< Amos Propheta 3 >
1 Audite verbum, quod locutus est Dominus super vos, filii Israel: super omnem cognationem, quam eduxi de Terra Ægypti, dicens:
2 Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terræ: idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras.
3 Numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerit eis?
4 Numquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit prædam? Numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo, nisi aliquid apprehenderit?
5 Numquid cadet avis in laqueum terræ absque aucupe? Numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit?
6 Si clanget tuba in civitate, et populus non expavescet? Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit?
7 Quia non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas.
8 Leo rugiet, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit?
9 Auditum facite in ædibus Azoti, et in ædibus Terræ Ægypti: et dicite: Congregamini super montes Samariæ, et videte insanias multas in medio eius, et calumniam patientes in penetralibus eius.
10 Et nescierunt facere rectum, dicit Dominus, thesaurizantes iniquitatem, et rapinas in ædibus suis.
11 Propterea, hæc dicit Dominus Deus: Tribulabitur et circuietur terra: et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur ædes tuæ.
12 Hæc dicit Dominus: Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auriculæ: sic eruentur filii Israel, qui habitant in Samaria in plaga lectuli, et in Damasci grabato.
13 Audite, et contestamini in domo Iacob, dicit Dominus Deus exercituum:
14 quia in die cum visitare cœpero prævaricationes Israel, super eum visitabo, et super altaria Bethel: et amputabuntur cornua altaris, et cadent in terram.
15 Et percutiam domum hiemalem cum domo æstiva: et peribunt domus eburneæ, et dissipabuntur ædes multæ, dicit Dominus.