< I Samuelis 22 >

1 Abiit ergo David inde, et fugit in speluncam Odollam. Quod cum audissent fratres eius, et omnis domus patris eius, descenderunt ad eum illuc.
داوود از جَت فرار کرده، به غار عدولام رفت و طولی نکشید که در آنجا برادران و سایر بستگانش به او ملحق شدند.
2 Et convenerunt ad eum omnes, qui erant in angustia constituti, et oppressi ære alieno, et amaro animo: et factus est eorum princeps, fueruntque cum eo quasi quadringenti viri.
همچنین تمام کسانی که رنجدیده، قرضدار و ناراضی بودند نزد وی جمع شدند. تعداد آنها به چهارصد نفر می‌رسید و داوود رهبر آنها شد.
3 Et profectus est David inde in Maspha, quæ est Moab: et dixit ad regem Moab: Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus.
بعد داوود به مصفهٔ موآب رفته، به پادشاه موآب گفت: «خواهش می‌کنم اجازه دهید پدر و مادرم در اینجا با شما زندگی کنند تا ببینم خدا برای من چه خواهد کرد.»
4 Et reliquit eos ante faciem regis Moab: manseruntque apud eum cunctis diebus, quibus David fuit in præsidio.
پس آنها را نزد پادشاه موآب برد. در تمام مدتی که داوود در مخفیگاه زندگی می‌کرد، آنها در موآب به سر می‌بردند.
5 Dixitque Gad propheta ad David: Noli manere in præsidio, proficiscere, et vade in Terram Iuda. Et profectus est David, et venit in saltum Hereth.
روزی جاد نبی نزد داوود آمده، به او گفت: «از مخفیگاه بیرون بیا و به سرزمین یهودا برگرد.» پس داوود به جنگل حارث رفت.
6 Et audivit Saul quod apparuisset David, et viri qui erant cum eo. Saul autem cum maneret in Gabaa, et esset in nemore, quod est in Rama, hastam manu tenens, cunctique servi eius circumstarent eum,
یک روز شائول بر تپه‌ای در جِبعه زیر درخت بلوطی نشسته و نیزه‌اش در دستش بود و افرادش در اطراف او ایستاده بودند. به او خبر دادند که داوود و افرادش پیدا شده‌اند.
7 ait ad servos suos qui assistebant ei: Audite nunc filii Iemini: numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas, et universos vos faciet tribunos, et centuriones:
شائول به افرادش گفت: «ای مردان بنیامین گوش دهید! آیا فکر می‌کنید پسر یَسا مزارع و تاکستانها به شما خواهد داد و همهٔ شما را افسران سپاه خود خواهد ساخت؟
8 quoniam coniurastis omnes adversum me, et non est qui mihi renunciet, maxime cum et filius meus fœdus inierit cum filio Isai? Non est qui vicem meam doleat ex vobis, nec qui annunciet mihi: eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me, insidiantem mihi usque hodie.
آیا برای این چیزهاست که شما بر ضد من توطئه کرده‌اید؟ چرا هیچ‌کدام از شما به من نگفتید که پسرم با پسر یَسا پیمان بسته است؟ کسی از شما به فکر من نیست و به من نمی‌گوید که خدمتگزار من داوود به ترغیب پسرم قصد کشتن مرا دارد!»
9 Respondens autem Doeg Idumæus, qui assistebat, et erat primus inter servos Saul: Vidi, inquit, filium Isai in Nobe apud Achimelech filium Achitob sacerdotem.
آنگاه دوآغ ادومی که در کنار افراد شائول ایستاده بود چنین گفت: «وقتی من در نوب بودم، پسر یَسا را دیدم که با اخیملک کاهن صحبت می‌کرد. اخیملک دعا کرد تا خواست خداوند را برای داوود بداند. بعد به او خوراک داد و شمشیر جُلیات فلسطینی را نیز در اختیارش گذاشت.»
10 Qui consuluit pro eo Dominum, et cibaria dedit ei: sed et gladium Goliath Philisthæi dedit illi.
11 Misit ergo rex ad accersendum Achimelech sacerdotem filium Achitob, et omnem domum patris eius, sacerdotum, qui erant in Nobe, qui universi venerunt ad regem.
