< Ii Paralipomenon 21 >
1 Dormivit autem Iosaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in Civitate David: regnavitque Ioram filius eius pro eo.
約沙法與他列祖同睡,葬在大衛城他列祖的墳地裏。他兒子約蘭接續他作王。
2 Qui habuit fratres filios Iosaphat, Azariam, et Iahiel, et Zachariam, et Azariam, et Michael, et Saphatiam. Omnes hi, filii Iosaphat regis Iuda.
約蘭有幾個兄弟,就是約沙法的兒子亞撒利雅、耶歇、撒迦利雅、亞撒利雅、米迦勒、示法提雅。這都是猶大王約沙法的兒子。
3 Deditque eis pater suus multa munera argenti, et auri, et pensitationes, cum civitatibus munitissimis in Iuda: regnum autem tradidit Ioram, eo quod esset primogenitus.
他們的父親將許多金銀、財寶,和猶大地的堅固城賜給他們;但將國賜給約蘭,因為他是長子。
4 Surrexit ergo Ioram super regnum patris sui: cumque se confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio, et quosdam de principibus Israel.
約蘭興起坐他父的位,奮勇自強,就用刀殺了他的眾兄弟和以色列的幾個首領。
5 Triginta duorum annorum erat Ioram cum regnare cœpisset: et octo annis regnavit in Ierusalem.
約蘭登基的時候年三十二歲,在耶路撒冷作王八年。
6 Ambulavitque in viis regum Israel, sicut egerat domus Achab: filia quippe Achab erat uxor eius, et fecit malum in conspectu Domini.
他行以色列諸王的道,與亞哈家一樣;因他娶了亞哈的女兒為妻,行耶和華眼中看為惡的事。
7 Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum, quod inierat cum eo: et quia promiserat ut daret ei lucernam, et filiis eius omni tempore.
耶和華卻因自己與大衛所立的約,不肯滅大衛的家,照他所應許的,永遠賜燈光與大衛和他的子孫。
8 In diebus illis rebellavit Edom, ne esset subditus Iudæ, et constituit sibi regem.
約蘭年間,以東人背叛猶大,脫離他的權下,自己立王。
9 Cumque transisset Ioram cum principibus suis, et cuncto equitatu, qui erat secum, surrexit nocte, et percussit Edom qui se circumdederat, et omnes duces equitatus eius.
約蘭就率領軍長和所有的戰車,夜間起來,攻擊圍困他的以東人和車兵長。
10 Attamen rebellavit Edom, ne esset sub ditione Iuda usque ad hanc diem: eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius. Dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum:
這樣,以東人背叛猶大,脫離他的權下,直到今日。那時,立拿人也背叛了,因為約蘭離棄耶和華-他列祖的上帝。
11 insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Iuda, et fornicari fecit habitatores Ierusalem, et prævaricari Iudam.
他又在猶大諸山建築邱壇,使耶路撒冷的居民行邪淫,誘惑猶大人。
12 Allatæ sunt autem ei litteræ ab Elia propheta, in quibus scriptum erat: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Quoniam non ambulasti in viis Iosaphat patris tui, et in viis Asa regis Iuda,
先知以利亞達信與約蘭說:「耶和華-你祖大衛的上帝如此說:『因為你不行你父約沙法和猶大王亞撒的道,
13 sed incessisti per iter regum Israel, et fornicari fecisti Iudam, et habitatores Ierusalem, imitatus fornicationem domus Achab, insuper et fratres tuos domum patris tui, meliores te occidisti:
乃行以色列諸王的道,使猶大人和耶路撒冷的居民行邪淫,像亞哈家一樣,又殺了你父家比你好的諸兄弟。
14 ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo, et filiis, et uxoribus tuis, universaque substantia tua.
故此,耶和華降大災與你的百姓和你的妻子、兒女,並你一切所有的。
15 Tu autem ægrotabis pessimo languore uteri tui, donec egrediantur vitalia tua paulatim per singulos dies.
你的腸子必患病,日加沉重,以致你的腸子墜落下來。』」
16 Suscitavit ergo Dominus contra Ioram spiritum Philisthinorum, et Arabum, qui confines sunt Æthiopibus.
以後,耶和華激動非利士人和靠近古實的阿拉伯人來攻擊約蘭。
17 Et ascenderunt in Terram Iuda, et vastaverunt eam, diripueruntue cunctam substantiam, quæ inventa est in domo regis, insuper et filios eius, et uxores: nec remansit ei filius, nisi Ioachaz, qui minimus natu erat.
他們上來攻擊猶大,侵入境內,擄掠了王宮裏所有的財貨和他的妻子、兒女,除了他小兒子約哈斯之外,沒有留下一個兒子。
18 Et super hæc omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili.
這些事以後,耶和華使約蘭的腸子患不能醫治的病。
19 Cumque diei succederet dies, et temporum spatia volverentur, duorum annorum expletus est circulus: et sic longa consumptus tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter, et vita caruit. Mortuusque est in infirmitate pessima, et non fecit ei populus secundum morem combustionis, exequias, sicut fecerat maioribus eius.
他患此病纏綿日久,過了二年,腸子墜落下來,病重而死。他的民沒有為他燒甚麼物件,像從前為他列祖所燒的一樣。
20 Triginta duorum annorum fuit, cum regnare cœpisset, et octo annis regnavit in Ierusalem. Ambulavitque non recte, et sepelierunt eum in Civitate David: verumtamen non in sepulchro regum.
約蘭登基的時候年三十二歲,在耶路撒冷作王八年。他去世無人思慕,眾人葬他在大衛城,只是不在列王的墳墓裏。