< I Regum 6 >

1 Factum est ergo quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israel de Terra Ægypti, in anno quarto, mense Zio, (ipse est mensis secundus) regni Salomonis super Israel, ædificari cœpit domus Domino.
[建造殿宇]以色列子民出離埃及地後四百八十年,撒羅滿作以色列王第四年「齊夫」月,【即二月,】開始建造上主的殿。
2 Domus autem, quam ædificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine.
撒羅滿王為上主所建立的殿,長六十肘,寬二十肘,高三十肘。
3 Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis, iuxta mensuram latitudinis templi: et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi.
殿堂前的門廊長二十肘,寬與殿的寬度相等,共十肘,在殿堂之前。
4 Fecitque in templo fenestras obliquas.
又為殿作了窗戶,有窗框和窗櫺。
5 Et ædificavit super parietem templi tabulata per gyrum, in parietibus domus per circuitum templi et oraculi, et fecit latera in circuitu.
緊靠殿墻,即圍著外殿和內殿的牆,周圍建造了分層廂房﹕
6 Tabulatum, quod subter erat, quinque cubitos habebat latitudinis, et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis, et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis. Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non hærerent muris templi.
下層寬五肘,中層寬六肘,第三層寬七肘﹔使殿周圍對面的牆突出,免得梁木插入殿牆內。
7 Domus autem cum ædificaretur, de lapidibus dolatis atque perfectis ædificata est: et malleus, et securis, et omne ferramentum non sunt audita in domo cum ædificaretur.
建造殿宇時,始終是採用鑿好了的石頭,所以在建殿時,全聽不到槌子、斧子及任何鐵器的響聲。
8 Ostium lateris medii in parte erat domus dextræ: et per cochleam ascendebant in medium cœnaculum, et a medio in tertium.
廂房最下層的門,設在殿的右邊,人可從螺旋梯上到中層,由中層上到第三層。
9 Et ædificavit domum, et consummavit eam: texit quoque domum laquearibus cedrinis.
殿造完了以後,又用香柏木梁和木板,蓋上了殿頂。
10 Et ædificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis, et operuit domum lignis cedrinis.
殿的四周建立了廂房,每層高五肘,用香柏木梁使之與殿牆相連接。
11 Et factus est sermo Domini ad Salomonem, dicens:
又上主的話傳於撒羅滿說﹕「
12 Domus hæc, quam ædificas, si ambulaveris in præceptis meis, et iudicia mea feceris, et custodieris omnia mandata mea, gradiens per ea: firmabo sermonem meum tibi, quem locutus sum ad David patrem tuum.
關於你正在進行建造的這殿,....如果你履行我的法律,遵守我的規例,按照我的一切命令行事,我必對你實踐我向你父親達味所說的話,
13 Et habitabo in medio filiorum Israel, et non derelinquam populum meum Israel.
必常住在以色列子民中,永不拋棄我的百姓以色列。」聖殿內部
14 Igitur ædificavit Salomon domum, et consummavit eam.
撒羅滿建殿,終於完成。
15 Et ædificavit parietes domus intrinsecus, tabulatis cedrinis, a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia, operuit lignis cedrinis intrinsecus: et texit pavimentum domus tabulis abiegnis.
殿內的牆壁全舖上香柏木板,從殿的地面到天花板的櫞、梁,全蓋上木板﹔殿內地面都舖上柏木板。
16 Ædificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina, a pavimento usque ad superiora: et fecit interiorem domum oraculi in Sanctum Sanctorum.
內殿即至聖所,長二十肘,從地板到天花板都概上香柏木板。
17 Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi.
至聖所前的外殿,長四十肘。
18 Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas, et iuncturas suas fabrefactas et cælaturas eminentes: omnia cedrinis tabulis vestiebantur: nec omnino lapis apparere poterat in pariete.
