< I Samuelis 8 >
1 Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos iudices Israel.
factum est autem cum senuisset Samuhel posuit filios suos iudices Israhel
2 Fuitque nomen filii eius primogeniti Ioel: et nomen secundi Abia, iudicum in Bersabee.
fuitque nomen filii eius primogeniti Iohel et nomen secundi Abia iudicum in Bersabee
3 Et non ambulaverunt filii illius in viis eius: sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt iudicium.
et non ambulaverunt filii illius in viis eius sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt iudicium
4 Congregati ergo universi maiores natu Israel, venerunt ad Samuelem in Ramatha.
congregati ergo universi maiores natu Israhel venerunt ad Samuhel in Ramatha
5 Dixeruntque ei: Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis: constitue nobis regem, ut iudicet nos, sicut et universæ habent nationes.
dixeruntque ei ecce tu senuisti et filii tui non ambulant in viis tuis constitue nobis regem ut iudicet nos sicut universae habent nationes
6 Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: Da nobis regem, ut iudicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum.
displicuitque sermo in oculis Samuhelis eo quod dixissent da nobis regem ut iudicet nos et oravit Samuhel Dominum
7 Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi. Non enim te abiecerunt, sed me, ne regnem super eos.
dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi non enim te abiecerunt sed me ne regnem super eos
8 Iuxta omnia opera sua, quæ fecerunt a die qua eduxi eos de Ægypto usque ad diem hanc: sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi.
iuxta omnia opera sua quae fecerunt a die qua eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis sic faciunt etiam tibi
9 Nunc ergo vocem eorum audi: verumtamen contestare eos, et prædic eis ius regis, qui regnaturus est super eos.
nunc ergo audi vocem eorum verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis qui regnaturus est super eos
10 Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem,
dixit itaque Samuhel omnia verba Domini ad populum qui petierat a se regem
11 et ait: Hoc erit ius regis, qui imperaturus est vobis: filios vestros tollet, et ponet in curribus suis, facietque sibi equites et præcursores quadrigarum suarum,
et ait hoc erit ius regis qui imperaturus est vobis filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites et praecursores quadrigarum suarum
12 et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum.
et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorum
13 Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas.
filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias et panificas
14 Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis.
agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis
15 Sed et segetes vestras, et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis.
sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit ut det eunuchis et famulis suis
16 Servos etiam vestros, et ancillas, et iuvenes optimos, et asinos, auferet, et ponet in opere suo.
servos etiam vestros et ancillas et iuvenes optimos et asinos auferet et ponet in opere suo
17 Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi.
greges vestros addecimabit vosque eritis ei servi
18 Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis: et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem.
et clamabitis in die illa a facie regis vestri quem elegistis vobis et non exaudiet vos Dominus in die illa
19 Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt: Nequaquam: rex enim erit super nos,
noluit autem populus audire vocem Samuhel sed dixerunt nequaquam rex enim erit super nos
20 et erimus nos quoque sicut omnes Gentes: et iudicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis.
et erimus nos quoque sicut omnes gentes et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis
21 Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini.
et audivit Samuhel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini
22 Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem eorum, et constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Israel: Vadat unusquisque in civitatem suam.
dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem eorum et constitue super eos regem et ait Samuhel ad viros Israhel vadat unusquisque in civitatem suam