< Deuteronomii 28 >

1 Si autem audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custodias omnia mandata eius, quæ ego præcipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quæ versantur in terra.
你若實在聽從上主你的天主的話,謹守遵行我今天吩咐你的這一切誡命,上主你的天主必使你遠超過地上所有的民族。
2 Venientque super te universæ benedictiones istæ, et apprehendent te: si tamen præcepta eius audieris.
如果你聽從上主你的天主的話,下面這些祝福必臨於你,來到你身上。
3 Benedictus tu in civitate, et benedictus in agro.
你在城內必蒙受祝福,在鄉下也必蒙受祝福。
4 Benedictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, fructusque iumentorum tuorum, greges armentorum tuorum, et caulæ ovium tuarum.
你身所生的,田地所產的,牲畜所出的,牛所生殖的,羊所產下的,都要蒙受祝福。
5 Benedicta horrea tua, et benedictæ reliquiæ tuæ.
你的筐籃,你的揉麵盆,都要蒙受祝福。
6 Benedictus eris tu ingrediens et egrediens.
你進來,蒙受祝福;你出去,也蒙受祝福。
7 Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo: per unam viam venient contra te, et per septem fugient a facie tua.
起來攻擊你的仇敵,上主必使他們在你面前崩潰;他們由一路來攻擊你,卻分七路由你面前逃去。
8 Emittet Dominus benedictionem super cellaria tua, et super omnia opera manuum tuarum: benedicetque tibi in terra, quam acceperis.
上主決定對你的倉廩和在你著手進行的事上祝福你。
9 Suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum, sicut iuravit tibi: si custodieris mandata Domini Dei tui, et ambulaveris in viis eius.
只要你謹守上主你的天主的誡命,遵行他的道路,上主必要照他誓許於你的,立你為他自己的聖民;
10 Videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te, et timebunt te.
普世萬民一見你屬於上主的名下,必都怕你。
11 Abundare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui, et fructu iumentorum tuorum, fructu terræ tuæ, quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret tibi.
在上主你的天主向你祖先起誓要賜給你的土地上,上主必使你滿享幸福:兒女眾多,牲畜繁殖,地產豐富。
12 Aperiet Dominus thesaurum suum optimum, cælum, ut tribuat pluviam terræ tuæ in tempore suo: benedicetque cunctis operibus manuum tuarum. Et fœnerabis gentibus multis, et ipse a nullo fœnus accipies.
上主必為你大開天上的寶庫,給你的田地降下時雨,祝福你手所做的一切;你要借給許多民族,而你卻無須向人借貸。
13 Constituet te Dominus in caput, et non in caudam: et eris semper supra, et non subter: si tamen audieris mandata Domini Dei tui quæ ego præcipio tibi hodie, et custodieris et feceris,
上主必立你為首,而不做尾巴,你常是高高在上,而總不屈居在下,只要你聽從我今天吩咐你的上主你天主的誡命,並謹守遵行,
14 ac non declinaveris ab eis nec ad dexteram, nec ad sinistram, nec secutus fueris deos alienos, neque colueris eos.
不左右偏離我今天吩咐你們的一切話,去跟隨事奉其他的神。
15 Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias, et facias omnia mandata eius et ceremonias, quas ego præcipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istæ, et apprehendent te.
但是,如果你不聽從上主你天主的話,不謹守遵行我今天吩咐你的上主的一切誡命和法令,下面這些咒罵必要臨於你,來到你身上。
16 Maledictus eris in civitate, maledictus in agro.
你在城內必遭受咒罵,在鄉下也必遭受咒罵。
17 Maledictum horreum tuum, et maledictæ reliquiæ tuæ.
你的筐籃,你的揉麵盆,都要遭受咒罵。
18 Maledictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, armenta boum tuorum, et greges ovium tuarum.
你身所生的,田地所產的,牛所生殖的,羊所產下的,都要遭受咒罵。
19 Maledictus eris ingrediens, et maledictus egrediens.
你進來,必遭受咒罵;
20 Mittet Dominus super te famem et esuriem, et increpationem in omnia opera tua, quæ tu facies: donec conterat te, et perdat velociter, propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me.
