< I Samuelis 25 >

1 Mortuus est autem Samuel, et congregatus est universus Israel, et planxerunt eum, et sepelierunt eum in domo sua in Ramatha. Consurgensque David descendit in desertum Pharan.
撒烏耳死後,全以色列人集會,舉喪哀悼他,把他埋葬在他的故鄉辣瑪。以後,達味起身,下到瑪紅曠野。
2 Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio eius in Carmelo, et homo ille magnus nimis: erantque ei oves tria millia, et mille capræ: et accidit ut tonderetur grex eius in Carmelo.
在瑪紅有個人,他的產業都在加爾默耳,是個很富的人,有綿羊三千,山羊一千。那時他正在爾默耳剪羊毛。
3 Nomen autem viri illius erat Nabal: et nomen uxoris eius Abigail. Eratque mulier illa prudentissima et speciosa: porro vir eius durus, et pessimus, et malitiosus: erat autem de genere Caleb.
這人名叫納巴耳,他的妻子名叫阿彼蓋耳;妻子聰慧美麗,丈夫卻是粗暴,行為惡劣,是加肋布族人。
4 Cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum,
達味在曠野裏聽說納巴耳正在剪羊毛,
5 misit decem iuvenes, et dixit eis: Ascendite in Carmelum, et venietis ad Nabal, et salutabitis eum ex nomine meo pacifice.
就打發十五個少年人去,向他們說:「你們上加爾默耳去,去見納巴耳,代我向他請安,
6 Et dicetis: Sit fratribus meis, et tibi pax, et domui tuæ pax, et omnibus, quæcumque habes, sit pax.
對他這樣說:你好! 望你平安,望你全家平安,也望你所有的一切平安!
7 Audivi quod tonderent pastores tui, qui erant nobiscum in deserto: numquam eis molesti fuimus, nec aliquando defuit quidquam eis de grege, omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo.
現今我聽說你正剪羊毛;你的牧童和我們在一起時,我們沒有難為過他們,他們住在加爾默耳的時候,從來沒有失落過什麼。
8 Interroga pueros tuos, et indicabunt tibi. Nunc ergo inveniant pueri tui gratiam in oculis tuis: in die enim bona venimus. Quodcumque invenerit manus tua, da servis tuis, et filio tuo David.
你可問你的僕人,他們入會告訴你。為此,希望這些子年人在你眼蒙恩,因為我們正逢節日來到你這裏,請你把手中能給的東西,賜給你的僕人和你兒子達味」。
9 Cumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia verba hæc ex nomine David: et siluerunt.
達味的少年人就到了納巴耳那裏,代達味把上述的話都給納巴耳說了,等待答覆。
10 Respondens autem Nabal pueris David, ait: Quis est David? Et quis est filius Isai? Hodie increverunt servi qui fugiunt dominos suos.
納巴耳卻回答達味的少年人說:「達味是誰﹖葉瑟的兒子是什麼人﹖今天逃避主人的奴隸太多了!
11 Tollam ergo panes meos, et aquas meas, et carnes pecorum, quæ occidi tonsoribus meis, et dabo viris quos nescio unde sint?
難道要我把我的餅和水,為剪毛的人所預備的肉,拿來給那些我不知道是從哪裏來的人嗎﹖」
12 Regressi sunt itaque pueri David per viam suam, et reversi venerunt, et nunciaverunt ei omnia verba quæ dixerat.
達味的少年人就原路回去,把這些話都給達味回報了。
13 Tunc ait David pueris suis: Accingatur unusquisque gladio suo. Et accincti sunt singuli gladiis suis, accinctusque est et David ense suo: et secuti sunt David quasi quadringenti viri: porro ducenti remanserunt ad sarcinas.
達味就吩咐他的人說:「每人佩上刀! 」各人就佩上刀;約有四百人,跟達味上去,留下二百人看守輜重。
14 Abigail autem uxori Nabal nunciavit unus de pueris suis, dicens: Ecce David misit nuncios de deserto, ut benedicerent domino nostro: et aversatus est eos.
有個納巴耳的僕人告訴納巴耳的妻子阿彼蓋耳說:「達味從曠野派來了使者向我們主人請安,他竟侮辱他們。
15 Homines isti, boni satis fuerant nobis, et non molesti: nec quidquam aliquando periit omni tempore, quo fuimus conversati cum eis in deserto:
那些人原來待我們很好,總沒有騷擾過我們;當我們在田野間同他們在一起時,總沒有失落過什麼。
16 pro muro erant nobis tam in nocte quam in die, omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges.
