< Ii Paralipomenon 28 >

1 Viginti annorum erat Achaz cum regnare cœpisset: et sedecim annis regnavit in Ierusalem: non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater eius:
[阿哈次的惡行]阿哈次登極時年二十歲,在耶路撒冷作王凡十六年。他沒有像他的祖先達味一樣,行上主視為正義的事,
2 sed ambulavit in viis regum Israel, insuper et statuas fudit Baalim.
卻走了以色列列王的路,為巴耳諸神鑄了像,
3 Ipse est, qui adolevit incensum in Valle Benennom, et lustravit filios suos in igne iuxta ritum gentium, quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israel.
在本希農山谷焚香,仿效上主從以色列子民面前所趕走的異民所行的醜惡之事,令自己的兒女經火獻神,
4 Sacrificabat quoque, et thymiama succendebat in excelsis, et in collibus, et sub omni ligno frondoso.
又在高處、丘陵和綠樹下焚香獻祭。[猶大受懲罰]
5 Tradiditque eum Dominus Deus eius in manu regis Syriæ, qui percussit eum, magnamque prædam cepit de eius imperio, et adduxit in Damascum: manibus quoque regis Israel traditus est, et percussus plaga grandi.
因此,上主他的天主將他交於阿蘭王手中,阿蘭打敗了他,擄去了他一大批人民,帶到大馬士革。上主又將他交於以色列王手中,大加殺戮。
6 Occiditque Phacee, filius Romeliæ, de Iuda centum viginti millia in die uno, omnes viros bellatores: eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum.
勒瑪里雅的兒子培卡黑在猶大一日殺了十二萬人,都是戰士,因為他們離棄了上主,他們祖先的天主。
7 Eodem tempore occidit Zechri, vir potens ex Ephraim, Maasiam filium regis, et Ezricam ducem domus eius, Elcanam quoque secundum a rege.
厄弗辣因一個名叫齊革黎的勇士,殺了王子瑪阿色雅、王宮總管阿次黎岡和君王的輔相厄耳卡納。
8 Ceperuntque filii Israel de fratribus suis ducenta millia mulierum, puerorum, et puellarum, et infinitam prædam: pertuleruntque eam in Samariam.
以色列子民由他們的弟兄中擄去了婦女和他們的子女,共二十萬人,並掠去了許多財物,都帶到撒瑪黎雅。[先知力勸釋放俘虜]
9 Ea tempestate erat ibi propheta Domini, nomine Oded: qui egressus obviam exercitui venienti in Samariam, dixit eis: Ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Iuda, tradidit eos in manibus vestris, et occidistis eos atrociter, ita ut ad cælum pertingeret vestra crudelitas.
在那裏有一位上主的先知,名叫敖德得,出來迎接回撒瑪黎雅的軍隊,向他們說:「看,上主,你們祖先的天主,由於向猶大發怒,纔將他們交在你們手中,你們卻怒氣沖天,大加殺戮;
10 Insuper filios Iuda, et Ierusalem vultis vobis subiicere in servos et ancillas, quod nequaquam facto opus est: peccastis enim super hoc Domino Deo vestro.
現在你們又想強迫猶大和耶路撒冷的子民作你們的奴婢;難道你們自己就沒有干犯上主,你們天主的罪惡嗎﹖
11 Sed audite consilium meum, et reducite captivos, quos adduxistis de fratribus vestris, quia magnus furor Domini imminet vobis.
現在,你們聽我的話,將由你們弟兄中擄來的俘虜放回去,因為上主的震怒已臨到你們身上。」
12 Steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim, Azarias filius Iohanam, Barachias filius Mosollamoth, Ezechias filius Sellum, et Amasa filius Adali, contra eos, qui veniebant de prælio,
那時厄弗辣因子民的首領中有幾個人,即約哈南的兒子阿匝黎雅,默史肋摩特的兒子貝勒革雅,沙隆的兒子希則克雅和哈德來的兒子阿瑪撒,就起來反對歸來的軍隊,
13 et dixerunt eis: Non introducetis huc captivos, ne peccemus Domino. Quare vultis adiicere super peccata nostra, et vetera cumulare delicta? Grande quippe peccatum est, et ira furoris Domini imminet super Israel.