你出去也必遭受咒罵。上主在你著手進行的一切事上,必使你遭受災難、困擾和恐嚇,直到你完全毀滅,迅速滅亡,因為你作惡,離棄了我。
21 Adiungat tibi Dominus pestilentiam, donec consumat te de terra, ad quam ingredieris possidendam.
上主必使你瘟疫纏身,直到將你由你要去佔領的地上完全消滅。
22 Percutiat te Dominus egestate, febri et frigore, ardore et æstu, et aere corrupto ac rubigine, et persequatur donec pereas.
上主必用癆病、熱病、瘧疾、炎熱、乾旱、熱風和霉爛打擊你;這些災殃必追擊你,直到你滅亡。
23 Sit cælum, quod supra te est, æneum: et terra, quam calcas, ferrea.
你頭上的天將變為銅,你下面的地將變為鐵。
24 Det Dominus imbrem terræ tuæ pulverem, et de cælo descendat super te cinis, donec conteraris.
上主必使雨變成灰沙降在你的田地裏,由天上降在你身上,直到你完全毀滅。
25 Tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos. Per unam viam egrediaris contra eos, et per septem fugias, et dispergaris per omnia regna terræ.
上主必使你在仇敵面前崩潰;你由一路出擊他們,卻分七路由他們前逃去;你要成為普世萬國驚駭的對象。
26 Sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus cæli, et bestiis terræ, et non sit qui abigat.
你的屍首必成為天空飛鳥,和地上走獸的食物;無人來將牠們嚇走。
27 Percutiat te Dominus ulcere Ægypti, et partem corporis, per quam stercora egeruntur, scabie quoque et prurigine: ita ut curari nequeas.
上主必用埃及的膿瘡、痔漏、癬疥紅疹打擊你,使你無法醫治。
28 Percutiat te Dominus amentia et cæcitate ac furore mentis,
上主必用癲狂、眼瞎和心亂打擊你;
29 et palpes in meridie sicut palpare solet cæcus in tenebris, et non dirigas vias tuas. Omnique tempore calumniam sustineas, et opprimaris violentia, nec habeas qui liberet te.
在正午時,你要摸索有如在黑暗中摸索的瞎子;你的所作所為決不會順利;你必日日受人壓迫剝削,而無人援助。
30 Uxorem accipias, et alius dormiat cum ea. Domum ædifices, et non habites in ea. Plantes vineam, et non vindemies eam.
你與一女子訂婚,別人卻來與她同寢;你建築一座房屋,卻不得住在裏面;你栽植葡萄園,卻得不到享用。
31 Bos tuus immoletur coram te, et non comedas ex eo. Asinus tuus rapiatur in conspectu tuo, et non reddatur tibi. Oves tuæ dentur inimicis tuis, et non sit qui te adiuvet.
你的牛在你眼前被殺,你卻不能吃牠的肉;你的驢由你眼前被人搶去,再不歸還給你;你的羊群被交給你的敵人,卻無人來援助你。
32 Filii tui et filiæ tuæ tradantur alteri populo, videntibus oculis tuis, et deficientibus ad conspectum eorum tota die, et non sit fortitudo in manu tua.
你的兒女被交給外方民族,你只有雙眼張望,日日為他們焦慮,但你卻無能為力。
33 Fructus terræ tuæ, et omnes labores tuos comedat populus, quem ignoras: et sis semper calumniam sustinens, et oppressus cunctis diebus,
你田地的出產和你勞力之所得,卻為你不認識的一個民族吃盡;你只有時時被人壓迫蹂躪;
34 et stupens ad terrorem eorum quæ videbunt oculi tui.
你必要因你親眼所見的事而變為瘋狂。
35 Percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris, sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum.
上主必用惡瘡打擊你的膝和腿,由腫至頂,使你無法醫治。
36 Ducet te Dominus, et regem tuum, quem constitueris super te, in gentem, quam ignoras tu et patres tui: et servies ibi diis alienis, ligno et lapidi.