شائول فوری اخیملک کاهن و بستگانش را که کاهنان نوب بودند احضار نمود. وقتی آمدند شائول گفت: «ای اخیملک، پسر اخیتوب، گوش کن!» اخیملک گفت: «بله قربان، گوش به فرمانم.»
12 Et ait Saul ad Achimelech: Audi fili Achitob. Qui respondit: Præsto sum, domine.
13 Dixitque ad eum Saul: Quare coniurastis adversum me, tu et filius Isai, et dedisti ei panes et gladium, et consuluisti pro eo Deum, ut consurgeret adversum me, insidiator usque hodie permanens?
شائول گفت: «چرا تو و پسر یَسا علیه من توطئه چیده‌اید؟ چرا خوراک و شمشیر به او دادی و برای او از خدا هدایت خواستی؟ او بر ضد من برخاسته است و در کمین من می‌باشد تا مرا بکشد.»
14 Respondensque Achimelech regi, ait: Et quis in omnibus servis tuis, sicut David fidelis, et gener regis, et pergens ad imperium tuum, et gloriosus in domo tua?
اخیملک پاسخ داد: «اما ای پادشاه، آیا در بین همهٔ خدمتگزارانتان شخصی وفادارتر از داوود که داماد شماست یافت می‌شود؟ او فرماندهٔ گارد سلطنتی و مورد احترام درباریان است!
15 Num hodie cœpi pro eo consulere Deum? Absit hoc a me: ne suspicetur rex adversus servum suum rem huiuscemodi, in universa domo patris mei: non enim scivit servus tuus quidquam super hoc negotio, vel modicum vel grande.
دعای من برای او چیز تازه‌ای نیست. غلامت و خاندانش را در این مورد مقصر ندانید، زیرا اطلاعی از چگونگی امر نداشتم.»
16 Dixitque rex: Morte morieris Achimelech, tu, et omnis domus patris tui.
پادشاه فریاد زد: «ای اخیملک، تو و تمام خاندانت باید کشته شوید!»
17 Et ait rex emissariis qui circumstabant eum: Convertimini, et interficite sacerdotes Domini: nam manus eorum cum David est: scientes quod fugisset, et non indicaverunt mihi. Noluerunt autem servi regis extendere manus suas in sacerdotes Domini.
آنگاه به گارد محافظ خود گفت: «تمام این کاهنان خداوند را بکشید، زیرا همهٔ آنها با داوود همدست هستند. آنها می‌دانستند که داوود از دست من گریخته است، ولی چیزی به من نگفتند!» اما سربازان جرأت نکردند دست خود را به خون کاهنان خداوند آلوده کنند.
18 Et ait rex ad Doeg: Convertere tu, et irrue in sacerdotes. Conversusque Doeg Idumæus, irruit in sacerdotes, et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo.
پادشاه به دوآغ ادومی گفت: «تو این کار را انجام بده.» دوآغ برخاست و همه را کشت. قربانیان، هشتاد و پنج نفر بودند و لباسهای رسمی کاهنان را بر تن داشتند.
19 Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii, viros et mulieres, et parvulos, et lactentes, bovemque et asinum, et ovem in ore gladii.
سپس به دستور شائول به نوب، شهر کاهنان رفته، تمام مردان، زنان، اطفال شیرخواره، و حتی گاوها، الاغها و گوسفندها را از بین برد.
20 Evadens autem unus filius Achimelech, filii Achitob, cuius nomen erat Abiathar, fugit ad David,
فقط اَبیّاتار، یکی از پسران اخیملک جان به در برد و نزد داوود فرار کرد.
21 et annunciavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini.
او به داوود خبر داد که شائول کاهنان خداوند را کشته است.
22 Et ait David ad Abiathar: Sciebam in die illa, quod cum ibi esset Doeg Idumæus, procul dubio annunciaret Sauli: ego sum reus omnium animarum patris tui.
داوود گفت: «وقتی دوآغ را در آنجا دیدم فهمیدم به شائول خبر می‌دهد. در حقیقت من باعث کشته شدن خاندان پدرت شدم.
23 Mane mecum, ne timeas: si quis quæsierit animam meam, quæret et animam tuam, mecumque servaberis.
حال، پیش من بمان و نترس. هر که قصد کشتن تو را دارد، دنبال من هم هست. تو پیش من در امان خواهی بود.»

< I Samuelis 22 >