< I Regum 1 >
1 Et rex David senuerat, habebatque ætatis plurimos dies: cumque operiretur vestibus, non calefiebat.
Et rex David senuerat, habebatque aetatis plurimos dies: cumque operiretur vestibus, non calefiebat.
2 Dixerunt ergo ei servi sui: Quæramus domino nostro regi adolescentulam virginem, et stet coram rege, et foveat eum, dormiatque in sinu suo, et calefaciat dominum nostrum regem.
Dixerunt ergo ei servi sui: Quaeramus domino nostro regi adolescentulam virginem, et stet coram rege, et foveat eum, dormiatque in sinu suo, et calefaciat dominum nostrum regem.
3 Quæsierunt igitur adolescentulam speciosam in omnibus finibus Israel, et invenerunt Abisag Sunamitidem, et adduxerunt eam ad regem.
Quaesierunt igitur adolescentulam speciosam in omnibus finibus Israel, et invenerunt Abisag Sunamitidem, et adduxerunt eam ad regem.
4 Erat autem puella pulchra nimis, dormiebatque cum rege, et ministrabat ei, rex vero non cognovit eam.
Erat autem puella pulchra nimis, dormiebatque cum rege, et ministrabat ei, rex vero non cognovit eam.
5 Adonias autem filius Haggith elevabatur, dicens: Ego regnabo. Fecitque sibi currus et equites, et quinquaginta viros, qui currerent ante eum.
Adonias autem filius Haggith elevabatur, dicens: Ego regnabo. Fecitque sibi currus et equites, et quinquaginta viros, qui currerent ante eum.
6 Nec corripuit eum pater suus aliquando, dicens: Quare hoc fecisti? Erat autem et ipse pulcher valde, secundus natu post Absalom.
Nec corripuit eum pater suus aliquando, dicens: Quare hoc fecisti? Erat autem et ipse pulcher valde, secundus natu post Absalom.
7 Et sermo ei cum Ioab filio Sarviæ, et cum Abiathar sacerdote, qui adiuvabant partes Adoniæ.
Et sermo ei cum Ioab filio Sarviae, et cum Abiathar sacerdote, qui adiuvabant partes Adoniae.
8 Sadoc vero sacerdos, et Banaias filius Ioiadæ, et Nathan propheta, et Semei et Rei, et robur exercitus David non erat cum Adonia.
Sadoc vero sacerdos, et Banaias filius Ioiadae, et Nathan propheta, et Semei, et Cerethi et Phelethi, et robur exercitus David non erat cum Adonia.
9 Immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis, et universis pinguibus iuxta Lapidem Zoheleth, qui erat vicinus Fonti Rogel, vocavit universos fratres suos filios regis, et omnes viros Iuda servos regis.
Immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis, et universis pinguibus iuxta Lapidem zoheleth, qui erat vicinus Fonti rogel, vocavit universos fratres suos filios regis, et omnes viros Iuda servos regis.
10 Nathan autem prophetam, et Banaiam, et robustos quosque, et Salomonem fratrem suum non vocavit.
Nathan autem prophetam, et Banaiam, et robustos quosque, et Salomonem fratrem suum non vocavit.
11 Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis: Num audisti, quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat?
Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis: Num audisti, quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat?
12 Nunc ergo veni, accipe consilium a me, et salva animam tuam, filiique tui Salomonis.
Nunc ergo veni, accipe consilium a me, et salva animam tuam, filiique tui Salomonis.
13 Vade, et ingredere ad regem David, et dic ei: Nonne tu domine mi rex iurasti mihi ancillæ tuæ, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo? Quare ergo regnat Adonias?
Vade, et ingredere ad regem David, et dic ei: Nonne tu domine mi rex iurasti mihi ancillae tuae, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo? quare ergo regnat Adonias?
14 Et adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te, et complebo sermones tuos.
Et adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te, et complebo sermones tuos.
15 Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculum: rex autem senuerat nimis, et Abisag Sunamitis ministrabat ei.
Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo: rex autem senuerat nimis, et Abisag Sunamitis ministrabat ei.
16 Inclinavit se Bethsabee, et adoravit regem. Ad quam rex: Quid tibi, inquit, vis?
inclinavit se Bethsabee, et adoravit regem. Ad quam rex, Quid tibi, inquit, vis?
17 Quæ respondens, ait: domine mi, tu iurasti per Dominum Deum tuum ancillæ tuæ, Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo.
Quae respondens, ait: Domine mi, tu iurasti per Dominum Deum tuum ancillae tuae, Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo.