上主你將你和你所立的統治你的君王,送到你和你祖先不認識的一個民族那裏去,在那裏你要事奉別的神,即木石所製的神。
37 Et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te introduxerit Dominus.
在上主要送你去的各民族中,你必成為驚駭、嘲笑和諷刺的對象。
38 Sementem multam iacies in terram, et modicum congregabis: quia locustæ devorabunt omnia.
你在田間撒的種子雖然很多,但收穫的卻很少,因為蝗蟲要來吃盡。
39 Vineam plantabis, et fodies: et vinum non bibes, nec colliges ex ea quippiam: quoniam vastabitur vermibus.
你雖然栽種修剪葡萄園,卻沒有酒喝,沒有收成,因為都要為蟲子吃盡。
40 Olivas habebis in omnibus terminis tuis, et non ungeris oleo: quia defluent, et peribunt.
你雖然在全境栽有橄欖樹,卻沒有油抹身,因為橄欖要遂結遂落。
41 Filios generabis et filias, et non frueris eis: quoniam ducentur in captivitatem.
你雖然生子養女,但他們卻不屬於你,因為他們要被擄去。
42 Omnes arbores tuas et fruges terræ tuæ rubigo consumet.
害蟲要吃盡你所有的樹木和土地的出產。
43 Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te, eritque sublimior: tu autem descendes, et eris inferior.
住在你中間的外方人不斷發達興旺,遠在你以上,你反而日趨卑下。
44 Ipse fœnerabit tibi, et tu non fœnerabis ei. Ipse erit in caput, et tu eris in caudam.
他要借給你,你卻不能借給他;他要為首,你卻要做尾巴。
45 Et venient super te omnes maledictiones istæ, et persequentes apprehendent te, donec intereas: quia non audisti vocem Domini Dei tui, nec servasti mandata eius et ceremonias, quas præcepit tibi.
這一切咒罵必臨於你,追擊你,來到你身上,直到你全被消滅,因為你沒有聽從上主你天主的話,沒有遵守他吩咐你的誡命和法令。
46 Et erunt in te signa atque prodigia, et in semine tuo usque in sempiternum:
這些咒罵對你和你的子孫,永遠是一個徽號和徵兆。
47 eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio, cordisque lætitia, propter rerum omnium abundantiam:
因為在財物富裕時,你沒有誠心悅意地去事奉上主你的天主,
48 servies inimico tuo, quem immittet tibi Dominus, in fame, et siti, et nuditate, et omni penuria: et ponet iugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat.
你必在飢渴,赤身露體,一無所有中,服侍上主派來攻擊你的仇敵;他必將鐵軛放在你的頸上,直到將你消滅。
49 Adducet Dominus super te gentem de longinquo, et de extremis terræ finibus in similitudinem aquilæ volantis cum impetu: cuius linguam intelligere non possis:
上主必由遠方,由地極引來一個民族,像鷹一樣撲擊你;這民族的語言,你不明瞭;
50 gentem procacissimam, quæ non deferat seni, nec misereatur parvuli,
這民族又鐵面無情,不敬老,不恤幼;
51 et devoret fructum iumentorum tuorum, ac fruges Terræ tuæ: donec intereas, et non relinquat tibi triticum, vinum, et oleum, armenta boum, et greges ovium: donec te disperdat,
他必吞食你家畜的幼雛,和田地的產物,直到你被消滅;必不給你留下什麼穀、米、酒、油、牛犢或羔羊,直到將你完全毀滅。
52 et conterat in cunctis urbibus tuis, et destruantur muri tui firmi atque sublimes, in quibus habebas fiduciam in omni Terra tua. Obsideberis intra portas tuas in omni Terra tua, quam dabit tibi Dominus Deus tuus:
他必將你圍困在所有的城鎮內,直到你全國內所依恃的高大堅固的城牆都被攻陷;當你被圍困在上主你天主賜給你的全境各城鎮內時,
53 et comedes fructum uteri tui, et carnes filiorum tuorum et filiarum tuarum, quas dederit tibi Dominus Deus tuus, in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus.
在你被仇敵圍困的窮困中,你要吃你自身所生,即上主你天主賜給你子女的肉。
54 Homo delicatus in te, et luxuriosus valde, invidebit fratri suo, et uxori, quæ cubat in sinu suo,
你中間最溫柔嬌嫩的男人,這時對自己的兄弟、懷中的妻子、尚存的子女,也必冷眼相看,
55 ne det eis de carnibus filiorum suorum, quas comedet: eo quod nihil aliud habeat in obsidione et penuria, qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas.
