< Petri Ii 3 >
1 Hanc ecce vobis, charissimi, secundam scribo epistolam, in quibus vestram excito in commonitione sinceram mentem:
2 ut memores sitis eorum, quæ prædixi verborum a sanctis Prophetis, et Apostolorum vestrorum præceptorum Domini et Salvatoris.
3 Hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores, iuxta proprias concupiscentias ambulantes,
4 dicentes: Ubi est promissio, aut adventus eius? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturæ.
5 Latet enim eos hoc volentes, quod cæli erant prius, et terra, de aqua, et per aquam consistens Dei Verbo:
6 per quæ, ille tunc mundus aqua inundatus periit.
7 Cæli autem, qui nunc sunt, et terra eodem Verbo repositi sunt, igni reservati in diem iudicii, et perditionis impiorum hominum.
8 Unum vero hoc non lateat vos, charissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.
9 Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti.
10 Adveniet autem dies Domini ut fur: in quo cæli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quæ in ipsa sunt opera, exurentur.
11 Cum igitur hæc omnia dissolvenda sunt, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus, et pietatibus,
12 expectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem cæli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent?
13 Novos vero cælos, et novam terram secundum promissa ipsius expectamus, in quibus iustitia habitat.
14 Propter quod charissimi hæc expectantes, satagite immaculati, et inviolati ei inveniri in pace.
15 Et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitremini: sicut et charissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis,
16 sicut et omnibus epistolis, loquens in eis de his, in quibus sunt quædam difficilia intellectu, quæ indocti, et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem.
17 Vos igitur fratres præscientes custodite, ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate.
18 Crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Iesu Christi. Ipsi gloria et nunc, et in diem æternitatis. Amen. (aiōn )
The Great Flood