18 Et ecce nunc Adonias regnat, te, domine mi rex, ignorante.
Et ecce nunc Adonias regnat, te, domine mi rex, ignorante.
19 Mactavit boves, et pinguia quæque, et arietes plurimos, et vocavit omnes filios regis, Abiathar quoque sacerdotem, et Ioab principem militiæ: Salomonem autem servum tuum non vocavit.
Mactavit boves, et pinguia quaeque, et arietes plurimos, et vocavit omnes filios regis, Abiathar quoque sacerdotem, et Ioab principem militiae: Salomonem autem servum tuum non vocavit.
20 Verumtamen domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israel, ut indices eis, quis sedere debeat in solio tuo domine mi rex post te.
Verumtamen domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israel, ut indices eis, quis sedere debeat in solio tuo domine mi rex post te.
21 Eritque cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores.
Eritque cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores.
22 Adhuc illa loquente cum rege, Nathan propheta venit.
Adhuc illa loquente cum rege, Nathan propheta venit.
23 Et nunciaverunt regi, dicentes: Adest Nathan propheta. Cumque introisset in conspectu regis, et adorasset eum pronus in terram,
Et nunciaverunt regi, dicentes: Adest Nathan propheta. Cumque introisset in conspectu regis, et adorasset eum pronus in terram,
24 dixit Nathan: domine mi rex, tu dixisti: Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum?
dixit Nathan: Domine mi rex, tu dixisti: Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum?
25 Quia descendit hodie, et immolavit boves, et pinguia, et arietes plurimos, et vocavit universos filios regis et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem: illisque vescentibus, et bibentibus coram eo, et dicentibus: Vivat rex Adonias:
Quia descendit hodie, et immolavit boves, et pinguia, et arietes plurimos, et vocavit universos filios regis et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem: illisque vescentibus, et bibentibus coram eo, et dicentibus: Vivat rex Adonias:
26 Me servum tuum, et Sadoc sacerdotem, et Banaiam filium Ioiadæ, et Salomonem famulum tuum non vocavit.
Me servum tuum, et Sadoc sacerdotem, et Banaiam filium Ioiadae, et Salomonem famulum tuum non vocavit.
27 Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum, et mihi non indicasti servo tuo quis sessurus esset super thronum domini mei regis post eum?
Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum, et mihi non indicasti servo tuo quis sessurus esset super thronum domini mei regis post eum?
28 Et respondit rex David, dicens: Vocate ad me Bethsabee. Quæ cum fuisset ingressa coram rege, et stetisset ante eum,
Et respondit rex David, dicens: Vocate ad me Bethsabee. Quae cum fuisset ingressa coram rege, et stetisset ante eum,
29 iuravit rex, et ait: Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia,
iuravit rex, et ait: Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia,
30 quia sicut iuravi tibi per Dominum Deum Israel, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit super solium meum pro me: sic faciam hodie.
quia sicut iuravi tibi per Dominum Deum Israel, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit super solium meum pro me: sic faciam hodie.
31 Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem, dicens: Vivat dominus meus David in æternum.
Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem, dicens: Vivat dominus meus David in aeternum.
32 Dixit quoque rex David: Vocate mihi Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Ioiadæ. Qui cum ingressi fuissent coram rege,
Dixit quoque rex David: Vocate mihi Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Ioiadae. Qui cum ingressi fuissent coram rege,
33 dixit ad eos: Tollite vobiscum servos domini vestri, et imponite Salomonem filium meum super mulam meam: et ducite eum in Gihon.
dixit ad eos: Tollite vobiscum servos domini vestri, et imponite Salomonem filium meum super mulam meam: et ducite eum in Gihon.
34 Et ungat eum ibi Sadoc sacerdos, et Nathan propheta in regem super Israel: et canetis buccina, atque dicetis: Vivat rex Salomon.
et ungat eum ibi Sadoc sacerdos, et Nathan propheta in regem super Israel: et canetis buccina, atque dicetis: Vivat rex Salomon.
35 Et ascendetis post eum, et veniet, et sedebit super solium meum, et ipse regnabit pro me: illique præcipiam ut sit dux super Israel, et super Iudam.
Et ascendetis post eum, et venietis, et sedebit super solium meum, et ipse regnabit pro me: illique praecipiam ut sit dux super Israel, et super Iudam.
36 Et respondit Banaias filius Ioiadæ, regi, dicens: Amen: sic loquatur Dominus Deus domini mei regis.
Et respondit Banaias filius Ioiadae, regi, dicens: Amen: sic loquatur Dominus Deus domini mei regis.