不願將他所吃的子女的肉,分給他們任何人,因為在你的仇敵使你在各城鎮受圍困陷於絕境時,已一無所剩。
56 Tenera mulier et delicata, quæ super terram ingredi non valebat, nec pedis vestigium figere propter mollitiem et teneritudinem nimiam, invidebit viro suo, qui cubat in sinu eius, super filii et filiæ carnibus,
你中間最溫柔嬌嫩的女人,先前嬌嫩溫柔得連腳都不踏在地上,這時對自己懷中的丈夫、自己的子女、也要冷眼相看,
57 et illuvie secundarum, quæ egrediuntur de medio feminum eius, et super liberis qui eadem hora nati sunt. Comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate, qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas.
暗中將她兩腿間脫出的胞衣,和她所生的子女吃掉,因為在你的仇敵使你在各城鎮中受圍困,陷於窮困時,已一無所有。
58 Nisi custodieris, et feceris omnia verba legis huius, quæ scripta sunt in hoc volumine, et timueris nomen eius gloriosum et terribile, hoc est, Dominum Deum tuum:
如果你不謹守遵行這書上所記的法律的一切條文,敬畏這光榮可畏的名號:上主你的天主,
59 augebit Dominus plagas tuas, et plagas seminis tui, plagas magnas et perseverantes, infirmitates pessimas et perpetuas.
上主必使你和你的後裔遭受更奇特的災害,大而且久的災害,毒而且頑的疾病;
60 Et convertet in te omnes afflictiones Ægypti, quas timuisti, et adhærebunt tibi:
必使你所怕的各種埃及病災發生在你身上,纏繞著你。
61 Insuper et universos languores, et plagas, quæ non sunt scriptæ in volumine legis huius, inducet Dominus super te, donec te conterat:
此外,在在這法律書上所沒有記載的一切疾病和災害,上主也要引來降在你身上,直到將你完全消滅。
62 et remanebitis pauci numero, qui prius eratis sicut astra cæli præ multitudine, quoniam non audisti vocem Domini Dei tui.
你們以前雖然多如天上的繁星,你們所留下的,卻寥寥無幾,因為你沒有聽從上主你天主的話。
63 Et sicut ante lætatus est Dominus super vos, bene vobis faciens, vosque multiplicans: sic lætabitur disperdens vos atque subvertens, ut auferamini de Terra, ad quam ingredieris possidendam.
有如上主先前怎樣喜歡你們獲得幸福,使你們人數眾多,將來也要怎樣喜歡你們衰落,使你們滅亡,使你們由你要去佔領的地上盡被剷除。
64 Disperget te Dominus in omnes populos a summitate terræ usque ad terminos eius: et servies ibi diis alienis, quos et tu ignoras et patres tui, lignis et lapidibus.
上主要將你分散在大地兩極間所有人民中,你要在那裏事奉你和你祖先所不認識的外神,即木石之神;
65 In gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui. Dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum, et deficientes oculos, et animam consumptam mœrore:
而且在這些民族中,你總得不到安寧,也找不到一塊歇腳的地方;上主在那裏必使你心情煩亂,眼目憔悴,精神頹喪。
66 Et erit vita tua quasi pendens ante te. Timebis nocte et die, et non credes vitæ tuæ.
你未來的生活必提心吊膽,日夜驚惶;生命毫無保障。
67 Mane dices: Quis mihi det vesperum? Et vespere: Quis mihi det mane? Propter cordis tui formidinem, qua terreberis, et propter ea, quæ tuis videbis oculis.
因你心情恐慌,因你眼見的景象,早晨你要說:「巴不得現在是晚上! 」到了晚上你又要說:「巴不得現在是早晨! 」
68 Reducet te Dominus classibus in Ægyptum per viam, de qua dixit tibi ut eam amplius non videres. Ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas, et non erit qui emat.
上主要用船將你送回埃及,走我曾告訴你,你不會再見的那條路;在那裏你們雖自願將自己賣給你的仇敵為奴為婢,卻無人肯買。

< Deuteronomii 28 >