< I Regum 10 >
1 Sed et Regina Saba, audita fama Salomonis in nomine Domini, venit tentare eum in ænigmatibus.
[舍巴女王來訪]舍巴女王聽說撒羅滿因上主之名獲得的聲望,即前來以難題考問撒羅滿。
2 Et ingressa Ierusalem multo cum comitatu, et divitiis, camelis portantibus aromata, et aurum infinitum nimis, et gemmas pretiosas, venit ad regem Salomonem, et locuta est ei universa quæ habebat in corde suo.
她帶了許多隨員,駱駝裝載大批的香料、黃金和寶石,來到了耶路撒冷;當她進見撒羅滿時,就向他提出了心中的一切疑難,
3 Et docuit eam Salomon omnia verba, quæ proposuerat: non fuit sermo, qui regem posset latere, et non responderet ei.
撒羅滿對她所問的一切難題,一一給她解答了,沒有一樣可難住君王,而不能給她解答的。
4 Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis, et domum, quam ædificaverat,
舍巴女王看見了撒羅滿的種種智慧和建造的宮殿,
5 et cibos mensæ eius, et habitacula servorum, et ordines ministrantium, vestesque eorum, et pincernas, et holocausta, quæ offerebat in domo Domini: non habebat ultra spiritum.
筵席上的餚饌,群臣的坐次,僕從的侍候和服裝,供應的飲料,以及他在上主殿內奉獻的全燔祭,驚訝得出神,
6 Dixitque ad regem: Verus est sermo, quem audivi in terra mea
因而對君王說:「關於你的言行和智慧,我在我國內所聽到的傳說,的確是真的!
7 super sermonibus tuis, et super sapientia tua: et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni, et vidi oculis meis, et probavi quod media pars mihi nunciata non fuerit: maior est sapientia et opera tua, quam rumor, quem audivi.
以前我原不相信這些傳聞,及至我來親眼見了,纔知道人告訴我的還不及一半;你的智慧和你的富貴遠超過我所聽聞的。
8 Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam.
你的妻妾,你的臣僕,能常常侍立在你面前,聆聽你的智慧,是多麼有福!
9 Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui complacuisti, et posuit te super thronum Israel, eo quod dilexerit Dominus Israel in sempiternum, et constituit te regem, ut faceres iudicium et iustitiam.
上主你的天主應受讚美!他喜愛你,使你坐了以色列的王位;上主因為永遠喜愛以色列,纔立你為王,秉公行義。」
10 Dedit ergo regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosas: non sunt allata ultra aromata tam multa, quam ea quæ dedit regina Saba regi Salomoni.
舍巴女王遂將一百二十「塔冷通」黃金,大批香料和寶石,贈送給君王;以後進入的香料,再沒有像舍巴女王送給撒羅滿的那樣多。
11 (Sed et classis Hiram, quæ portabat aurum de Ophir, attulit ex Ophir ligna thyina multa nimis, et gemmas pretiosas.
從敖非爾運金子的希蘭船隻,也從敖非爾運來了大批檀香木和寶石。
12 Fecitque rex de lignis thyinis fulcra domus Domini, et domus regiæ, et citharas lyrasque cantoribus: non sunt allata huiuscemodi ligna thyina, neque visa usque in præsentem diem.)
君王用檀香木,為上主的殿和君王的宮殿製造了欄杆,又為歌詠者製造了琴和瑟;以後再沒有這樣的檀香木運進來,也沒有人再看見過,直到今天。
13 Rex autem Salomon dedit reginæ Saba omnia quæ voluit, et petivit ab eo: exceptis his, quæ ultro obtulerat ei munere regio. Quæ reversa est, et abiit in terram suam cum servis suis.