殿內的香柏木板上,都刻有匏瓜和初開的花﹕全部都是香柏木,看不到一塊石頭。
19 Oraculum autem in medio domus, in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam fœderis Domini.
殿堂內部設又內殿,為安放上主的約櫃。
20 Porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos latitudinis, et viginti cubitos altitudinis: et operuit illud atque vestivit auro purissimo. Sed et altare vestivit cedro.
內殿長二十肘,寬二十肘,高二十肘,全都貼上純金﹔他又用香柏木做了一個祭壇,
21 Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et affixit laminas clavis aureis.
放在內殿前,全都包上金。
22 Nihilque erat in templo quod non auro tegeretur: sed et totum altare oraculi texit auro.
整個殿宇都貼上金,貼滿了整個殿宇。
23 Et fecit in oraculo duos cherubim de lignis olivarum, decem cubitorum altitudinis.
內殿裏又用橄欖木作了兩個革魯賓,每個高十肘。
24 Quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera: id est, decem cubitos habentes, a summitate alæ unius usque ad alæ alterius summitatem.
革魯賓的一個翅膀長五肘,革魯賓的另一個翅膀也長五肘,從一個翅膀尖到另一個翅膀尖,共十肘。
25 Decem quoque cubitorum erat cherub secundus: in mensura pari, et opus unum erat in duobus cherubim,
另一個革魯賓也是十肘兩個革魯賓,有一樣的尺寸,有一樣的形狀。
26 id est, altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum, et similiter cherub secundus.
一個革魯賓高十肘,另一個革魯賓也是如此。
27 Posuitque cherubim in medio templi interioris: extendebant autem alas suas cherubim, et tangebat ala una parietem, et ala cherub secundi tangebat parietem alterum: alæ autem alteræ in media parte templi se invicem contingebant.
兩個革魯賓都安放在內殿,革魯賓的翅膀是伸開的﹕這個革魯賓的一個翅膀靠著這邊的牆,那個革魯賓的一個翅膀靠著那邊的牆,裏面的兩個翅膀,在殿中央相接。
28 Texit quoque cherubim auro.
兩個革魯賓全包上金。
29 Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis cælaturis et torno: et fecit in eis cherubim, et palmas, et picturas varias, quasi prominentes de pariete, et egredientes.
內殿與外殿四周牆壁,都刻有革魯賓、棕樹和花朵初開的形狀。
30 Sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus.
內殿和外殿的地板,都舖上金。
31 Et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum, postesque angulorum quinque.
內殿的門,是用橄欖木作的,門柱和門框,為五角形。
32 Et duo ostia de lignis olivarum: et sculpsit in eis picturam cherubim, et palmarum species, et anaglypha valde prominentia: et texit ea auro: et operuit tam cherubim quam palmas, et cetera, auro.
橄欖木的兩門扇上,刻有革魯賓、棕樹和花朵初開的形像。花上包金,革魯賓和棕樹上貼金。
33 Fecitque in introitu templi postes de lignis olivarum quadrangulatos:
外殿的門和門柱也是橄欖木作的,為四角形﹔
34 et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus: et utrumque ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur.
李扇門都是用柏木作的﹕這一扇有兩葉可以摺疊,那一扇也有兩葉可以摺疊。
35 Et sculpsit cherubim, et palmas, et cælaturas valde eminentes: operuitque omnia laminis aureis opere quadro ad regulam.
門上刻有革魯賓、棕樹和花朵初開的形像,雕刻以後,全貼上金。
36 Et ædificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri.
內院的牆,三層是用好的石頭,一層是用香柏木建造的。
37 Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zio:
第四年,「齊夫」月,奠定了上主殿宇的基礎﹔
38 et in anno undecimo, mense Bul (ipse est mensis octavus) perfecta est domus in omni opere suo, et in universis utensilibus suis: ædificavitque eam annis septem.
第十一年,「步耳」月【即八月,】上主的殿各部分全依照計劃完成﹔建殿的工作共費時七年。

< I Regum 6 >