我們同他們一起放羊的時期內,不分畫夜,他們常作我們的護衛。
17 Quam ob rem considera, et recogita quid facias: quoniam completa est malitia adversum virum tuum, et adversum domum tuam, et ipse est filius Belial, ita ut nemo possit ei loqui.
現今,請妳恩量一下,看妳應作什麼,因為達味已決定要加害我們的主人和他的全家,而主人又脾氣暴燥,無法同他交談」。
18 Festinavit igitur Abigail, et tulit ducentos panes, et duos utres vini, et quinque arietes coctos, et quinque sata polentæ, et centum ligaturas uvæ passæ, et ducentas massas caricarum, et posuit super asinos:
阿彼蓋耳急忙拿了二百個餅,兩皮囊酒,五隻宰好的羊,五「色阿」炒過的麥子,一百串乾葡萄,二百無無花果糕餅,放在幾匹驢上,
19 dixitque pueris suis: Præcedite me: ecce, ego post tergum sequar vos: viro autem suo Nabal non indicavit.
對僕人說:「你們走在我前面,跟著你們去」。她並沒有將這事告訴她丈夫納巴耳。
20 Cum ergo ascendisset asinum, et descenderet ad radices montis, David et viri eius descendebant in occursum eius: quibus et illa occurrit.
她騎著驢,由山嶺後面上來,同時達味帶著他的人也向著她走來,與她相遇。
21 Et ait David: Vere frustra servavi omnia quæ huius erant in deserto, et non periit quidquam de cunctis quæ ad eum pertinebant: et reddidit mihi malum pro bono.
達味正思量說:「我白白地在曠野中保護了這些人的一切,使他所有的一點也未受損失,他竟對我以惡報德。
22 Hæc faciat Deus inimicis David, et hæc addat, si reliquero de omnibus quæ ad ipsum pertinent usque mane, mingentem ad parietem.
若我把這人的一切和所有的男人還存留到天亮,就望上主這樣懲罰我達味! 」
23 Cum autem vidisset Abigail David, festinavit, et descendit de asino, et procidit coram David super faciem suam, et adoravit super terram,
阿彼蓋耳一看見達味,急速由驢上跳下,俯伏在達味前,屈膝下拜,
24 et cecidit ad pedes eius, et dixit: In me sit, domine mi, hæc iniquitas: loquatur, obsecro, ancilla tua in auribus tuis: et audi verba famulæ tuæ.
跪在達味足前說:「我主! 這過錯全歸於我,讓你的婢女向你進一言,請你垂聽你婢女的話。
25 Ne ponat, oro, dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal: quoniam secundum nomen suum stultus est, et stultitia est cum eo: ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos, domine mi, quos misisti.
請我主別將這人的事放在心上! 他脾氣急燥,是個糊塗人,他名叫「納巴耳」,真名實相符,他的確昏愚。至於我,你婢女卻沒有見我主派來的少年。
26 Nunc ergo domine mi, vivit Dominus, et vivit anima tua, qui prohibuit te ne venires in sanguinem, et salvavit manum tuam tibi: et nunc fiant sicut Nabal inimici tui, et qui quærunt domino meo malum.
我主,我現今指著永生的上主和你起誓:是上主防止了你,不使你流人的血,也不使你親手報仇。從此,願你的仇敵和想加害我主人的人,都像納巴耳一樣!
27 Quapropter suscipe benedictionem hanc, quam attulit ancilla tua tibi domino meo: et da pueris qui sequuntur te dominum meum.
現今,請你把你婢女給我主帶來的禮物,賞給隨從我主的僕人。
28 Aufer iniquitatem famulæ tuæ: faciens enim faciet Dominus tibi domino meo domum fidelem, quia prælia Domini, domine mi, tu præliaris: malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitæ tuæ.
請你原諒你婢女的過錯! 的確,上主要給我主建立一堅固的王朝,因為我主打是上主的仗,並且,你一生也沒有什麼過錯。
29 Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, et quærens animam tuam, erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium, apud Dominum Deum tuum: porro inimicorum tuorum anima rotabitur, quasi in impetu et circulo fundæ.
