro:
et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro
29 quæ iunctæ erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos:
quae iunctae erant deorsum usque sursum et in unam conpagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos
30 ut octo essent simul tabulæ, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis.
ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis
31 Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi,
fecit et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi
32 et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas: et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare.
et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare
33 Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret.
fecit quoque vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret
34 Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent: quos et ipsos laminis aureis operuit.
ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit
35 Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum:
fecit et velum de hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta opere polymitario varium atque distinctum
36 et quattuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis.
et quattuor columnas de lignis setthim quas cum capitibus deauravit fusis basibus earum argenteis
37 Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii:
fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho purpura vermiculo byssoque retorta opere plumarii
38 et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit æneas.
et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro basesque earum fudit aeneas

< Exodus 36 >