< Ii Samuelis 8 >
1 Factum est autem post hæc percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit David frenum tributi de manu Philisthiim.
此后,大卫攻打非利士人,把他们治服,从他们手下夺取了京城的权柄;
2 Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coæquans terræ: mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum: factusque est Moab David serviens sub tributo.
又攻打摩押人,使他们躺卧在地上,用绳量一量:量二绳的杀了,量一绳的存留。摩押人就归服大卫,给他进贡。
3 Et percussit David Adarezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphraten.
琐巴王利合的儿子哈大底谢往大河去,要夺回他的国权。大卫就攻打他,
4 Et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes iugales curruum: dereliquit autem ex eis centum currus.
擒拿了他的马兵一千七百,步兵二万,将拉战车的马砍断蹄筋,但留下一百辆车的马。
5 Venit quoque Syria Damasci, ut præsidium ferret Adarezer regi Soba: et percussit David de Syria viginti duo millia virorum.
大马士革的亚兰人来帮助琐巴王哈大底谢,大卫就杀了亚兰人二万二千。
6 Et posuit David præsidium in Syria Damasci: factaque est Syria David serviens sub tributo: servavitque Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est.
于是大卫在大马士革的亚兰地设立防营,亚兰人就归服他,给他进贡。大卫无论往哪里去,耶和华都使他得胜。
7 Et tulit David arma aurea, quæ habebant servi Adarezer, et detulit ea in Ierusalem.
他夺了哈大底谢臣仆所拿的金盾牌,带到耶路撒冷。
8 Et de Bete, et de Beroth, civitatibus Adarezer tulit rex David æs multum nimis.
大卫王又从属哈大底谢的比他和比罗他城中夺取了许多的铜。
9 Audivit autem Thou rex Emath, quod percussisset David omne robur Adarezer,
哈马王陀以听见大卫杀败哈大底谢的全军,
10 et misit Thou Ioram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret: eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adarezer, et in manu eius erant vasa aurea, et vasa argentea, et vasa ærea:
就打发他儿子约兰去见大卫王,问他的安,为他祝福,因为他杀败了哈大底谢(原来陀以与哈大底谢常常争战)。约兰带了金银铜的器皿来,
11 quæ et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro, quæ sanctificaverat de universis gentibus, quas subegerat,
大卫王将这些器皿和他治服各国所得来的金银都分别为圣,献给耶和华,
12 de Syria, et Moab, et filiis Ammon, et Philisthiim, et Amalec, et de manubiis Adarezer filii Rohob regis Soba.
就是从亚兰、摩押、亚扪、非利士、亚玛力人所得来的,以及从琐巴王利合的儿子哈大底谢所掠之物。
13 Fecit quoque sibi David nomen cum revereteretur capta Syria in Valle Salinarum, cæsis decem et octo millibus:
大卫在盐谷击杀了亚兰一万八千人回来,就得了大名;
14 et posuit in Idumæa custodes, statuitque præsidium: et facta est universa Idumæa serviens David. Et servavit Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est.
又在以东全地设立防营,以东人就都归服大卫。大卫无论往哪里去,耶和华都使他得胜。
15 Et regnavit David super omnem Israel: faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo.
大卫作以色列众人的王,又向众民秉公行义。
16 Ioab autem filius Sarviæ erat super exercitum: porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis:
洗鲁雅的儿子约押作元帅;亚希律的儿子约沙法作史官;
17 et Sadoc filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, erant sacerdotes: et Saraias, scriba:
亚希突的儿子撒督和亚比亚他的儿子亚希米勒作祭司长;西莱雅作书记;
18 Banaias autem filius Ioiadæ super Cerethi et Phelethi: filii autem David sacerdotes erant.
耶何耶大的儿子比拿雅统辖基利提人和比利提人。大卫的众子都作领袖。