撒羅滿王除了照王的寬洪大量送給舍巴女王的禮品外,凡女王所要求的喜愛的物品,君王都送給了她。以後,她和自己的臣僕走了,回了本國。撒羅滿的財富
14 Erat autem pondus auri, quod afferebatur Salomoni per annos singulos, sexcentorum sexaginta sex talentorum auri:
撒羅滿每年收入的金子,重量有六百六十六「塔冷通;」
15 excepto eo, quod afferebant viri, qui super vectigalia erant, et negotiatores, universique scruta vendentes, et omnes reges Arabiæ, ducesque terræ.
由商人、小販、各國君王和本國太守所進獻的,尚不計算在內。
16 Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro purissimo, sexcentos auri siclos dedit in laminas scuti unius.
撒羅滿王用黃金打造了二百個大盾牌,每個用金六百「協刻耳。」
17 Et trecentas peltas ex auro probato: trecentæ minæ auri unam peltam vestiebant: posuitque eas rex in domo saltus Libani.
有用黃金打造了三百個小盾牌,每個用金三「米納。」君王把這些盾牌,都放在黎巴嫩林宮。
18 Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem: et vestivit eum auro fulvo nimis,
君王又用象牙製造了一個大寶座,用純金包鑲。
19 qui habebat sex gradus: et summitas throni rotunda erat in parte posteriori: et duæ manus hinc atque inde tenentes sedile: et duo leones stabant iuxta manus singulas.
寶座有六級台階,座背後有牛頭,座位兩邊有扶手,扶手兩旁立著兩隻獅子。
20 Et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde: non est factum tale opus in universis regnis.
六級台階上立著十二隻獅子,每邊六隻。任何國家都沒有像這樣的寶座。
21 Sed et omnia vasa, quibus potabat rex Salomon, erant aurea: et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo: non erat argentum, nec alicuius pretii putabatur in diebus Salomonis,
撒羅滿王所有飲器都是金的,黎巴嫩林宮的一切器具,都是純金的,沒有一件是銀子的;銀子在撒羅滿時代並不值什麼。
22 quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis, deferens inde aurum, et argentum, et dentes elephantorum, et simias, et pavos.
因為君王有一隊塔爾史士船隻,與希蘭的船隻一同航海;去塔爾史士的船隻,每三年往返一次,運來金、銀、象牙、猿猴和孔雀。撒羅滿的智慧
23 Magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terræ divitiis, et sapientia.
這樣,撒羅滿王在富貴和智慧上,超過了世上所有的君王。
24 Et universa terra desiderabat vultum Salomonis, ut audiret sapientiam eius, quam dederat Deus in corde eius.
全世界上的人都想見撒羅滿的面,聽聽天主賦於他心中的智慧。
25 Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica, aromata quoque, et equos et mulos per annos singulos.
各人給他帶來自己的禮物:銀器、金器、衣服、兵器、香料、駿馬和騾子:年年都是如此。撒羅滿的馬車
26 Congregavitque Salomon currus et equites, et facti sunt ei milla quadringenti currus, et duodecim millia equitum: et disposuit eos per civitates munitas, et cum rege in Ierusalem.
撒羅滿也積聚了戰車和騎兵;他擁有戰車一千四百輛,騎兵一萬二千,駐紮在屯車城和耶路撒冷君王左右。
27 Fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Ierusalem, quanta et lapidum: et cedrorum præbuit multitudinem quasi sycomoros, quæ nascuntur in campestribus.
君王在耶路撒冷有的銀子多如石頭,香柏木多如平原的桑樹。
28 Et educebantur equi Salomoni de Ægypto, et de Coa. Negotiatores enim regis emebant de Coa, et statuto pretio perducebant.
撒羅滿所有的馬,都是從慕茲黎和科厄運來的,是君王的商人付出定價,從科厄買來的。
29 Egrediebatur autem quadriga ex Ægypto sexcentis siclis argenti, et equus centum quinquaginta. Atque in hunc modum cuncti reges Hethæorum et Syriæ equos venundabant.
從慕茲黎運來一輛戰車,需銀六百「協刻耳;」一匹馬,需銀一百五十「協刻耳。」同樣,為赫特人和阿蘭人的君王輸送車馬,也是經過這些商人。