37 Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone, et sublimius faciat solium eius a solio domini mei regis David.
Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone, et sublimius faciat solium eius a solio domini mei regis David.
38 Descendit ergo Sadoc sacerdos, et Nathan propheta, et Banaias filius Ioiadæ, et Cerethi, et Phelethi: et imposuerunt Salomonem super mulam regis David, et adduxerunt eum in Gihon.
Descendit ergo Sadoc sacerdos, et Nathan propheta, et Banaias filius Ioiadae, et Cerethi, et Phelethi: et imposuerunt Salomonem super mulam regis David, et adduxerunt eum in Gihon.
39 Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo, et unxit Salomonem: et cecinerunt buccina, et dixit omnis populus: Vivat rex Salomon.
Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo, et unxit Salomonem: et cecinerunt buccina, et dixit omnis populus: Vivat rex Salomon.
40 Et ascendit universa multitudo post eum, et populus canentium tibiis, et lætantium gaudio magno, et insonuit terra a clamore eorum.
Et ascendit universa multitudo post eum, et populus canentium tibiis, et laetantium gaudio magno, et insonuit terra a clamore eorum.
41 Audivit autem Adonias, et omnes, qui invitati fuerant ab eo, iamque convivium finitum erat: sed et Ioab, audita voce tubæ, ait: Quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis?
Audivit autem Adonias, et omnes, qui invitati fuerant ab eo, iamque convivium finitum erat: sed et Ioab, audita voce tubae, ait: Quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis?
42 Adhuc illo loquente, Ionathas filius Abiathar sacerdotis venit: cui dixit Adonias: Ingredere, quia vir fortis es, et bona nuncians.
Adhuc illo loquente, Ionathas filius Abiathar sacerdotis venit: cui dixit Adonias: Ingredere, quia vir fortis es, et bona nuncians.
43 Responditque Ionathas Adoniæ: Nequaquam: dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem:
Responditque Ionathas Adoniae: Nequaquam: Dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem:
44 misitque cum eo Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Ioiadæ, et Cerethi, et Phelethi, et imposuerunt eum super mulam regis.
misitque cum eo Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Ioiadae, et Cerethi, et Phelethi, et imposuerunt eum super mulam regis.
45 Unxeruntque eum Sadoc sacerdos, et Nathan propheta regem in Gihon: et ascenderunt inde lætantes, et insonuit civitas: hæc est vox, quam audistis.
Unxeruntque eum Sadoc sacerdos, et Nathan propheta regem in Gihon: et ascenderunt inde laetantes, et insonuit civitas: haec est vox, quam audistis.
46 Sed et Salomon sedet super solium regni.
Sed et Salomon sedet super solium regni.
47 Et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David, dicentes: Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum, et magnificet thronus eius super thronum tuum. Et adoravit rex in lectulo suo:
Et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David, dicentes: Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum, et magnificet thronus eius super thronum tuum. Et adoravit rex in lectulo suo:
48 et locutus est: Benedictus Dominus Deus Israel, qui dedit hodie sedentem in solio meo, videntibus oculis meis.
et locutus est: Benedictus Dominus Deus Israel, qui dedit hodie sedentem in solio meo, videntibus oculis meis.
49 Territi sunt ergo, et surrexerunt omnes, qui invitati fuerant ab Adonia, et ivit unusquisque in viam suam.
Territi sunt ergo, et surrexerunt omnes, qui invitati fuerant ab Adonia, et ivit unusquisque in viam suam.
50 Adonias autem timens Salomonem, surrexit, et abiit, tenuitque cornu altaris.
Adonias autem timens Salomonem, surrexit, et abiit in tabernaculum Domini, tenuitque cornu altaris.
51 Et nunciaverunt Salomoni, dicentes: Ecce Adonias timens regem Salomonem, tenuit cornu altaris, dicens: Iuret mihi rex Salomon hodie, quod non interficiat servum suum gladio.
Et nunciaverunt Salomoni, dicentes: Ecce Adonias timens regem Salomonem, tenuit cornu altaris, dicens: Iuret mihi rex Salomon hodie, quod non interficiat servum suum gladio.
52 Dixitque Salomon: Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus eius in terram: sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur.
Dixitque Salomon: Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus eius in terram: sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur.
53 Misit ergo rex Salomon, et eduxit eum ab altari: et ingressus adoravit regem Salomonem: dixitque ei Salomon: Vade in domum tuam.
Misit ergo rex Salomon, et eduxit eum ab altari: et ingressus adoravit regem Salomonem: dixitque ei Salomon: Vade in domum tuam.