縱然有人起來迫害你的性命,但我主的生命是保存在上主,你的天主的錦囊中;至於你敵人的性命,上主卻用投石器將他們拋掉。
30 Cum ergo fecerit Dominus tibi domino meo omnia quæ locutus est bona de te, et constituerit te ducem super Israel,
當上主對我主作了衪所說的一切好事,立你作以色列的元首時,
31 non erit tibi hoc in singultum, et in scrupulum cordis domino meo, quod effuderis sanguinem innoxium, aut ipse te ultus fueris: et cum benefecerit Dominus domino meo, recordaberis ancillæ tuæ.
我主不將不會流了無辜者的向,或因親手雪恨,而感到心中不安,良心有愧。當上主恩待我主時,望你不要忘了你的婢女」。
32 Et ait David ad Abigail: Benedictus Dominus Deus Israel, qui misit hodie te in occursum meum, et benedictum eloquium tuum,
達味向阿彼蓋耳說:「上主,以色列的天主,是可讚頌的! 感謝衪今天派妳來迎接我。
33 et benedicta tu, quæ prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem, et ulciscerer me manu mea.
妳的聰慧是可讚美的,妳也是可讚美的,因為妳阻止了我傾流人血,親手復仇。
34 Alioquin vivit Dominus Deus Israel, qui prohibuit me ne malum facerem tibi: nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam, mingens ad parietem.
我指著那阻止我加害妳的上主,以色列的永生天主起誓:假使妳沒有急速來迎接我,明天天亮,一個男子也不會給納巴耳留下」。
35 Suscepit ergo David de manu eius omnia quæ attulerat ei, dixitque ei: Vade pacifice in domum tuam, ecce audivi vocem tuam, et honoravi faciem tuam.
達味從她手中接過她所帶來一切,向她說:「現在,妳可平安回到妳家裏去。看,我聽從了妳的勸告,顧全了妳的面子」。
36 Venit autem Abigail ad Nabal: et ecce erat ei convivium in domo eius, quasi convivium regis, et cor Nabal iucundum: erat enim ebrius nimis: et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque mane.
阿彼蓋耳回到納巴耳那裏,他正在家中設了像君王的盛宴。納巴耳心中非常快活,吃得大醉,直到早晨天亮,阿彼蓋耳一點也沒有將這事告訴他。
37 Diluculo autem cum digessisset vinum Nabal, indicavit ei uxor sua verba hæc, et emortuum est cor eius intrinsecus, et factus est quasi lapis.
第二天早晨,納巴耳酒醒了,他的妻子便將發生的事告訴了他;他一聽這話,嚇得魂不附體,呆如頑石。
38 Cumque pertransissent decem dies, percussit Dominus Nabal, et mortuus est.
大約過了十天,上主攻擊了納巴耳,他就死了。
39 Quod cum audisset David mortuum Nabal, ait: Benedictus Dominus, qui iudicavit causam opprobrii mei de manu Nabal, et servum suum custodivit a malo, et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius. Misit ergo David, et locutus est ad Abigail, ut sumeret eam sibi in uxorem.
達味聽說納巴耳死了,就說道:「上主應受讚美,因為衪給我伸了冤,洗淨了我由納巴耳所受淩辱,防止了衪的僕人行惡;上主把納巴耳的罪惡歸在他自己頭上」。以後,達味派人對阿彼蓋耳說要娶她為妻。
40 Et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum, et locuti sunt ad eam, dicentes: David misit nos ad te, ut accipiat te sibi in uxorem.
達味的僕人到了加爾默耳,來見阿彼蓋耳,對她說:「達味派我們到妳這裏來,為迎娶妳做他的妻子」。
41 Quæ consurgens, adoravit prona in terram, et ait: Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei.
她就起來,俯伏在地,下拜說:「你的婢女情願作奴隸,給我主人的僕人洗腳」。
42 Et festinavit, et surrexit Abigail, et ascendit super asinum, et quinque puellæ ierunt cum ea, pedissequæ eius, et secuta est nuncios David: et facta est illi uxor.
阿彼蓋耳遂急速起來,騎上驢,帶了她的五個婢女作陪,跟隨達味的使者去,作了他的妻子。
43 Sed et Achinoam accepit David de Iezrael: et fuit utraque uxor eius.
那時達味已娶了依次勒耳人阿希諾罕為妻;她們二戈同作達味的妻子。
44 Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David Phalti, filio Lais, qui erat de Gallim.
那時,撒烏耳已把他的女身兒,達味的妻子米加耳,嫁給了加林人拉依士的兒子帕耳提。

< I Samuelis 25 >