< Ii Paralipomenon 19 >
1 Reversus est autem Iosaphat rex Iuda in domum suam pacifice in Ierusalem.
2 Cui occurrit Iehu filius Henani Videns, et ait ad eum: Impio præbes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia iungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris:
3 sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Iuda, et præparaveris cor tuum ut requireres Dominum Deum patrum tuorum.
4 Habitavit ergo Iosaphat in Ierusalem: rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim, et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum.
5 Constituitque iudices terræ in cunctis civitatibus Iuda munitis per singula loca,
6 et præcipiens iudicibus, Videte, ait, quid faciatis: non enim hominis exercetis iudicium, sed Domini: et quodcumque iudicaveritis, in vos redundabit.
7 Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite: non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum.
8 In Ierusalem quoque constituit Iosaphat Levitas, et Sacerdotes, et principes familiarum ex Israel, ut iudicium et causam Domini iudicarent habitatoribus eius.
9 Præcepitque eis, dicens: Sic agetis in timore Domini fideliter et corde perfecto.
10 Omnem causam, quæ venerit ad vos fratrum vestrorum, qui habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem, ubicumque quæstio est de lege, de mandato, de ceremoniis, de iustificationibus: ostendite eis, ut non peccent in Dominum, et ne veniat ira super vos et super fratres vestros: sic ergo agentes non peccabitis.
11 Amarias autem sacerdos et pontifex vester, in his, quæ ad Deum pertinent, præsidebit: porro Zabadias filius Ismahel, qui est dux in domo Iuda, super ea opera erit, quæ ad regis officium pertinent: habetisque magistros Levitas coram vobis, confortamini, et agite diligenter, et erit Dominus vobiscum in bonis.