< I Paralipomenon 21 >
1 Consurrexit autem Satan contra Israel: et concitavit David ut numeraret Israel.
2 Dixitque David ad Ioab, et ad principes populi: Ite, et numerate Israel a Bersabee usque Dan: et afferte mihi numerum ut sciam.
3 Responditque Ioab: Augeat Dominus populum suum centuplum, quam sunt: nonne domine mi rex, omnes servi tui sunt? Quare hoc quærit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israeli?
4 Sed sermo regis magis prævaluit: egressusque est Ioab, et circuivit universum Israel; et reversus est Ierusalem:
5 Deditque David numerum eorum, quos circuierat: et inventus est omnis numerus Israel, mille millia et centum millia virorum educentium gladium: de Iuda autem quadringenta septuaginta millia bellatorum.
6 Nam Levi, et Beniamin non numeravit: eo quod Ioab invitus exequeretur regis imperium.
7 Displicuit autem Deo quod iussum erat; et percussit Israel.
8 Dixitque David ad Deum: Peccavi nimis ut hoc facerem: obsecro aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi.
9 Et locutus est Dominus ad Gad Videntem Davidis, dicens:
10 Vade, et loquere ad David, et dic ei: Hæc dicit Dominus: Trium tibi optionem do; unum, quod volueris, elige, et faciam tibi.
11 Cumque venisset Gad ad David, dixit ei: Hæc dicit Dominus: Elige quod volueris:
12 aut tribus annis famem: aut tribus mensibus te fugere hostes tuos, et gladium eorum non posse evadere: aut tribus diebus gladium Domini, et pestilentiam versari in terra, et Angelum Domini interficere in universis finibus Israel: nunc igitur vide quid respondeam ei, qui misit me.
13 Et dixit David ad Gad: Ex omni parte me angustiæ premunt: sed melius mihi est, ut incidam in manus Domini, quia multæ sunt miserationes eius, quam in manus hominum.
14 Misit ergo Dominus pestilentiam in Israel: et ceciderunt de Israel septuaginta millia virorum.
15 Misit quoque Angelum in Ierusalem, ut percuteret eam: cumque percuteretur, vidit Dominus, et misertus est super magnitudine mali: et imperavit Angelo, qui percutiebat: Sufficit, iam cesset manus tua. Porro Angelus Domini stabat iuxta aream Ornan Iebusæi.
16 Levansque David oculos suos, vidit Angelum Domini stantem inter cælum et terram, et evaginatum gladium in manu eius, et versum contra Ierusalem: et ceciderunt tam ipse, quam maiores natu vestiti ciliciis, proni in terram.
17 Dixitque David ad Deum: Nonne ego sum, qui iussi ut numeraretur populus? Ego, qui peccavi: ego, qui malum feci: iste grex quid commeruit? Domine Deus meus vertatur obsecro manus tua in me, et in domum patris mei: populus autem tuus non percutiatur.
18 Angelus autem Domini præcepit Gad ut diceret Davidi ut ascenderet, extrueretque altare Domino Deo in area Ornan Iebusæi.
19 Ascendit ergo David iuxta sermonem Gad, quem locutus ei fuerat ex nomine Domini.
20 Porro Ornan cum suspexisset et vidisset Angelum, quattuorque filii eius cum eo, absconderunt se: nam eo tempore terebat in area triticum.
21 Igitur cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan, et processit ei obviam de area, et adoravit eum pronus in terram.
22 Dixitque ei David: Da mihi locum areæ tuæ, ut ædificem in ea altare Domino: ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo.
23 Dixit autem Ornan ad David: Tolle, et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet: sed et boves do in holocaustum, et tribulas in ligna, et triticum in sacrificium: Omnia libens præbebo.
24 Dixitque ei rex David: Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet: neque enim tibi auferre debeo, et sic offerre Domino holocausta gratuita.
25 Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri iustissimi ponderis sexcentos.
26 Et ædificavit ibi altare Domino: obtulitque holocausta, et pacifica, et invocavit Dominum, et exaudivit eum in igne de cælo super altare holocausti.
27 Præcepitque Dominus Angelo: et convertit gladium suum in vaginam.
28 Protinus ergo David, videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Iebusæi, immolavit ibi victimas.
29 Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum, ea tempestate erat in excelso Gabaon.
30 Et non prævaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum: nimio enim fuerat in timore perterritus, videns gladium Angeli Domini.