< Ecclesiastes 5 >

1 Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia, quam stultorum victimæ, qui nesciunt quid faciunt mali.
你往天主的殿裏去時,要小心邁步;你前去聽道,勝過愚人獻祭,因為他們只知作惡。
2 Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in cælo, et tu super terram: idcirco sint pauci sermones tui.
你不要在天主前冒然開口,你的心也不要急於發言應許,因為天主在天上,你在地下,為此你說話應當簡單。
3 Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia.
因為夜夢由於事務繁雜,亂語出於多言。
4 Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio. Sed quodcumque voveris, redde:
你一向天主許願,就不可拖延償還,因為他不喜歡人怠慢;你許了願,就應速還;
5 multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere.
不許願好過許而不還。
6 Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam: neque dicas coram Angelo: Non est Providentia: ne forte iratus Deus contra sermones tuos, dissipet cuncta opera manuum tuarum.
不要放任你的口,使你陷於罪過,免得你在使者前說是「錯許了。」為何要天主因你這句話而發怒,破壞你手中的工作﹖
7 Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri: tu vero Deum time.
多夢多虛幻,多言多糊塗;你要敬畏天主。
8 Si videris calumnias egenorum, et violenta iudicia, et subverti iustitiam in provincia, non mireris super hoc negotio: quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii,
你若在某省看見欺壓窮人,違犯公道和正義的事,不必對此驚奇,因為高者之上還有更高者在上鑒察,而他們之上還有更高者。
9 et insuper universæ terræ Rex imperat servienti.
國家全面的利益,在乎有一位關心農業的君王。
10 Avarus non implebitur pecunia: et qui amat divitias, fructum non capiet ex eis: et hoc ergo vanitas.
愛錢的,錢不能使他滿足;愛財的,進益不能使他滿足:這也是空虛。
11 Ubi multæ sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis?
錢財增多,消費的人也隨之增多;財主除飽享眼福外,能有什麼益處﹖
12 Dulcis est somnus operanti, sive parum, sive multum comedat: saturitas autem divitis non sinit eum dormire.
工人不論吃多吃少,總睡得甘甜;飽食的富人,卻難於安眠。
13 Est et alia infirmitas pessima, quam vidi sub sole: divitiæ conservatæ in malum domini sui.
我看見在太陽下有一件慘痛的事:財主積蓄財富,反而害了自己。
14 Pereunt enim in afflictione pessima: generavit filium, qui in summa egestate erit.
生意一次失敗,財產盡失:生了個兒子,手中一無所有。
15 Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo.
他赤身出離母胎,也照樣赤身歸去;他勞力之所得,絲毫不能帶去。
16 Miserabilis prorsus infirmitas: quo modo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum?
這也是一件慘痛的事:他怎樣來,也怎樣去;他操勞追風,究有什麼益處;
17 Cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris et in curis multis, et in ærumna atque tristitia.
況且他一生在黑暗中生活,遭受許多煩惱、疾病和悲憤的事。
18 Hoc itaque visum est mihi bonum ut comedat quis, et bibat, et fruatur lætitia ex labore suo, quo laboravit ipse sub sole numero dierum vitæ suæ, quos dedit ei Deus, et hæc est pars illius.
我所認為幸福美滿的事,是人在天主所賞的少數歲月內,有吃有喝,且享受他在太陽下一切勞碌所得的福樂,這原是他應得的一分。
19 Et omni homini, cui dedit Deus divitias, atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo: hoc est donum Dei.
的確,天主賞賜人財產和富裕,叫他能享用;能取得應有的一分,能享受勞碌所得的快樂,實是天主的恩賜。
20 Non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ, eo quod Deus occupet deliciis cor eius.
那麼,人就不甚顧慮人生歲月的短促,因為天主以喜樂充滿了他的心。

< Ecclesiastes 5 >