< Corinthios I 10 >
1 Nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt,
兄弟姐妹们,让我来向你们解释这一点。我们的先祖都曾居于云下,都曾穿海而过。
2 et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari:
他们都曾在云中和海里由摩西受洗,这是一种象征性的仪式。
3 et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt,
他们享用着同样的灵性食粮,
4 et omnes eundem potum spiritalem biberunt: bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra: petra autem erat Christus.
都曾饮用同样的灵性之水,因为他们“饮用来自磐石之水。”这磐石与他们同在,这磐石就是基督。
5 Sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo: nam prostrati sunt in deserto.
但他们中大多数人都无法获得上帝的喜悦,因此最终死于荒野。
6 Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.
我们应该引以为戒,不要像他们那样贪恋恶行。
7 Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.
你们也不可像他们中的某些人那样膜拜神像。正如经文所说:“民众大吃大喝,沉迷异教膜拜。”
8 Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia.
我们不要像他们中的某些人那样行淫乱之事,这导致一天就有二万三千人死去。
9 Neque tentemus Christum: sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt.
我们不要像他们中的某些人那样试探主,结果亡命于蛇口。
10 Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore.
我们不要像他们中的某些人那样埋怨上帝,最终亡于毁灭天使手中。
11 Hæc autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt. (aiōn )
所有发生在他们身上的事情都要作为我们的警示,要将其记下来,惊醒我们这些生于末世之人。 (aiōn )
12 Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat.
所以如果你认为自己站得稳,要小心,免得跌倒!
13 Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id, quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.
你们经历的试探不会超过任何其他人。上帝值得信赖,他不会允许超出你们承受能力的试探。在受试探的时候,他必定给你们打开一条出路,让你们可以保持强壮。
14 Propter quod charissimi mihi, fugite ab idolorum cultura:
所以我的朋友们,要远离神像膜拜。
15 Ut prudentibus loquor, vos ipsi iudicate quod dico.
我与明白事理之人讲述,你们来决定我所说的是否是真理。
16 Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Et panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est?
我们感谢主在最后晚餐中所使用的酒杯,难道不是分享基督的血吗?当我们掰开饼分享的时候,难道不是共享基督的身体吗?
17 Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes, qui de uno pane participamus.
通过共享一块饼,显示出尽管我们人数虽多,但我们分享一个身体。
18 Videte Israel secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris?
看看以色列人,那些吃下祭物的人,不就是一起在祭坛处分享吗?
19 Quid ergo? Dico quod idolis immolatum sit aliquid? Aut quod idolum, sit aliquid?
那么我要表达什么意思?我是说为神像牺牲会有意义?还是神像本体真实存在?当然不是!
20 Sed quæ immolant Gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum:
异教徒向魔鬼献祭,而非上帝,但我不想与魔鬼有任何关系。
21 non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum: non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum.
你们不能喝主的酒杯,又喝魔鬼的酒杯。你们不能参加主的宴席,又参加魔鬼的宴席。
22 An æmulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.
难道我们想要激起主的嫉妒吗?我们比他更强大吗?
23 Omnia mihi licent, sed non omnia ædificat.
有人说:“我有做事的自由”,但不是每一件事都恰当!“我有做事的自由”,但不是每一件事都有益处。
24 Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius.
你不应只为自己着想,而是要为邻里着想。
25 Omne, quod in macello vænit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
市场中卖什么就吃什么,不要为了良心的缘故问什么,
26 Domini est terra, et plenitudo eius.
因为“大地和大地上的一切都属于上帝。”
27 Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire: omne, quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
如果一个不信基督的人请你吃饭,你也应该愿意去,摆在你面前的,都可以享用,不要因为良心而问什么。
28 Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum, qui indicavit, et propter conscientiam:
但是如果有人告诉你们:“这是曾献祭的食物。”那么,为了告诫你的这个人着想,也为了良心的缘故,就不要吃。
29 conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea iudicatur ab aliena conscientia?
这里所说的,是他的良心。为什么我的自由要由别人的良心决定呢?
30 Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago?
我若以感恩之心吃下这食物,为什么要因我所感恩的食物而被其他人批判?
31 Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite.
所以,无论你吃喝什么,无论你做什么,一切都要以上帝的荣耀而行。
32 Sine offensione estote Iudæis, et Gentibus, et Ecclesiæ Dei:
无论是犹太人、希腊人或上帝的教会,不要让他们感到冒犯,
33 sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis: ut salvi fiant.
就像我努力让大家都获得喜悦。不是想什么对自己有好处,而是应该对别人有好处,以便他们可以获得拯救。