< Ii Samuelis 23 >

1 Hæc autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai: Dixit vir, cui constitutum est de Christo Dei Iacob, egregius psaltes Israel:
Hæc autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai: Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Iacob, egregius psaltes Israel:
2 Spiritus Domini locutus est per me, et sermo eius per linguam meam.
Spiritus Domini locutus est per me, et sermo eius per linguam meam.
3 Dixit Deus Israel mihi, locutus est Fortis Israel, Dominator hominum, iustus dominator in timore Dei:
Dixit Deus Israel mihi, locutus est Fortis Israel, Dominator hominum, iustus dominator in timore Dei.
4 sicut lux auroræ, oriente sole, mane absque nubibus rutilat, et sicut pluviis germinat herba de terra.
Sicut lux auroræ, oriente sole, mane absque nubibus rutilat, et sicut pluviis germinat herba de terra.
5 Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum æternum iniret mecum firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas: nec est quidquam ex ea quod non germinet.
Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum æternum iniret mecum firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas: nec est quidquam ex ea quod non germinet.
6 Prævaricatores autem quasi spinæ evellentur universi: quæ non tolluntur manibus.
Prævaricatores autem quasi spinæ evellentur universi: quæ non tolluntur manibus.
7 Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensæ comburentur, usque ad nihilum.
Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensæ comburentur, usque ad nihilum.
8 Hæc nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno.
Hæc nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno.
9 Post hunc, Eleazar filius patrui eius Ahohites inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthiim, et congregati sunt illuc in prælium.
Post hunc, Eleazar filius patrui eius Ahohites inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthiim, et congregati sunt illuc in prælium.
10 Cumque ascendissent viri Israel, ipse stetit et percussit Philisthæos donec deficeret manus eius, et obrigesceret cum gladio: fecitque Dominus salutem magnam in die illa: et populus, qui fugerat, reversus est ad cæsorum spolia detrahenda.
Cumque ascendissent viri Israel, ipse stetit et percussit Philisthæos donec deficeret manus eius, et obrigesceret cum gladio: fecitque Dominus salutem magnam in die illa: et populus, qui fugerat, reversus est ad cæsorum spolia detrahenda.
11 Et post hunc, Semma filius Age de Arari. Et congregati sunt Philisthiim in statione: erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthiim,
Et post hunc, Semma filius Age de Arari. et congregati sunt Philisthiim in statione: erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthiim,
12 stetit ille in medio agri, et tuitus est eum, percussitque Philisthæos: et fecit Dominus salutem magnam.
stetit ille in medio agri, et tuitus est eum, percussitque Philisthæos: et fecit Dominus salutem magnam.
13 Necnon et ante descenderant tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam: castra autem Philisthinorum erant posita in Valle gigantum.
Necnon et ante descenderant tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam: castra autem Philisthinorum erant posita in Valle gigantum.
14 Et David erat in præsidio: porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem.
Et David erat in præsidio: porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem.
15 Desideravit ergo David, et ait: O si quis mihi daret potum aquæ de cisterna, quæ est in Bethlehem iuxta portam!
Desideravit ergo David, et ait: O si quis mihi daret potum aquæ de cisterna, quæ est in Bethlehem iuxta portam!
16 Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quæ erat iuxta portam, et attulerunt ad David: at ille noluit bibere, sed libavit eam Domino,
Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quæ erat iuxta portam, et attulerunt ad David: at ille noluit bibere, sed libavit eam Domino,
17 dicens: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hoc: num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt, et animarum periculum bibam? Noluit ergo bibere. Hæc fecerunt tres robustissimi.
dicens: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hoc: num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt, et animarum periculum bibam? Noluit ergo bibere. Hæc fecerunt tres robustissimi.
18 Abisai quoque frater Ioab filius Sarviæ, princeps erat de tribus: ipse est qui levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit, nominatus in tribus,
Abisai quoque frater Ioab filius Sarviæ, princeps erat de tribus: ipse est qui levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit, nominatus in tribus,
19 et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos non pervenerat.
et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos non pervenerat.
20 Et Banaias filius Ioiadæ viri fortissimi, magnorum operum, de Cabseel: ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis.
Et Banaias filius Ioiadæ viri fortissimi, magnorum operum, de Cabseel: ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis.
21 Ipse quoque interfecit virum Ægyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam: itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu Ægyptii, et interfecit eum hasta sua.
Ipse quoque interfecit virum Ægyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam: itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu Ægyptii, et interfecit eum hasta sua.
22 Hæc fecit Banaias filius Ioiadæ.
hæc fecit Banaias filius Ioiadæ.
23 Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores: verumtamen usque ad tres non pervenerat: fecitque eum sibi David auricularium, a secreto.
Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores: verumtamen usque ad tres non pervenerat: fecitque eum sibi David auricularium, a secreto.
24 Asael frater Ioab inter triginta, Elehanan filius patrui eius de Bethlehem,
Asael frater Ioab inter triginta, Elehanan filius patrui eius de Bethlehem,
25 Semma de Harodi, Elica de Harodi,
Semma de Harodi, Elica de Harodi,
26 Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua,
Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua,
27 Abiezer de Anathoth, Mobonnai de Husati,
Abiezer de Anathoth, Mobonnai de Husati,
28 Selmon Ahohites, Maharai Netophathites,
Selmon Ahohites, Maharai Netophathites,
29 Heled filius Baana, et ipse Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin,
Heled filius Baana, et ipse Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin,
30 Banaia Pharathonites, Heddai de Torrente Gaas,
Banaia Pharathonites, Heddai de Torrente Gaas,
31 Abialbon Arbathites, Azmaveth de Beromi,
Abialbon Arbathites, Azmaveth de Beromi,
32 Eliaba de Salaboni. Filii Iassen, Ionathan,
Eliaba de Salaboni. Filii Iassen, Ionathan,
33 Semma de Orori, Aiam filius Sarar Arorites,
Semma de Orori, Aiam filius Sarar Arorites,
34 Eliphelet filius Aasbai filii Machati, Eliam filius Achitophel Gelonites,
Eliphelet filius Aasbai filii Machati, Eliam filius Achitophel Gelonites,
35 Hesrai de Carmelo, Pharai de Arbi,
Hesrai de Carmelo, Pharai de Arbi,
36 Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de Gadi,
Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de Gadi,
37 Selec de Ammoni, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviæ,
Selec de Ammoni, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviæ,
38 Ira Iethrites, Gareb et ipse Iethrites,
Ira Iethrites, Gareb et ipse Iethrites,
39 Urias Hethæus. Omnes triginta septem.
Urias Hethæus. Omnes triginta septem.

< Ii Samuelis 23 >