< Thessalonicenses Ii 1 >
1 Paulus, et Sylvanus, et Timotheus, Ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.
2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.
3 Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat charitas uniuscuiusque vestrum in invicem:
4 ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in Ecclesiis Dei, pro patientia vestra, et fide, et in omnibus persecutionibus vestris, et tribulationibus, quas sustinetis
5 in exemplum iusti iudicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini.
6 Si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem iis, qui vos tribulant:
7 et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de cælo cum Angelis virtutis eius,
8 in flamma ignis dantis vindictam iis, qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Iesu Christi.
9 Qui pœnas dabunt in interitu æternas a facie Domini, et a gloria virtutis eius: (aiōnios )
10 cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo.
11 In quo etiam oramus semper pro vobis: ut dignetur vos vocatione sua Deus noster, et impleat omnem voluntatem bonitatis, et opus fidei in virtute,
12 ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis, et vos in illo secundum gratiam Dei nostri, et Domini Iesu Christi.