< Petri I 3 >
1 Similiter et mulieres subditæ sint viris suis: ut et si qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant,
2 considerantes in timore castam conversationem vestram.
3 Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus:
4 sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.
5 Sic enim aliquando et sanctæ mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subiectæ propriis viris.
6 Sicut Sara obediebat Abrahæ, dominum eum vocans: cuius estis filiæ benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem.
7 Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et coheredibus gratiæ vitæ: ut non impediantur orationes vestræ.
8 In fine autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles:
9 non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed econtrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate possideatis.
10 Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coerceat linguam suam a malo, et labia eius ne loquantur dolum.
11 Declinet a malo, et faciat bonum: inquirat pacem, et sequatur eam:
12 Quia oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum: Vultus autem Domini super facientes mala.
13 Et quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis?
14 Sed et si quid patimini propter iustitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini.
15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe.
16 Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam: ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.
17 Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes.
18 Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem Spiritu.
19 In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens prædicavit:
20 qui increduli fuerant aliquando, quando expectabant Dei patientiam in diebus Noe, cum fabricaretur arca: in qua pauci, id est octo animæ salvæ factæ sunt per aquam.
21 Quod et vos nunc similis formæ salvos fecit baptisma: non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi,
22 qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitæ æternæ heredes efficeremur: profectus in cælum subiectis sibi Angelis, et potestatibus, et virtutibus.
A Dove is Sent Forth from the Ark