< Amos Propheta 5 >
1 Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum. Domus Israel cecidit, et non adiiciet ut resurgat.
2 Virgo Israel proiecta est in terram suam, non est qui suscitet eam.
3 Quia hæc dicit Dominus Deus: Urbs, de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum: et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israel.
4 Quia hæc dicit Dominus domui Israel: Quærite me, et vivetis.
5 Et nolite quærere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis: quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis.
6 Quærite Dominum, et vivite: ne forte comburatur ut ignis domus Ioseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel.
7 Qui convertitis in absinthium iudicium, et iustitiam in terra relinquitis.
8 Facientem Arcturum, et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem: qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ: Dominus nomen est eius.
9 Qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert.
10 Odio habuerunt corripientem in porta: et loquentem perfecte abominati sunt.
11 Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et prædam electam tollebatis ab eo: domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis: vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum.
12 Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra: hostes iusti accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta:
13 Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est.
14 Quærite bonum, et non malum, ut vivatis: et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.
15 Odite malum, et diligite bonum, et constituite in porta iudicium: si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Ioseph.
16 Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum Dominator, in omnibus plateis planctus: et in cunctis, quæ foris sunt, dicetur: Væ, væ! Et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos, qui sciunt plangere.
17 Et in omnibus vineis erit planctus: quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus.
18 Væ desiderantibus diem Domini: ad quid eam vobis? dies Domini ista, tenebræ, et non lux.
19 Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus: et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.
20 Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux: et caligo, et non splendor in ea?
21 Odi, et proieci festivitates vestras: et non capiam odorem cœtuum vestrorum.
22 Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra, non suscipiam: et vota pinguium vestrorum non respiciam.
23 Aufer a me tumultum carminum tuorum: et cantica lyræ tuæ non audiam.
24 Et revelabitur quasi aqua iudicium, et iustitia quasi torrens fortis.
25 Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel?
26 Et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri, quæ fecistis vobis.
27 Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus: Deus exercituum nomen eius.