對他們說:「不可將俘虜帶到這裏來,因為你們想使我們得罪上主,來增加我們的罪惡和過犯! 我們的過犯已經夠重了,上主的震怒已臨於以色列。」
14 Dimiseruntque viri bellatores prædam, et universa quæ ceperant coram principibus, et omni multitudine.
軍隊立即將擄來的人和搶來的財物,留在首領和全會眾面前。
15 Steteruntque viri, quos supra memoravimus, et apprehendentes captivos, omnesque qui nudi erant, vestierunt de spoliis: cumque vestissent eos, et calceassent, et refecissent cibo ac potu, unxissentque propter laborem, et adhibuissent eis curam: quicumque ambulare non poterant, et erant imbecillo corpore, imposuerunt eos iumentis, et adduxerunt Iericho Civitatem Palmarum ad fratres eorum, ipsique reversi sunt in Samariam.
以上題名的那幾個人便起來,領去被擄的人,其中有赤身的,便從所掠取的財物中,取出衣服來給他們穿,給他們鞋穿,又給他們吃喝,且給他們擦油;又將所有軟弱的人,放在驢上,送到稷櫚城耶里哥,他們的弟兄那裏;以後,便回了撒瑪黎雅。[阿哈次四面受敵]
16 Tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum, postulans auxilium.
那時,阿哈次派人去亞述王那裏求救,
17 Veneruntque Idumæi, et percusserunt multos ex Iuda, et ceperunt prædam magnam.
因為厄東人又來攻打猶大,擄去了許多人民;
18 Philisthiim quoque diffusi sunt per urbes campestres, et ad Meridiem Iuda: ceperuntque Bethsames, et Aialon, et Gaderoth, Socho quoque, et Thamnan, et Gamzo, cum viculis suis, et habitaverunt in eis.
培肋舍特人也侵入平原的城市和猶大的南方,佔領了貝特舍默士、阿雅隆、革德洛特、索苛及其四郊村鎮、提默納及其四郊村鎮、基默左及其四郊村鎮,並住在那裏。
19 Humiliaverat enim Dominus Iudam propter Achaz regem Iuda, eo quod nudasset eum auxilio, et contemptui habuisset Dominum.
由於猶大王阿哈次在猶大肆無忌憚,背叛了上主,因此,上主壓伏了猶大。
20 Adduxitque contra eum Thelgathphalnasar regem Assyriorum, qui et afflixit eum, et nullo resistente vastavit.
亞述王提革拉特丕肋色爾到了他那裏,不但沒有協助,反而壓迫了他。
21 Igitur Achaz spoliata domo Domini, et domo regum, ac principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit.
阿哈次強奪了上主殿內、王宮以及群臣家中的財寶,奉送給亞述王,但無濟於事。[阿哈次惡上加惡]
22 Insuper et tempore angustiæ suæ auxit contemptum in Dominum, ipse per se rex Achaz,
阿哈次王這個人越在困難之時,越發背叛上主,
23 immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis, et dixit: dii regum Syriæ auxiliantur eis, quos ego placabo hostiis, et aderunt mihi, cum econtrario ipsi fuerint ruinæ ei, et universo Israel.
他竟祭祀打敗了他的大馬士革的神說:「阿蘭王的神,既協助了阿蘭人,我也向他們獻祭,好使他們也協助我。」但是那些神卻使他與以色列民眾陷於滅亡。
24 Direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei, atque confractis, clausit ianuas templi Dei, et fecit sibi altaria in universis angulis Ierusalem.
阿哈次又將上主殿內的器皿收集起來,將上主殿內的器皿予以粉碎,將上主殿宇的門封鎖,在耶路撒冷每個角落設立祭壇,
25 In omnibus quoque urbibus Iuda extruxit aras ad cremandum thus, atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum.
在猶大各城建立丘壇,向外邦的神焚香,這樣激起了上主,他祖先的天主的震怒。[阿哈次逝世]
26 Reliqua autem sermonum eius, et omnium operum suorum priorum et novissimorum scripta sunt in Libro regum Iuda et Israel.
阿哈次其餘的事蹟和他行的一切,前前後後,都記載在猶大和以色列列王實錄上。
27 Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate Ierusalem: neque enim receperunt eum in sepulchra regum Israel. Regnavitque Ezechias filius eius pro eo.
阿哈次與祖先同眠,葬在耶路撒冷城內,但沒有將他葬在以色列王陵內。他的兒子希則克雅繼位為王。

< Ii Paralipomenon 28 >